作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XXI 第XXI章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 533A · 6 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 21.1

1

Non ergo contemnamus carnem nostram male et luxuriose vivendo, in qua Dominus Christus et natus et passus est, et resurrexit: non despiciamus lutum carnis nostrae, quod in Domini Christi deitatem, quae ignis est, excoctum in testam purissimam regnat in coelis.

PL 17, 533A

それゆえ、悪く、放埒に生きて、我々の肉を軽んじてはならない。その肉の中に、主キリストは生まれ、苦しみ、よみがえった。我々の肉の泥を侮ってはならない。この泥は、火である主キリストの神性の中で、きわめて清い陶器に焼き上げられて、天で王として治めているのである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 21.2

2

Quaerendum sane est, cur Apostolus dixerit: Etenim Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29) : Deus enim noster, qui ignis vivus, divinus et aeternus est, non istas materias corporales, sed conscientias peccatorum consumit, et in sui charitate corda nostra succendit.

PL 17, 533B

確かに、問うべきことがある。なぜ使徒は言ったのか。「実に、我々の神は焼き尽くす火である」(ヘブライ12:29)。我々の神は、生ける、神的で永遠の火であり、このような物質的なものを焼き尽くすのではなく、罪の良心を焼き尽くし、自らの愛によって我々の心に火をともすからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 21.3

3

Et ideo Angeli qui pleni sunt charitate, et ipsi ignis appellantur (Psal. CIII, 4) . Sed et sancti quique, qui illo igne accensi sunt, de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quam volo ut accendatur (Luc, XII, 49) ! et iterum: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Ibidem 35).

PL 17, 533B

それゆえ、愛に満ちた天使たちも、火と呼ばれる(詩篇103:4)。また、主が言うあの火に燃え立たされた聖なる者たちもみな、〔火と呼ばれる〕。主は言う。「私は地に火を投じるために来た。それが燃え上がることを、私はどれほど望むか」(ルカ12:49)。また、「汝らの腰に帯を締め、汝らの手に燃えるともし火を持て」(ルカ12:35)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 21.4

4

De quo et Apostolus ait: Spiritu ferventes, Domino servientes (Rom. XII, 11) . Ergo divinus sermo ignitus est et fervens.

PL 17, 533C

使徒もこの火について言う。「霊に燃え、主に仕えて」(ローマ12:11)。したがって、神的な言葉は火のようであり、燃えている。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 21.5

5

Quod ipse Dominus comprobat dicens ad Hieremiam prophetam: Ecce dedi verba mea in ore tuo sicut ignem (Jer. V, 14) ; quem ignem intra se ipse propheta exaestuantem declarat dicens: Factumque est in corde meo quasi ignis exastuans (Ibid. XX, 9) .

PL 17, 533C

主自身が、預言者エレミヤに言ってこれを確かめる。「見よ、私は私の言葉を、火のように汝の口に与えた」(エレミヤ5:14)。預言者自身は、自らの内に沸き立つこの火について言う。「それは私の心の中で、沸き立つ火のようになった」(エレミヤ20:9)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 21.6

6

Quod ergo dictum est: Deus noster ignis consumens est, ita dictum est, non quo Deus qui spiritus est, ignis sit; sed quo justos illuminet, sustinentibus vero poenam ignis esse videatur. Haec de eo quod dictum est: Deus noster ignis consumens est. Nunc ad ordinem revertamur.

PL 17, 533C

それゆえ、「我々の神は焼き尽くす火である」と言われたのは、霊である神が火であるという意味ではなく、義人たちを照らし、刑罰を受ける者たちには火と見える、という意味である。以上は、「我々の神は焼き尽くす火である」と言われたことについてである。今や順序に戻ろう。