作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XIII 第XIII章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 524C · 19 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.1

1

Credere ergo nobis haec, non discutere licet: humiliter quaerere, non superbe inquirere. Verbum ergo et substantia Dei, quae per omnia incorporea est, inseri in corpore humano non poterat, nisi aliqua spirituali natura mediante, id est, anima.

PL 17, 524C

それゆえ、我々にはこれらを信じることが許されており、論じ立てることは許されていない。へりくだって求めるべきで、高ぶって詮索してはならない。神の言葉であり実体であるものは、あらゆる点で体を持たないものであるから、霊的な本性、すなわち魂が仲立ちしなければ、人の体に植え込まれることはできなかった。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.2

2

Anima ergo in secreta rationabili arte Verbum Dei capiente, absque ulla contagione viri, Deus natus ex Virgine est.

PL 17, 524C

したがって、魂が、秘められた理にかなった術によって〔in secreta rationabili arte の読みは定かでない。こう取った〕神の言葉を受け入れ、男のいかなる汚れもなしに、神はおとめから生まれた。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.3

3

Sicut ergo participatione sui Filius Dei praebens omnibus exemplum, juxta id quod Dei Verbum est atque sapientia, non minuitur communione participii; ita sancta Jesu anima, quae propter nostra peccata et tristis fuit, et conturbata est, nihil exinde contraxit.

PL 17, 524C

それゆえ、神の子は、自らにあずからせて万人に模範を示すが、神の言葉また知恵であるという点では、あずかりの共有によって減ることがない。同じく、イエスの聖なる魂は、我々の罪のゆえに悲しみ、また乱されたが、そこから何ものも身に帯びなかった。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.4

4

Haec est, quam dilexit Deus prae participibus suis (Ambr. in Luc., l. X, n. 127) : haec vita nostra, de qua Apostolus ait: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) : haec est, quae dilexit justitiam, et odivit iniquitatem (Psal. XLIV, 8) : haec tristis non pro morte, sed usque ad mortem fuit (Matth. XXVI, 38) : haec in cruce non pro se, sed pro nobis turbata est: non virtus, non sapientia, non Verbum Dei, qui eam pro nostrarum animarum salute assumpsit, et omni virtutum ac sanctitatis decore adornans, in consortium deitatis perduxit.

PL 17, 524C

これこそ、神が仲間たちにまさって愛した魂である(アンブロシウス『ルカ福音書講解』第10巻127)。これは我々の命であり、使徒はそれについて言う。「汝らの命はキリストとともに神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。これは、正義を愛し、不法を憎んだ魂である(詩篇44:8)。これは、死のためにではなく、死に至るまで悲しんだ魂である(マタイ26:38)。これは、十字架の上で、自分のためにではなく、我々のために乱された魂である。〔乱されたのは〕力でも、知恵でも、神の言葉でもない。神の言葉は、我々の魂の救いのためにこの魂を受け取り、徳と聖さのあらゆる飾りで飾って、神性の交わりに導いたのである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.5

5

De hac ergo, quae per omnia nostrarum animarum similis est, Salvator ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et: Nemo eam tollit a me, sed ego pono eam a me ipso, et iterum sumo eam (Joan. X, 18) .

PL 17, 525A

したがって、あらゆる点で我々の魂と同じこの魂について、救い主は言う。「私は、私の魂を置く権能を持ち、それを再び受ける権能を持つ」。また、「誰もそれを私から取りはしない。私が自分からそれを置き、再びそれを受ける」(ヨハネ10:18)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.6

6

Haec est beata anima, quae in cruce ad divinitatem clamavit dicens: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ?

PL 17, 525A

これこそ、十字架の上で神性に向かって叫んだ福なる魂である。「神よ、わが神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.7

7

Clamavit ergo homo divinitatis separatione moriturus: nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet, quia vita divinitas est; numquam enim patitur vel mortem, vel corruptionem, quod immortale semper et incorruptum est.

