作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XXXII 第XXXII章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 543A · 7 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 32.1

1

Illud autem quod objiciunt dixisse Apostolum: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8) ; haec dicta sunt, non quo carnis natura damnetur, cujus conditor Deus est, et in qua plurimi sanctorum placuerunt Deo, et regnant cum Christo: sed quo sensus et opera carnis repudientur (Tertul. l. de Resur. carn. cap. 46) .

PL 17, 543A

ところで、彼らが使徒の言葉として突きつける、「肉にある者は神を喜ばせることができない」(ローマ8:8)は、肉の本性が断罪されるという意味で言われたのではない。肉の造り主は神であり、聖なる者の多くが肉にあって神を喜ばせ、キリストとともに支配しているからである。そうではなく、肉の思いと業が退けられるという意味で言われたのである(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第46章)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 32.2

2

Cum ergo lutum carnis nostrae, ut jam dictum est, spiritualibus pennis cum subvectione angelorum volaverit ad coelum, ibi verum et pacificum suae salutis obsidem habet in aeternum, ad quem rapiemur in nubibus obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16) , sicut Esaias propheta testatur dicens: Super humeros tollentur, et portabuntur ad loca sua (Esai. LXVI, 12) ; et iterum: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Esai. LX, 8) ? id est, ad mansiones meritorum suorum, de quibus Dominus dicit: Multae mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV, 2) ; et iterum: Et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus in Hierusalem in equis, et mulis, et quadrigis, et carrucis, et lecticis, dicit Dominus Deus (Esai. LXVI, 20) .

PL 17, 543A

それゆえ、すでに述べたとおり、我々の肉の泥が、霊的な翼をもち、天使たちに運ばれて天へ飛ぶとき、そこで自分の救いのまことの、平和をもたらす保証を永遠に持つ。その保証のもとへ、我々は雲の中で、空中にキリストを迎えるために引き上げられる(一テサロニケ4:16)〔引かれた句は4:17に当たる〕。預言者イザヤが証して言うとおりである。「肩に乗せられて運ばれ、自分たちの場所へ連れて行かれる」(イザヤ66:12)。また、「雲のように、また窓辺に帰るハトのように飛ぶ、これらは誰か」(イザヤ60:8)。すなわち、自分の功績にふさわしい住まいへである。それについて主は言う。「私の父のもとには多くの住まいがある」(ヨハネ14:2)。また、「彼らは、汝らのすべての兄弟たちを、あらゆる諸国民の中から、馬と、騾馬と、四頭立ての馬車と、荷車と、輿に乗せて、エルサレムへ連れて来る、と主なる神は言う」(イザヤ66:20)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 32.3

3

Quod ne alicui forte dubium videatur hominem in corpore isto positum in aera posse volitare, confirmat hoc idem Apostolus dicens: Fide Henoch translatus est, ne videret mortem (Hebr. II, 5) : nam et Elias in corpore isto positus, in quo nunc usque est, curru igneo, id est, angelorum subvectione, qui sunt spiritus et flamma ignis, qui faciunt voluntatem Dei, quasi usque ad coelum raptus (IV Reg. II, 2): et Habacuc propheta de Judaea in Chaldaeam ab angelo ductus et reductus est in momento temporis (Dan. XIV, 35) : et ipse apostolus Paulus raptus est usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2) , et in paradisum; et inde reductus est in mundum.

PL 17, 543B

このような体にある人が空中を飛びうることが、誰かにとって疑わしく見えるといけないので、同じ使徒がこれを確証して言う。「信仰によってエノクは移され、死を見なかった」(ヘブライ2:5)〔引かれた句はヘブライ11:5に当たる〕。エリヤもまた、今に至るまでいるこの体のまま、火の戦車、すなわち天使たち──彼らは霊であり火の炎、神の意志を行う者たちである──に運ばれて、いわば天まで引き上げられた(列王記四2:2)〔引かれた句は2:11に当たる〕。預言者ハバククも、ユダヤからカルデアへ、天使に導かれ、また連れ戻された。一瞬のうちにである(ダニエル14:35)。使徒パウロ自身も第三の天まで引き上げられ(二コリント12:2)、楽園にまで引き上げられて、そこから世に連れ戻された。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 32.4

4

Ut autem manifestius clareat vehicula ista sanctorum spiritus esse, id est, angelos Dei, docet nos exemplum sancti Philippi unius ex septem, quem spiritus Domini de Gaza rapiens, subito posuit in Azotum (Act. VIII, 39 et 40) .

PL 17, 543C

これら聖なる者たちの乗り物が霊、すなわち神の天使たちであることがより明らかになるよう、七人のうちの一人、聖なるフィリポの例が我々に教える。主の霊が彼をガザから引き上げ、たちまちアゾトに置いた(使徒言行録8:39–40)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 32.5

5

Enucleatius haec, et membratim quodammodo articulatimque scrutata, quantum intentionem meam Dominus adjuvare dignatus est, dicta sufficiant.

PL 17, 543C

これらのことは、より詳しく、いわば肢体ごと、関節ごとに調べ、主が私の意図を助けるのをよしとした分だけ、述べた。述べたことで足りるとしよう。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 32.6

6

Tamen ne omisisse aliquid videamur, ipsius Domini ac Salvatoris nostri probanda sunt verbis; ait enim, cum de agro et tritico ac zizania, loqueretur: In consummatione enim saeculi mittet Pater meus angelos, qui separent zizania (Matth. XIII, 41) , id est, peccatores, a tritico, hoc est, a justis.

PL 17, 543C

だが、何か落としたと見られないよう、我々の主であり救い主自身の言葉によって確かめなければならない。主は畑と麦と毒麦について語ったとき、言った。「世の終わりに、私の父は天使たちを遣わし、毒麦を分けさせる」(マタイ13:41)。すなわち、罪人を、麦から、つまり義人から〔分けさせる〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 32.7

7

Isti sunt angeli, qui Lazarum in agone paupertatis simul et infirmitatis probatum in sinum ac requiem sustulerunt Abrahae (Luc. XVI, 22) .

PL 17, 544A

これらは、貧しさと病との闘いのうちで試されたラザロを、アブラハムの懐、安息へと運んだ天使たちである(ルカ16:22)。