De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.1
In hunc ergo unum Deum Patrem omnipotentem credimus, visibilium et invisibilium conditorem, cujus judicia atque consilia occulta sunt, iniqua autem numquam.
PL 17, 522Aしたがって、我々は、全能の父なるこの唯一の神を信じる。見えるものと見えないものを創った者であり、その裁きと計らいは隠れているが、不法であることは決してない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.2
Qui tamen Pater sine ullo sibi patre Pater est: et idcirco Filius de hoc genitus, cujus generationem humanus sermo edicere non valet, inferior ab eo esse non potest; quia, ut dictum est, verbum, virtus et sapientia ejus est.
PL 17, 522Aこの父は、自らに父を持たない父である。それゆえ、この父から生まれた子は、その生まれを人の言葉で言い表すことはできないが、父より劣ることはありえない。すでに述べたとおり、子は父の言葉であり、力であり、知恵だからである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.3
Deum ergo Dominum fatemur, Deum Filium Dei Patris altissimi, unici unicum, et cum Patre ac Spiritu sancto unum Deum esse confitemur; cujus licet aequalitatem humanus sermo explicare nequeat, incarnationis tamen ejus sacrosancta ac veneranda mysteria a sancto Gabriele Archangelo sanctam virginem Mariam, quae verbo feta sola conscia aure maritata est, alloquente cognovimus.
PL 17, 522A我々は、主を神と認め、いと高き父なる神の子を神と認め、唯一の者の独り子を認める。そして、父と聖なる霊とともに唯一の神であると告白する。その同等性を人の言葉は説き明かせないが、その受肉の聖にして畏るべき奥義を、我々は、聖なる大天使ガブリエルが聖なるおとめマリア——言葉によって身ごもり、ひとりそれを知り、耳によって嫁いだおとめ〔sola conscia aure maritata の係りは定かでない。sola を aure に係けて「ただ耳によって嫁いだ」とも読める〕——に語りかけたことによって知っている。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.4
Ait enim: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) .
PL 17, 522Bガブリエルは言うからである。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う。それゆえ、汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.5
Non ergo haec generatio, qua de virgine pro salute nostra natus est, posteriorem eum facit Patri sive tempore, sive potestate; quia non est temporalis genitor, ut Filio praejudicetur ex tempore, quia aeternus Pater Filium genuit coaeternum: nec extrinsecus natum aut factum, ut haeretici mentiuntur, sed ex propria substantia Patris generatum vera fides habet.
PL 17, 522Bしたがって、おとめから我々の救いのために生まれたこの生まれは、子を父より後の者とするものではない。時間の上でも、権能の上でもそうではない。父は時間のうちにある生み手ではなく、子が時間によって不利にされることはないからである。永遠の父が、共に永遠の子を生んだのである。異端者たちが偽って言うように、外から生まれたものや作られたものではなく、父自身の実体から生まれたものと、まことの信仰は受け取る。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.6
Ex Deo ergo vero, in quo aeternitas et omnipotentia perfectae et sanctae Trinitatis consistit, verum Filium confiteri honorificum est: et ideo sicut in Patre nos convenit credere, ita et in Filio; quia hoc omnino est ille qui genitus est, quod ille qui genuit.
PL 17, 522Bしたがって、完全にして聖なる三位一体の永遠と全能がそこにある、まことの神から生まれたまことの子を告白することは、尊いことである。それゆえ、我々が父を信じるのがふさわしいのと同じく、子をも信じるのがふさわしい。生まれた者は、生んだ者とまさに同じものだからである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.7
Credimus et in Spiritum sanctum, cujus majestatem, potentiam et aequalitatem, quam cum Patre et Filio possidet, ipso donante, jam superius ostendimus, procedentem ex Patre, et communem cum Patre et Filio deitatem, operationem, ac substantiam possidentem: et distinguentes personas in proprietatibus suis; deitatem tamen sanctae Trinitatis inseparabilem confitemur; quia quod nominibus, et personis dirimimus, hoc potestate et deitate et unitate jungimus.
PL 17, 522C我々は聖なる霊をも信じる。その威光、力、そして父と子とともに持つ同等性は、霊自身の賜物によって、すでに先に示した。霊は父から発出し、父と子に共通の神性、働き、実体を持つ。我々はペルソナをそれぞれの固有性において区別しつつ、それでも聖なる三位一体の神性が不可分であることを告白する。名とペルソナによって分けているものを、権能と神性と一体性によって結び合わせているからである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.8
Ergo vocabulum sanctae Trinitatis grande mysterium et arcanum est; et ideo quando de spiritualibus nobis sermo est, nihil de carnalibus est omnino ante oculos cordis proponendum.
PL 17, 522Cしたがって、聖なる三位一体という呼び名は、大いなる奥義であり、隠されたものである。それゆえ、霊的なことについて語るときには、肉的なことを心の目の前に置いてはならない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.9
Sanctae ergo et inseparabili Trinitati lux invisibilis, virtus inseparabilis, substantia incomprehensibilis, vita interminabilis est, cui pax sempiterna omnis assistit, quam nulla umquam creatura penetrat, nulla conturbat.
PL 17, 522Dそれゆえ、聖にして不可分の三位一体には、見えない光、不可分の力、把握しがたい実体、終わりなき生命がある。永遠の平和がことごとくこれに仕え、いかなる被造物もこれを貫き通さず、乱すこともない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.10
Si quis ergo extra Patris majestatem aut Filium vocat, aut Spiritum sanctum, videtur sibi spem de semetipso petere, id est, de simili, non de superiori natura; omne enim quod creatum est, quantum ad hoc pertinet, ex eo quod non erat, factum est, et simile sibi est.
PL 17, 523Aもし誰かが、父の威光の外にあるものとして、子を、あるいは聖なる霊を呼ぶなら〔extra Patris majestatem の係りは定かでない。こう取った〕、その者は、自分自身から、すなわち似たものから希望を求めようとしていると見える。より高い本性からではない。造られたものはすべて、この点に関するかぎり、存在しなかったものから成ったのであり、自分と似たものである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 11.11
Ergo Domino Christo Deus Pater propria generatio est; nobis autem adoptione voluntaria: illi pater est per naturam, nobis per gratiam: illi Deus est unitate mysterii, nobis autem potestate. Qui ergo aliud quam hoc tenet, et non ita credit, anathema sit.
PL 17, 523Aしたがって、主キリストにとって、父なる神は自らの生みの親であるが、我々にとっては自由な養子縁組による。キリストにとって父は本性による父であり、我々にとっては恩寵による父である。キリストにとって神は奥義の一体性による神であり、我々にとっては権能による神である。これ以外のことを保ち、そのように信じない者は、呪われよ。