作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XII 第XII章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 523A · 12 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.1

1

Spiritus autem sanctus ipse est, sicut jam dictum est, qui et Patris et Filii est: ipse est, qui sicut Pater ac Filius replet orbem terrae: ipse est, qui a Filio sanctus et bonus pronuntiatus est: ipse est, qui a David propheta, sicut Dominus Christus, bonus et rectus pronuntiatur (Luc. XI, 13) ; ait enim: Rectum est Verbum Domini, hoc de Filio; et: Eructavit cor meum Verbum bonum.

PL 17, 523A

聖なる霊は、すでに述べたように、父のものであり、子のものである。霊は、父と子と同じく地の世界を満たす。霊は、子によって聖なる者、善い者と宣言された。霊は、預言者ダビデによって、主キリストと同じく、善い者、正しい者と宣言される(ルカ11:13)。ダビデは言うからである。「主の言葉は正しい」。これは子について言われたことである。また、「私の心は善い言葉を吐き出した」。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.2

2

De Spiritu autem sancto: Spiritum rectum innova in visceribus meis; et: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. L, 14; XXXII, 4; XLIV, 1; L, 12; CXLII, 10) .

PL 17, 523B

聖なる霊については、「正しい霊を私の心の奥底に新たにせよ」、また、「汝の善い霊が私を正しい道に導く」と言われる(詩篇50:14;32:4;44:1;50:12;142:10)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.3

3

Ipse est, qui futura tamquam praesentia praevidet; ipse est, qui nobis Christi Domini nativitatem, mirabilia, persecutionem, passionem, crucem, mortem, sepulturam, resurrectionem, in coelis ascensionem, et ad judicium venturum ante plurimos praenunciavit annos.

PL 17, 523B

この霊は、未来のことを現在のことのようにあらかじめ見る。この霊は、主キリストの誕生、不思議な業、迫害、受難、十字架、死、埋葬、復活、天への昇り、また裁きのために来ることを、はるか多くの年の前に、我々に告げた。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.4

4

Sicut ergo Pater sine principio, ita et Spiritum sanctum et Filium habet sine principio coaeternum, genitum ex se, non post se.

PL 17, 523B

したがって、父が始まりなき者であるように、父は聖なる霊をも子をも、始まりなき、共に永遠の者として持つ。自らから生んだ者であり、自らの後に生んだ者ではない〔genitum(生んだ)は子だけを言うとも取れる〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.5

5

Et ideo sicut Pater omnem antiquitatem temporum antecedit, aeternitate consumit, longaevitate superat; ita et Filium genuit tam sibi in virtute, quam in hac, quam diximus, aequalitate consortem: sed haec virtus, haec sapientia, hoc Verbum, quod Filius est, ut verbis utar Apostoli (Philip. II, 6 et seq.) , cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo.

PL 17, 523C

そして、父があらゆる時の古さに先立ち、永遠によってそれを使い尽くし、長い齢によってそれを超えるのと同じく、父は、力においても、我々の述べたこの同等性においても、自らと共にある者として子を生んだ。この力、この知恵、この言葉こそ子である。使徒の言葉を用いれば(フィリピ2:6以下)、「神の形であったが、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくし、僕の形をとり、人々と同じ姿になり、有様は人として見いだされた」。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.6

6

Humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

PL 17, 523C

「自らを低くして、死に至った。それも十字架の死に。それゆえ、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を与えた。それは、イエスの名において、天上のもの、地上のもの、冥界のものがみな膝をかがめ、すべての舌が、主イエス・キリストは父なる神の栄光にあると告白するためである」。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.7

7

Ob hoc ergo mysterium Filius Dei Christus vocatur; quod tamen nativitatem ejus secundum carnem, passionem, mortemque significat: sed ista mirabilis et singularis nativitas, qua Christus genitus est, de Spiritu et sancto et Maria virgine facta est, sicut fides sancti symboli testatur.

PL 17, 523D

この奥義のゆえに、神の子はキリストと呼ばれる。この名は、その肉による誕生、受難、死を指す。しかし、キリストが生まれたこの驚くべき唯一の誕生は、信条の信仰が証しするように、聖なる霊とおとめマリアから成った〔底本は Spiritu et sancto et Maria virgine。et を余分とみて「聖なる霊とおとめマリアから」と読む〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.8

8

Hic ergo unicus in divinitate Filius Dei, etiam in nativitate carnali per quam hominem nostrum, ut salvaret, assumpsit, unicus invenitur; solus est enim natus ex Virgine, quae nec praegnationem de viro, nec corruptionem sensit ex partu.

PL 17, 524A

したがって、神の子はこの子、神性においては独り子であり、我々の人間を救うために受け取った肉の誕生においても、独り子と認められる。おとめから生まれたのはこの子だけであり、そのおとめは、男からの懐胎も、出産による損なわれも知らなかったからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.9

9

De sancto ergo Spiritu et Maria virgine secundum carnem eum natum fatemur; sic etenim et beatae Mariae virgini futurum, ut jam dictum est, Gabriel Archangelus promiserat dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et ideo quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) .

PL 17, 524A

したがって、我々は、聖なる霊とおとめマリアから、肉に従って彼が生まれたと告白する。すでに述べたように、大天使ガブリエルは福なるおとめマリアにそうなると約束して言ったのである。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う。それゆえ、汝から生まれる者は聖なる者、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.10

10

Qui Filius Dei pro nostra salute sub Pontio Pilato crucifixus est, ac sepultus. Vera ergo caro ex Virgine suscepta, vera crucifixa, vera sepulta, vera est post tertiam diem resuscitata.

PL 17, 524B

この神の子は、我々の救いのためにポンティウス・ピラトのもとで十字架につけられ、葬られた。したがって、おとめから受け取った肉はまことの肉であり、十字架につけられたのもまことの肉、葬られたのもまことの肉、三日ののちによみがえらされたのもまことの肉である。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.11

11

Ad viscera igitur sacrae Virginis, et suscipiendi inde carnem, et formandi illic hominem Spiritus sanctus opifex et sanctificator accessit; ut conjunctione Verbi et hominis a prima informatione perfecte Christus mediator Dei et hominum nasceretur, sine fraude humanitatis, sine corruptione deitatis exoriens: obiturus morte, quia creatus; superaturus autem mortis vincula, quasi creator.

PL 17, 524B

それゆえ、聖なる霊は、造り手として、また聖別する者として、聖なるおとめの胎内に至った。そこから肉を受け取り、そこで人を形づくるためである。言葉と人との結合によって、最初の形づくりから完全に、神と人との仲介者キリストが生まれるためであった。人性を損なうことなく、神性を損なうことなく現れる。造られた者として死ぬはずであり、造り手として死の縄目に勝つはずであった。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 12.12

12

Non ergo inter Verbum et assumptum ab eo hominem aliqua separatio dicenda est, quia ex duabus naturis, id est, divina et humana mystica ratione compositis unum Christum Dei Filium confitemur.

PL 17, 524B

したがって、言葉と、言葉に受け取られた人との間に、何らかの分離があると言ってはならない。奥義にかなった仕方で結び合わされた二つの本性、すなわち神の本性と人の本性から成る一人のキリスト、神の子を、我々は告白するからである。