作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput III 第III章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 511C · 10 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.1

1

Sed abjectis istis impietatibus et spretis, nobis, sicut beatus Paulus apostolus ait: Unus est Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus sanctus, in quo omnia (I Cor. VIII, 6) .

PL 17, 511C

だが、これらの不敬を捨て、退けて、我々には、福なる使徒パウロが言うように、「父なる神は唯一であり、万物はその神から出る。主イエス・キリストも唯一であり、万物はその主によって存在する。聖なる霊も唯一であり、万物はその霊のうちにある」(一コリント8:6)〔「聖なる霊も唯一であり、万物はその霊のうちにある」の句は一コリント8:6 には無い〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.2

2

Hoc ipsum autem quod dicimus, ex quo, et per quem, et in quo omnia; non naturam secamus, sed unitatem et naturae, et voluntatis, et operationis confitemur. Unus ergo Deus in his tribus, et haec tria unus est Deus.

PL 17, 511D

万物は「その者から」、「その者を通して」、「その者のうちに」あると我々が言うこの言い方によって、我々は本性を切り分けるのではなく、本性と意志と働きの一体性を告白している。それゆえ、この三者において神は一つであり、この三つは一つの神である。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.3

3

Quod ita esse idem comprobat Apostolus dicens: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum, amen (Rom. XI, 35) .

PL 17, 512A

同じ使徒が、そのとおりであることを、こう言って証している。「万物は、彼から出て、彼によって成り、彼のうちにある。彼に栄光が世々にあるように、アーメン」(ローマ11:35)〔引かれた句はローマ11:36にある〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.4

4

Cujus rei congruens David propheta dicit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus; et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI, 8) .

PL 17, 512A

この事柄にふさわしく、預言者ダビデは言う。「神が我々を祝福するように。我々の神が、神が我々を祝福するように。そして地の果てがことごとく彼を畏れるように」(詩篇66:8)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.5

5

Pater ergo pater est sine initio; neque enim est aliud aliquid unde Pater sit: et Filius Filius est absque initio dumtaxat; de Patre enim est, et creator omnium temporum est: et ideo non sumit initium ex tempore (Joan. I, 1) , quia Verbum, quia virtus, quia sapientia est, quae omne tempus et fecit et antecedit (I Cor. I, 24) .

PL 17, 512A

それゆえ、父は始まりなく父である。父がそこから父となるような他の何かはないからである。子もまた、少なくとも始まりなく子である〔dumtaxat の係りは定かでない。子は父から出るので、時から始まりを受けないという限りで言う、と取った〕。子は父から出ており、すべての時の創造者でもあるからである。それゆえ子は、時間から始まりを受けない(ヨハネ1:1)。子は言葉であり、力であり、知恵であって、あらゆる時間を作り、かつそれに先立つからである(一コリント1:24)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.6

6

Spiritus autem sanctus vere Spiritus est, procedens quidem ex Patre: sed non est et ipse Filius; quia non generatur, sed procedit a Patre. Omne enim quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum.

PL 17, 512B

聖なる霊はまことに霊であり、父から発出する。だが、それ自身が子であるのではない。生まれるのではなく、父から発出するからである。存在するものはすべて、生まれざるものか、生まれたものか、作られたものかのいずれかである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.7

7

Est ergo quod neque natum, neque factum est: est quod natum est, et factum non est: et est quod neque natum, neque factum est: et est quod factum est, et natum non est: et est quod factum est, et natum est, et renatum est: et est quod factum est, et natum est, et renatum non est.

PL 17, 512B

それゆえ、生まれたのでも作られたのでもないものがある。生まれたが作られたのではないものがある。生まれたのでも作られたのでもないものがある。作られたが生まれたのではないものがある。作られ、生まれ、再び生まれたものがある。作られ、生まれたが、再び生まれたのではないものがある。〔底本は第一の項と第三の項を同じ形に刷り、ミーニュの脚注が引くローマ版も同じ形である。次の節で父と聖なる霊に当てるので、そのまま訳した〕

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.8

8

Nunc autem propositorum memores, singulis jam rebus substantias designemus. Quod ergo neque natum, neque factum est, Pater est: non enim ab aliquo est. Quod autem natum est, et factum non est, Filius est, qui a Patre genitus est.

PL 17, 512B

だが今は、提示したことを忘れずに、個々のものに実体を割り当てよう。生まれたのでも作られたのでもないものは、父である。父は誰からも出ていないからである。生まれたが作られたのではないものは、子であり、父から生まれた者である。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.9

9

Quod vero neque natum neque factum est, Spiritus sanctus est, qui a Patre procedit. Quod etiam factum est, et natum non est, coelum, et terra, et caetera quae sunt.

PL 17, 512C

また、生まれたのでも作られたのでもないものは、父から発出する聖なる霊である。さらに、作られたが生まれたのではないものは、天と地、そしてそのほかにあるものである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 3.10

10

Quod autem factum est, et natum est, et renatum est, homo est, qui primo nascitur carnalis, et in baptismo renascitur spiritualis. Quod vero factum est, et natum est, et renatum non est, animalia sunt.

PL 17, 512C

作られ、生まれ、再び生まれたものは人であり、人はまず肉的な者として生まれ、洗礼において霊的な者として再び生まれる。作られ、生まれたが、再び生まれたのではないものは、動物である。