作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput VIII 第VIII章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 517C · 4 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 8.1

1

Juste ergo eis qui eum sine Spiritu sancto Dominum confitentur, dicturus est in judicio: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non fecistis quae dixi (Luc. VI, 46) ; et mecum non colligentes sparsistis populos et membra mea, pro quibus ego sanguinem fudi meum?

PL 17, 517C

それゆえ、聖なる霊なしに彼を主と告白する者たちに、彼は裁きにおいて、正しくこう言うであろう。「なぜ汝らは私を『主よ、主よ』と呼びながら、私の言ったことを行わなかったのか」(ルカ6:46)。「また、私とともに集めず、私が自分の血を流したその民と私の肢体を、汝らは散らしたのではないか」。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 8.2

2

Et ideo oblatio haereticorum, qui Spiritum sanctum non habent, non in Dei cultum, sed in cultum daemonum proficit.

PL 17, 518A

それゆえ、聖なる霊をもたない異端者たちの献げ物は、神への礼拝にではなく、悪霊たちへの礼拝に資する。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 8.3

3

Quidquid enim in synagogis suis haeretici, id est, in conventiculis Satanae loquuntur, non est doctrina Domini, sed ululatus et praestigia daemonum sunt.

PL 17, 518A

異端者たちが、自分たちの会堂、すなわちサタンの小さな集会で語ることは何であれ、主の教えではなく、悪霊たちのわめき声とまやかしである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 8.4

4

Isti enim sunt, quibus Spiritus sanctus per Esaiam prophetam dicit populum Judaeorum parasse mensam dicens: Et parabatis mensam Fortunae (Esai. LXV, 11) ; et ideo tam ipsos quam peccatores, qui semetipsos non judicantes, audacter ad sacrosanctum corpus et sanguinem Christi accedunt, increpat Apostolus dicens: Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum: non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum (I Cor. X, 21) . Haec de oblatione haereticorum dicta sufficiant; nunc autem ad ordinem revertamur.

PL 17, 518A

実際、聖なる霊が預言者イザヤを通して、ユダヤ人の民が食卓を整えたと言うその相手は、この者たちである〔quibus の係りは定かでない。「この者たちについて」の意に取った〕。「汝らは運命の女神の食卓を整えていた」(イザヤ65:11)。それゆえ使徒は、この者たちも、自らを裁かずに、至聖なるキリストの体と血に大胆に近づく罪人たちも、叱責して言う。「汝らは、主の食卓と悪霊たちの食卓の両方にあずかることはできない。主の杯と悪霊たちの杯の両方を飲むことはできない」(一コリント10:21)。異端者たちの献げ物についてこれだけ言えば足りる。だが今は、順序に戻ろう。