PL 17, 525B

したがって、叫んだのは、神性の離れによって死のうとしていた人である。神性は死から自由であるから、命が去らなければ、死が起こりえなかったのは確かである。命とは神性であるからである。常に不死で朽ちることのないものは、死も朽ちることも決して受けない。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.8

8

Deus ergo qui Verbum et Spiritus est, qui ubi vult inspirat (Joan. III, 8) , carnem seu animam susceptam non deseruit invitus: sed quia voluit, ubi voluit, quomodo voluit, et quando voluit, relinquens posuit eam, et iterum assumpsit eam.

PL 17, 525B

それゆえ、言葉であり霊である神は、望むところに吹く(ヨハネ3:8)。神は、受け取った肉あるいは魂を、いやいや見捨てたのではない。望んだゆえに、望む所で、望むやり方で、望む時に、それを置いて離れ、また再び受け取ったのである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.9

9

Non ergo cujusquam jure ac potestate exutus est carne, sed ipse se exuit; nam qui potest non mori, si nollet, procul dubio, quia voluit, mortuus est.

PL 17, 525B

それゆえ、神は、誰かの権利と権能によって肉を剥ぎ取られたのではなく、自ら脱いだのである。望まなければ死なないことのできる者は、疑いなく、望んだから死んだのである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.10

10

Quod ita esse comprobans Apostolus, ait: Spolians se carne, principatus et potestates exspoliavit, triumphans illos in semetipso (Coloss. II, 15) , per mortem scilicet hominis suscepti; ut, sicut idem dicit beatus Apostolus, per mortem hominis suscepti destrueret eum, qui habebat mortis imperium (Hebr. II, 14) , id est, diabolum, et liberaret eos, qui per totam vitam obnoxii erant servituti.

PL 17, 525B

使徒はこのことを確かめて言う。「肉を脱ぎ捨てて、もろもろの支配と権威を剥ぎ取り、自分自身において彼らに勝ち誇った」(コロサイ2:15)。すなわち、受け取られた人の死によって、である。同じ福なる使徒の言うように、死の支配を持つ者、すなわち悪魔を、受け取られた人の死によって滅ぼし、生涯を通じて隷属のもとにあった者たちを解き放つためであった(ヘブライ2:14)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.11

11

Quod ita futurum multo ante Esaias propheta praedixerat dicens: Sicut ovis ad occisionem ducitur, et sicut agnus coram tondente se obmutuit; et iterum: Oblatus est, quia ipse voluit, ad multorum exhaurienda peccata; et iterum: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus ipse rogavit (Esai. LIII, 7 et seq.) .

PL 17, 525C

イザヤは、はるか前にこのことが起こると預言して言った。「羊のように屠られるために引かれ、子羊のように毛を刈る者の前で黙した」。また、「彼は自ら望んだがゆえに献げられた。多くの者の罪を汲み尽くすためである」。また、「自らの魂を死に渡し、悪人たちとともに数えられた。彼自身が多くの者の罪を担い、背く者たちのために自らとりなした」(イザヤ53:7以下)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.12

12

Non ergo necessitate crucem Christus dominus, sed voluntate sustinuit, dicens ad Petrum, qui timoris fragilitate ad crucis mysterium scandalizabatur et humano pavore trepidabat: Vade retro, Satanas, scandalum mihi es; quia non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum.

PL 17, 525C

したがって、主キリストが十字架を耐えたのは、必然によるのではなく、意志による。十字架の奥義につまずき、人としての恐れにおののいていたペトロに、彼は言った。「私の後ろに退け、サタン。汝は私のつまずきである。汝は神のことを思わず、人のことを思っている」。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.13

13

Calicem enim quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum (Matth. XVI, 23; Joan. XVIII, 11; Matth. XXVI, 23) .

