De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 22.1
Quomodo ergo resurrectio carnis negatur, cum multo ante per prophetam ex persona sua Dominus Christus dixerit: Caro mea requiescit in spe (Psal. XV, 9) ; et in alio loco: Caro ejus non videbit corruptionem (Act. II, 31) ; et iterum: Sepultura ejus sublata est: et iterum: Et videbit omnis caro salutare Dei; et iterum: Veniet omnis caro, quae adoratura est in conspectu Domini (Esai. LXIX, 23; I Tim. II, 8) , id est, aut in Hierusalem coelesti, aut in omni loco, ubi corruerit, aut sepulta fuerit, secundum illud Apostoli: Volo viros orare in omni loco, levantes manus mundas; si enim sol, qui creatura est, cui praecipitur ut oriatur, in omni orbe terrarum videtur, ac radios suos extendit; quanto magis creator et omnipotens Deus in omni credendus est consistere loco!
PL 17, 533Cそれなのに、どうして肉の復活が否まれるのか。主キリストは、はるか前に預言者を通して、自らの人格から言ったのではないか。「私の肉は希望のうちに憩う」(詩篇15:9)。また、別の箇所では、「その肉は朽ちるのを見ない」(使徒言行録2:31)。また、「その埋葬は取り去られた」。また、「すべての肉は神の救いを見る」。また、「主の前で礼拝するために、すべての肉が来る」(イザヤ69:23〔底本は LXIX。引かれた句はイザヤ66:23に当たる。ミーニュの脚注が挙げるローマ版の ut adoret in conspectu meo(私の前で礼拝するために)も、この句に合う〕;一テモテ2:8)。すなわち、天のエルサレムで、あるいは、肉が倒れ、あるいは葬られた、あらゆる所で、ということである。使徒の言葉のとおり、「私は、男たちがあらゆる所で、清い手を上げて祈ることを望む」。造られたものである太陽は、昇れと命じられて、全世界のあらゆる所に見え、光線を伸ばす。まして、創造主であり全能の神は、あらゆる所に存在すると信じるべきではないか。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 22.2
Cui Propheta dicit: Quo ibo a facie tua? Si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7 et 8) ; et caetera.
PL 17, 534Aこの神に預言者は言う。「汝の顔を離れて私はどこへ行こう。冥界に下っても、汝はそこにいる」(詩篇138:7–8)。などと続く。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 22.3
Si ergo omnis caro adoratura est Dominum, et e contrario cadavera virorum, qui praevaricati sunt in Deum, aeternis tradentur ardoribus; in utramque partem vera carnis erit resurrectio.
PL 17, 534Aしたがって、すべての肉が主を礼拝するのであり、またその反対に、神に背いた者たちの死体は、永遠の火熱に渡される。いずれの側にも、肉の復活はまことのものとなる。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 22.4
Et ideo nec ad dexteram, nec ad sinistram ab hac sancta et catholica fide declinandum nobis est, id est, ut nec judaicum, nec haereticum errorem sequamur; quorum alii qui carnales sunt, solas diligunt carnes: alii ingrati beneficiorum Dei habere detrectant, quod Dominus Jesus Christus et natus habuit, et resurgens possidet in aeternum.
PL 17, 534Aそれゆえ、右にも左にも、この聖なる公同の信仰から逸れてはならない。すなわち、ユダヤ人の誤りにも異端者の誤りにも従ってはならない。そのうち一方の、肉的な者たちは肉だけを愛し、他方の、神の恩恵に恩知らずな者たちは、主イエス・キリストが生まれたときにも持ち、よみがえって永遠に所有しているもの〔肉〕を、持つことを拒む。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 22.5
Haec est enim vera resurrectio, quae sic gloriam carni tribuit, ut non auferat veritatem, sicut jam dictum est, dicit Apostolus: Corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem; et iterum: Nolumus igitur spoliari, subaudi carne: sed superindui cupientes gloriam, quae de coelo est; et iterum: Ut vestiti et non nudi inveniamur, ut devoretur, quod mortale est, a vita (I Cor. XV, 53; II Cor. V, 2, 3) .
PL 17, 534Bこれこそまことの復活である。肉に栄光を与えつつ、その真実を取り去らない。すでに述べたように、使徒は言う。「この朽ちるものは朽ちないものを着、この死すべきものは不死を着る」。また、「我々は脱がされることを望まず」——「肉を」と補って聞け——「天からの栄光を上に着ることを願う」。また、「着ている者として、裸でないものとして見いだされ、死すべきものが命に呑み込まれるように」(一コリント15:53;二コリント5:2–3)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 22.6
Nemo ergo superinduitur, nisi qui ante vestitus est; sicut et Dominus noster, qui in monte transfiguratus est in gloriam, tunc quando Moysen et Eliam ad testimonium exhibuit suum (Matth. XVII, 3) ; cujus non solum vestimenta, sed et facies fulgebat ut sol; ubi autem facies nominatur, aestimo quod et caetera membra conspecta sint.
PL 17, 534Bそれゆえ、上に着ることができるのは、先に着ている者だけである。山で栄光の姿に変えられた我々の主も、モーセとエリヤを自らの証人として現れさせたとき、そうであった(マタイ17:3)。その衣だけでなく、顔も太陽のように輝いていた。顔が名指されているところでは、ほかの肢体もまた見えていたと、私は思う。