De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 23.1
Ad hanc igitur clarificationem, justi omnes in resurrectione transformabuntur, probante hoc Joanne Evangelista ac dicente: Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) .
PL 17, 534Cそれゆえ、この栄光化に向けて、義人はみな復活のとき姿を変えられる。福音書記者ヨハネがこれを証して言う。「愛する者たちよ、我々は神の子らである。我々がどうなるかは、まだ現れていない。我々は知っている、〔彼が〕現れるとき、我々は彼に似た者となる」(一ヨハネ3:2)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 23.2
Et justus dicit: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur mihi gloria tua (Psal. XVI, 15) . Resurgent ergo corpora nostra in aeternum aut ad gloriam aut poenam mansura (Dan. XII, 2).
PL 17, 534Cまた義人は言う。「私は正義をもって汝の前に現れる。汝の栄光が私に現されるとき、私は満たされる」(詩篇16:15)。それゆえ我々の体は復活し、永遠に、栄光に向けてか刑罰に向けてか、とどまり続ける(ダニエル12:2)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 23.3
Cujus testes sunt Elias et Henoc, qui per tot series annorum ita usque ad secundum adventum Domini Christi permanent.
PL 17, 534Dその証人はエリヤとエノクである。彼らは長い年月を経ながら、このまま主キリストの第二の到来に至るまでとどまっている。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 23.4
Quod ita esse comprobat beatus Job dicens: Scio quia Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Reposita est haec spes mea in sinu meo (Job XIX, 25 et seq.) .
PL 17, 534D福なるヨブは、これがそのとおりであることを確証して言う。「私は知っている、私の贖い主は生きており、最後の日に私は地から起き上がる。私は再び自分の皮で囲まれ、自分の肉において神を見る。この望みは私の懐にしまわれている」(ヨブ記19:25以下)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 23.5
Erubescant ergo haeretici, qui aerium aut phantasticum corpus aut Domini fuisse, aut nostrum futurum esse, aut metempsychosin mentiuntur.
PL 17, 535Aそれゆえ、空気のような、あるいは幻の体が、主のものであった、あるいは我々のものとなると偽る者たち、あるいは魂の転生(メテンプシュコーシス)〔ラテン語に写されたギリシア語〕を偽る者たち、すなわち異端者たちは、恥じるがよい。