De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.1
Hanc ergo majestatis ac potentiae artem, id est, resurrectionem figulus ille facit, qui per Hieremiam prophetam ad populum loquitur peccatorem, dicens: Numquid sicut figulus, iste non potero vos reformare ac redintegrare domus Israel (Jerem. XVIII, 6) ?
PL 17, 538Cそれゆえ、威光と力のこの技、すなわち復活を行うのは、預言者エレミヤを通して罪ある民に語る、あの陶工である。彼は言う。「イスラエルの家よ、私は、この陶工のように、汝らを作り直し、元どおりにすることはできないだろうか」(エレミヤ18:6)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.2
Qui etiam hanc mirabilem majestatis suae operam in manu Moysi ostendit (Exod. IV, 6 et 7) , quam in candore mutatam deinceps colori pristino restituit. Sed et ipsum resurrectionis vocabulum aperte significat, non aliud mori, et aliud resuscitari.
PL 17, 538C彼はまた、自分の威光のこの驚くべき業をモーセの手に示した(出エジプト記4:6–7)。その手が白く変わったのち、彼は元の色に戻した。だが復活という語そのものが、死ぬものと復活させられるものとが別のものでないことを、はっきりと示している。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.3
Quod ergo in homine moritur, hoc et vivificatur. Ita ergo secundum resurrectionem mortuorum nec cum errat, ignorat.
PL 17, 538Cそれゆえ、人において死ぬものが、また生かされるのである。したがって、死者の復活に従えば、〔彼は〕迷うときでさえ、無知なのではない〔この文は崩れているらしい。主語が定かでなく、逐語的に解した。ミーニュの脚注は、ローマ版がここを id quod erat, resurgit(それがそうであったものが起き上がる)とすると記す〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.4
Vulneratus denique ille teneris Hiericuntinus (Luc. X, 34) totus refertur ad stabulum, et delictorum plagae per miserentis gratiam immortalitate sanantur.
PL 17, 538D実に、エリコから下った、あの傷を負った者は(ルカ10:34)〔底本は teneris。意味が定かでない。ミーニュの脚注が引くローマ版は Hiericuntinus ille continuo fertur ad stabulum(あのエリコの者はただちに宿屋に運ばれる)で、teneris を欠く。continuo などの崩れとも考えられる〕、全身が宿屋に運ばれ、罪の傷は、憐れむ者の恩寵によって不死のうちに癒やされる。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.5
Prophetia ergo, quae pendebat vere in Domini Christi carne completa est, quam Spiritus sanctus nos cupiens edocere locutus est; ait enim: Quae est ista, quae ascendit dealbata, innitens supra fratruelem suum, et deliciis affluens?
PL 17, 539Aそれゆえ、主キリストの肉において成就を待っていた預言が、まことに成就した。聖なる霊が我々を教えようとして語ったのである。霊は言う。「白くされて上って来るこれは誰か。従兄弟にもたれ、歓びにあふれて」。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.6
Et iterum: Fratruelis meus candidus et rubicundus (Cant. VIII, 5; V, 10) . Rubicundus igitur ex incarnatione, candidus autem ex divinitate.
PL 17, 539Aまた重ねて言う。「私の従兄弟は白く、赤みを帯びている」(雅歌8:5;5:10)。赤みを帯びているのは受肉によるのであり、白いのは神性によるのである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.7
Quod ita esse comprobat beatus Joannes Evangelista, cum dicit quia equus super quem sedebat Dominus, rubeus erat (Apoc. VI, 4) , corpus scilicet sanctum, quod ex sancta Virgine assumpsit.
PL 17, 539A福なる福音書記者ヨハネは、これがそのとおりであることを確証して、主が座していた馬は赤かったと言う(黙示録6:4)。すなわち、聖なるおとめから受け取った聖なる体である。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.8
Cui in coelis ascendenti dicitur: Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra; et: Quare rubrum est vestimentum tuum et indumenta tua quasi calcantium in torculari (Esai. LXIII, 1, 2) ? et est sensus: Quis est iste, qui ascendit e terra, cujus vestimenta sanguine sunt aspersa?
PL 17, 539A天に上るその者に、こう言われる。「エドムから、ボツラから染めた衣を着て来るこれは誰か」。また、「なぜ汝の衣は赤く、汝の着物は酒ぶねを踏む者のようなのか」(イザヤ63:1–2)。その意味は、「地から上るこれは誰か。その衣は血をまかれている」である。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.9
Illud autem quod in Zacharia propheta dicitur (Zach. I, 8) , quia sequebantur eum equi variorum colorum, id est, qui vel in martyrio rubri, vel sturnini in volatu, id est varii in virtutibus, vel candidi in virginitate monstrantur.
PL 17, 539Bところで、預言者ゼカリヤに(ゼカリヤ1:8)、さまざまな色の馬が彼に従っていたと言われているのは、すなわち、殉教において赤く、あるいは飛翔においてムクドリ色、すなわち徳において多彩で、あるいはおとめの身において白いと示される者たちのことである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.10
Quod autem equus iste rufus, albus denuo a sancto Joanne describitur (Apoc. XIX, 11) , divinitas, immortalitas et incorruptio ejus ostenditur.
PL 17, 539Bこの赤い馬が、のちに再び聖なるヨハネによって白い馬として描かれる(黙示録19:11)ことで、彼の神性、不死、朽ちないことが示される。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.11
Et ideo omnes, qui eum sequuntur, candidis non solum utuntur vestibus, sed etiam equis sedent (Ibidem, 14), incorruptis videlicet et immortalibus corporibus.
PL 17, 539Bそれゆえ、彼に従う者はみな、白い衣を着るだけでなく、馬にも座る(黙示録19:14)。すなわち、朽ちない不死の体にである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 27.12
Et ideo hunc omnes sancti, ipso juvante, imitantur; quia vestimenta sua non coinquinant, ac virgines, gratia ipsius donante, permanent. Et ideo in albis vestibus, ut dictum est, erunt sequentes agnum, qui tulit peccatum mundi.
PL 17, 539Bそれゆえ、聖なる者たちはみな、彼の助けにより彼に倣う。自分の衣を汚さず、彼の恩寵が授けるゆえに、おとめのままとどまるからである。それゆえ、述べたとおり、世の罪を取り去った子羊に従う者として、白い衣をまとうであろう。