PL 17, 526A

「父が私に与えた杯を、汝は私が飲むことを望まないのか」(マタイ16:23;ヨハネ18:11;マタイ26:23)〔引かれた句はヨハネ18:11に当たる。マタイ16:23は前の節の句で、マタイ26:23は引かれた句に当たらない〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.14

14

Alioquin si non propria voluntate oblatus esset, et crucem sustinere voluisset, qui indicare et praedicere poterat proditorem, et apostolis dicebat: Omnes vos in hac nocte scandalum mei sustinebitis (Matth. XXVI, 31) ?

PL 17, 526A

さもなければ、もし彼が自らの意志で献げられたのでなく、十字架を耐え忍ぶことを望んだのでなかったなら、裏切り者を指し示して予告することができ、使徒たちに「汝らはみな、この夜、私のゆえにつまずく」と言っていた者が、〔そのようなことをしただろうか〕(マタイ26:31)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.15

15

Poterat eos qui ad eum comprehendendum missi erant, declinare: quibus intrepidus occurrit et dixit: Quem quaeritis (Joan. XVIII, 4) ? Qui statim ceciderunt retrorsum; quia vocem praesentis Dei ferre non poterant.

PL 17, 526A

彼は、自分を捕らえるために遣わされた者たちを避けることもできた。だが恐れずに彼らを迎えて言った。「誰を探しているのか」(ヨハネ18:4)。彼らはたちまち後ろに倒れた。現にいる神の声に耐えられなかったからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.16

16

Non ergo necessitatis fuit ut pateretur, sed voluntatis; non tam suae, sed et Patris, cui dicit: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9) .

PL 17, 526A

したがって、彼が苦しんだのは必然によるのではなく、意志による。それも、自分の意志だけでなく、父の意志による。彼は父に言う。「私は汝の意志を行うことを望んだ、わが神よ」(詩篇39:9)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.17

17

Per veram ergo carnem immortalis mediatoris Dei et hominum nos mortales redempti, vivificati, salvati atque liberati sumus a laqueis et captivitate diaboli, super quem nobis potestatem dedit dicens: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19) .

PL 17, 526A

したがって、神と人との不死の仲介者のまことの肉によって、死すべき我々は、贖われ、生かされ、救われ、悪魔の罠と虜囚から解き放たれた。仲介者は、悪魔に対する権能を我々に与えて言う。「見よ、私は汝らに、蛇やサソリを踏みつけ、敵のあらゆる力に勝つ権能を与えた」(ルカ10:19)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.18

18

Omnis ergo humilitatis ac mysterii incarnatio ob hoc facta est, ut nos potestatem super diabolum acciperemus, qui se facturam per superbiam cognoscens, in tantam dementiam decidit, ut aequalem se facere voluerit altissimo creatori, dicens: Ponam thronum meum ad aquilonem, et similis ero Altissimo (Esai. XIV, 14) .

PL 17, 526B

あらゆるへりくだりと奥義である受肉は、我々が悪魔に対する権能を受けるために成された。悪魔は、自らが作られたものであることを知りながら、高ぶりによって、いと高き創造者と自らを等しくしようとするほどの狂気に陥り、言った。「私は私の座を北に置き、いと高き者のようになろう」(イザヤ14:14)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 13.19

19

Quod ita esse comprobat Apostolus dicens: Nam quod impossibile erat Legis, in quo infirmabatur, per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato, id est, primi hominis, damnavit peccatum in carne; ut sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo, qui nobis per passionem crucis de latere suo lavacrum et potum martyrio dedicavit, omnes vivificarentur (Rom. VIII, 3; Coloss. II, 15; I Cor. XV, 22) .

PL 17, 526B

使徒はこのことを確かめて言う。「律法にできなかったこと、律法が肉によって弱められていたことを、神は、自らの子を罪の肉の似姿において遣わし、罪のゆえに、すなわち最初の人の〔罪〕のゆえに、肉において罪を断罪した」。それは、アダムにおいてすべての者が死ぬように、キリストにおいてもすべての者が生かされるためであった。キリストは、十字架の受難によって、その脇腹から洗いと飲み物を、証しの死によって、我々のために聖別したのである(ローマ8:3;コロサイ2:15;一コリント15:22)。