作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XVIII 第XVIII章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 530C · 13 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.1

1

Quotidie ergo Deus majestatis in plasmatis jam corporibus animas facit, et immittit, sicut Moyses legislator de mulieribus praegnantibus testatur: quae formatum, aut necdum formatum infantem habent (Exod. XXI, 23 et 24) .

PL 17, 530C

それゆえ、威光の神は、毎日、すでに形づくられた体の内に魂を造り、送り込む。立法者モーセが妊婦について証しするとおりである。彼女たちは、形のできた子、あるいはまだ形のできていない子を宿している(出エジプト記21:23–24)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.2

2

Quod ita esse comprobat Dominus dicens: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Johan. V, 17) .

PL 17, 530C

主はこのことを確かめて言う。「私の父は今に至るまで働いている。私も働いている」(ヨハネ5:17)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.3

3

Sicut ergo impium est animam hominis de substantia Dei, vel animam ex anima dici: ita impium est dicere quod ante plasmationem corporis facta sit; cum ipse Adam proclamet, dicens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23) .

PL 17, 530D

したがって、人の魂が神の実体からのものである、あるいは魂が魂から生じると言うのが不敬であるように、体が形づくられる前に魂が造られたと言うのも不敬である。アダム自身が声を上げて言っているからである。「これこそ、今や、私の骨の骨、私の肉の肉」(創世記2:23)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.4

4

Aliud ergo est Deus, aliud anima hominis; quia ab eo, non de eo facta est. Deus enim invisibilis est, incorruptibilis, impenetrabilis, incoinquinabilis, qui nulla ex parte corrumpi potest, et cui nulla ex parte noceri potest: anima autem hominis, quae Deus non est, peccati capax est, et in aerumna versatur, et in falsitatem ducitur, tentatur, caecatur, conturbatur, corrumpitur, captivatur; et ideo virtute indiget liberatoris.

PL 17, 531A

したがって、神と人の魂とは別のものである。魂は神によって造られたのであって、神からではないからである。神は見えず、朽ちず、貫かれず、汚されず、いかなる点でも損なわれることがなく、いかなる点でも害されることがない。だが、人の魂は、神ではなく、罪を犯しうるものであり、苦難のうちにあり、偽りに導かれ、試みられ、目をくらまされ、乱され、損なわれ、虜にされる。それゆえ、解き放つ者の力を必要とする。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.5

5

Haec ergo mutatio animae, haec varietas ostendit mihi manifeste, quod anima hominis nec Deus, nec de ejus substantia sit; nam si anima hominis substantia Dei est, secundum illos qui hoc dicunt, contristatur substantia Dei, pecipitur substantia Dei, caecatur substantia Dei, corrumpitur substantia Dei, captivatur substantia Dei; et modo judicatur, et in die judicii carne suscepta cum diabolo in aeterno igne damnabitur: quod quam sit impium, qui sanum sapit, intelligit.

PL 17, 531A

魂のこの変化、この多様さは、人の魂が神でも神の実体からのものでもないことを、私にはっきり示す。人の魂が神の実体であるなら、そう言う者たちによれば、神の実体が悲しみ、神の実体が欺かれ〔底本は pecipitur。decipitur と読む〕、神の実体が目をくらまされ、神の実体が損なわれ、神の実体が虜にされる。そして今は裁かれ、裁きの日には肉を受けて悪魔とともに永遠の火で罰せられる。それがいかに不敬であるかは、健全な思いを持つ者なら悟る。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.6

6

Clamat ipse Dominus apostolos suos confortans, ac dicit: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. II, 28) .

PL 17, 531B

主自らが、使徒たちを励まして叫んで言う。「体を殺しても魂を殺すことのできない者たちを恐れるな。むしろ、魂も体もゲヘナで滅ぼすことのできる者を恐れよ」(マタイ2:28)〔引かれた句はマタイ10:28に当たる〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.7

7

Numquid secundum istos vesanos, ut jam dictum est, portionem aut naturam suam Deus judicabit? Absit.

PL 17, 531B

この狂った者たちによれば、すでに述べたように、神は自らの部分あるいは本性を裁くことになるのか。断じてそうではない。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.8

8

Et ideo in ipsis corporibus, quibus nati sumus, et ex quibus animae nostrae egressae mortui sumus, in ipsis post resurrectionem animae nostrae, Deo jubente, introeunt; et resurgunt, si bona fecerunt, in resurrectionem vitae ad gloriam regni coelorum percipiendam: si autem mala egerunt, in resurrectionem judicii et opprobrium et confusionem sempiternam.

PL 17, 531B

それゆえ、我々が生まれた体、そこから我々の魂が出て我々が死んだその体そのものの中に、復活ののち、神の命令によって、我々の魂は入る。そして、善を行った者は、天の国の栄光を受けるために、命の復活へとよみがえり、悪を行った者は、裁きの復活、永遠の恥辱と辱めへとよみがえる。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.9

9

Quod ita futurum comprobat beatus Apostolus dicens: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) .

PL 17, 531C

福なる使徒は、これが起こることを確かめて言う。「我々はみな、キリストの裁きの座の前に現れねばならない。各人が、自分の体で行ったことに応じて、善であれ悪であれ、報いを受けるためである」(二コリント5:10)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.10

10

Tunc enim secundum vaticinium Esaiae prophetae (Esai. XXIV, 2) , nulla erit diversitas inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, ancillam et dominam ejus, divitem et pauperem, feneratorem et eum qui aere premitur alieno, inter ementem et vendentem (Ita Hieron. in eumd. loc. Esai.) .

PL 17, 531C

そのとき、預言者イザヤの預言(イザヤ24:2)によれば、貴い者と卑しい者、祭司〔sacerdos〕と平信徒、奴隷と主人、女奴隷とその女主人、富む者と貧しい者、金貸しと借金に苦しむ者、買う者と売る者のあいだに、何の違いもなくなる(ヒエロニュムスも同じ箇所のイザヤ書について同じように言う)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.11

11

Omnes ergo ex aequo stabunt ante tribunal Christi, nec erit personarum acceptio apud Deum. Quod et sanctus Job iisdem propemodum verbis annuntiat dicens: Parvus et magnus ibi sunt, et servus est liber a Domino suo (Job III, 19) .

PL 17, 531C

したがって、すべての者が等しくキリストの裁きの座の前に立ち、神のもとに人を偏り見ることはない。聖なるヨブも、ほとんど同じ言葉でこれを告げて言う。「小さい者も大きい者もそこにおり、奴隷は主人から自由である」(ヨブ記3:19)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.12

12

Et Salvator in Evangelio, cui omne judicium propter gloriosam passionem hominis suscepti traditum est, pleno sermone testatur dicens: Cum enim venerit Filius hominis cum Angelis sanctis in majestate Patris sui, tunc reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. XXV, 31) .

PL 17, 531D

救い主も福音書の中で——受け取られた人の栄光ある受難のゆえに、すべての裁きが彼に渡された——十分な言葉で証しして言う。「人の子が、聖なる天使たちとともに父の威光のうちに来るとき、そのとき、各人にその業に応じて報いる」(マタイ25:31)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 18.13

13

Haec omnia ergo futura sunt; quia quod futurum est, per prophetas Dominus est locutus, qui dicit: Ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10) .

PL 17, 532A

したがって、これらのことはすべて起こる。起ころうとしていることを、主は預言者たちを通して語ったからである。主は言う。「私は幻を増し加え、預言者たちの手によって似せられた」(ホセア12:10)。