De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 14.1
Ob hoc ergo nos convenit diligentius intueri, quis offerat, cui offerat, quid offerat, et pro quibus offerat is, qui nobis via, veritas, et porta effectus est; de qua porta Spiritus sanctus per Prophetam ait: Haec porta Domini, justi introibunt per eam; et iterum: (Psal. CXVII, 20) .
PL 17, 526Cそれゆえ、誰が献げるのか、誰に献げるのか、何を献げるのか、誰のために献げるのかを——献げるのは、我々にとって道、真理、門となった者である——、我々はより注意深く見つめるのがふさわしい。聖なる霊は預言者を通してこの門について言う。「これは主の門である。義人たちはこれを通って入る」。また、(詩篇117:20)〔「また」に続く句は次の節に回っている。この引照は前の句のもの〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 14.2
Non confundetur, dum loquetur inimicis suis in porta (Psal. CXXVI, 5) . Sed ad istam portam non venient, nisi hi qui meruerint per Dei gratiam et adjutorium de portis mortis exaltari, hoc est, peccatis.
PL 17, 526C「門で自分の敵に語るとき、その者は恥じることがない」(詩篇126:5)。だが、この門に来るのは、神の恩寵と助けによって、死の門、すなわち罪から引き上げられるに値した者たちだけである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 14.3
Ejus ergo supplicia, cui credo, constanti professione commemoro, nec me pudet eorum, quae Redemptor mundi et pro mea salute suscepit, et pro sua virtute superavit.
PL 17, 526Cそれゆえ、私は、私が信じる者の苦しみを、揺るぎない告白をもって思い起こす。世の贖い主が、私の救いのために受け、自らの力によって克服したことを、私は恥じない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 14.4
Rideas licet, Judaee atque gentilis, quod in eo spem meam locem, quem crucifixum mortuumque profitear; ego tamen in his vulneribus glorior, per quae me placere Redemptori meo, quod tu ignoras, intelligo: Verbum enim crucis, ut ait Apostolus, pereuntibus stultitia est, salvis autem futuris virtus Dei est (I Cor. I, 24 et 25) .
PL 17, 526Dユダヤ人よ、また異邦人よ、汝は笑うがよい。私が、十字架につけられ死んだと告白する者に、私の希望を置くことを。だが私は、これらの傷を誇る。汝の知らないことだが、この傷によって私は私の贖い主に喜ばれると悟っているからである。使徒の言うとおり、「十字架の言葉は、滅びる者たちには愚かさであり、救われる者たちには神の力である」(一コリント1:24–25)〔引かれた句は一コリント1:18に当たる〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 14.5
Ecce Pilati judicis facio mentionem, a quo judicatus est, qui est mundi judex futurus. Quid autem dignitatem fidei meae mordeant poenae illius beati corporis, quas celer resurrectio consecuta destruxit?
PL 17, 527A見よ、私は裁判官ピラトに言及する。やがて世の裁判官となる者が、彼によって裁かれたのである。だが、あの祝福された体の刑罰が、私の信仰の尊厳をどうして損なおうか。速やかな復活がそれに続き、刑罰を無に帰したのである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 14.6
Neque enim hic finis fidei meae confessionisque est: sed quid sequatur accipito. Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus est judicare vivos et mortuos (Act. X, 42) , id est, et justos et peccatores, et Gentiles et Judaeos, seu animas et corpora.
PL 17, 527A私の信仰と告白はここで終わるのではない。続くものを受け取れ。第三の日に死者の中からよみがえり、天に昇り、父の右に座し、そこから生者と死者を裁くために来る(使徒言行録10:42)。すなわち、義人と罪人、異邦人とユダヤ人、魂と体の、どちらをも裁く。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 14.7
Videturne tibi jam stabilis esse, atque felix nostra credulitas, quae ei innititur, cui nec ipsa mors obviare ac resistere poterit?
PL 17, 527A汝には、我々の信仰がすでに揺るぎなく、幸いなものと見えないか。死そのものも妨げ、抗うことのできない者に、それは寄りかかっているのだから。