De poenitentia liber unus 9.1
Aliud quoque in sancto David poenitentiae aperiamus exemplum; ita enim rex hic egregius vitae imitabilis instituto, divinis se cultibus fideli servitio mancipaverat; ut relinqueret nobis suorum morum non exempla, sed monumenta.
PL 17, 982A聖なるダビデにおいて、悔い改めのもう一つの例も開こう。この卓越した王は、模倣すべき生き方の定めによって、忠実な奉仕をもって神への礼拝に身を献げていた。それゆえ我々に、彼の行いの手本ではなく、記念碑を残したのである。
De poenitentia liber unus 9.2
Contra interdictum namque populum numerari mandaverat, et voluerat nosse cuncti exercitus quantitatem.
PL 17, 982Aすなわち、禁じられていたのに、民を数えるよう命じ、全軍の数を知ろうと望んだ。
De poenitentia liber unus 9.3
Obsecundatum est voluntati regali, et renuntiata est totius agminis dinumerata collectio, atque inclyte coepit scire, quod nocuit: felicitatem suam popularibus extulit incrementis, et lucra multiplicati exercitus inter principalia gaudia numeravit.
PL 17, 982A王の意志に従われ、全軍の数え上げられた総数が報告された。そして彼は、害となったことを、華々しく知りはじめた。民の増加によって自分の幸いを誇り、軍が増えた利得を、君主の喜びの内に数えた。
De poenitentia liber unus 9.4
Mox ad eum alius propheta dirigitur, et non ei, ut primo actum est, subtiliter peccati causa praetenditur: sed jam pro facto proponitur poenalis electio: Et factum est verbum Domini ad Gad prophetam, dicens: Vade ad David, et loquere: Haec dicit Dominus, tria ego tollo in te, elige tibi unum ex ipsis, et faciam tibi.
PL 17, 982Bまもなく、別の預言者が彼のもとへ遣わされ、最初のときのように巧みに罪の理由が示されるのではなく、すでに行いに対する、刑罰の選択が提示される。「主の言葉が預言者ガドに臨んで言った。『ダビデのもとへ行って語れ。主はこう言う。私は三つのものを汝の上に課す。そのうち一つを汝のために選べ。私は汝にそれを行う』」。
De poenitentia liber unus 9.5
Et venit Gad ad David, et nuntiavit ei, dicens: Elige tibi quid fieri velis e tribus, sive famen triennio super terram, aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum, ut ipsi persequantur te, aut tribus diebus fieri mortem in terra; et nunc scito, et vide quid respondeam ei qui misit ad te verbum (II Reg. XXIV, 11 et seq.) .
PL 17, 982B「ガドはダビデのもとに来て、彼に告げて言った。『三つのうち何が行われるのを望むか、汝のために選べ。地に三年の飢饉があるか、あるいは三か月、汝が敵の顔から逃げて、敵が汝を追うか、あるいは三日、地に死が起こるか。今、知れ。そして、汝に言葉を遣わした者に私が何と答えるか、見よ』」(サムエル記下24:11以下)。
De poenitentia liber unus 9.6
Quaenam ergo est nunc in animo ejus versata pugna consilii? Quae cogitationis fuit in electione turbatio? Hinc inimicorum metus, hinc famis vastitas, inde divinae animadversionis plaga terrebat. Nihil horum vellet incidere, sed offensa non poterat inulta remanere.
PL 17, 982Bでは、そのとき彼の心の中で、どのような決断の戦いが渦巻いたか。選択における思いの動揺はどれほどであったか。一方では敵への恐れ、一方では飢饉の荒廃、さらに一方では神の懲罰の打撃が彼を脅かした。これらのいずれも起こることを望まなかったが、その罪が報復なしに残ることはありえなかった。
De poenitentia liber unus 9.7
Inter ipsas tantum electionis angustias, cum utriusque periculi vallaretur articulo, praecedentis veniae doctus exemplo, acrius eligit in ipsa volutatione supplicium, et contulit se ad majorem poenam, ut posset provocare clementiam.
PL 17, 982Cまさにこの選択の窮境の中で、二つの危険の急所に囲まれながらも、先立つ赦しの例に教えられて、揺れ動くその最中に、いっそう厳しい刑罰を選び、より大きな刑罰へ身を委ねた。寛大さを呼び起こしうるように。
De poenitentia liber unus 9.8
Lenitur enim rigor justitiae, cum de miseratione praesumitur, et apud clementissimum judicem prima pietatis causa tractatur; qui enim errata confitentibus donat, pervicaces non de voluntate condemnat.
PL 17, 982C実に、憐れみが頼みにされるとき、正義の厳しさは和らぎ、いとも寛大な裁き主のもとでは、慈しみの理由がまず扱われる。実に、過ちを告白する者たちを赦す者は、頑なな者たちをも、望んで断罪するのではない。
De poenitentia liber unus 9.9
Et ideo rex iste devotus cum deliberationis fluctuat tempestate, non dimisit anchoram poenitentiae; et fidus de pietate terrentis, magnitudinem non contemplatus est ultionis: Et dixit, inquit, David ad Gad: Angustiae mihi valde in iis tribus, sed melius mihi incidere in manus Domini; quia magna est misericordia ejus valde, quam in manus hominum incidam (Ibid., 14) .
PL 17, 982Cそこで、この敬虔な王は、熟慮の嵐に揺れながらも、悔い改めの錨を手放さなかった。そして、脅す者の慈しみを信じて、報復の大きさを思いめぐらさなかった。「ダビデはガドに言った。『この三つのことで、私は大いに窮している。だが、主の手に落ちるほうがよい。主の慈しみは大いにあるから。人の手に落ちるよりは』」(サムエル記下24:14)。
De poenitentia liber unus 9.10
Sequitur illico vindicta consensum, et electionem placabilem placabilis poena comitatur: fit strages innumera peremptorum, et multitudo populi angelica percussione mactatur.
PL 17, 982Dただちに報復が同意に続き、宥められうる選択に、宥められうる刑罰が伴う。数えきれない殺戮が起こり、民の群れは天使の打撃によって屠られる。
De poenitentia liber unus 9.11
Percutiuntur septuaginta millia de exercitu, et acerbius perurgebat dulcem animum miserabilis ruina castrorum: objicit se auctorem facti telo supplicii, et induit contra saevientem justitiae machaeram confessionis loricam, puniendum se magis instans inter punitos exclamat, et optat in se derivari sententiam, ut possit a populo revocare fracturam.
PL 17, 982D軍から七万人が打たれ、陣営の痛ましい破滅が、優しい心をいっそう厳しく責めた。彼は行いの張本人として、責め苦の矢の前に身を投げ出し、荒れ狂う正義の剣に対して、告白の胸当てを着け、自分こそ罰されるべきだとさらに迫って、罰された者たちの中で叫び、判決が自分に向け変えられることを願った。民から打撃を引き戻しうるように。
De poenitentia liber unus 9.12
Ecce sum ego, inquit, ego pastor peccavi, et ego male feci: grex autem hic quid fecit? In me manum tuam converte, et domum patris mei (II Reg. XXIV, 17) .
PL 17, 983A「見よ、私はここにいる。罪を犯したのは、牧者である私であり、悪を行ったのは私である。だが、この群れは何をしたか。私と、私の父の家に、汝の手を向けよ」(サムエル記下24:17)。
De poenitentia liber unus 9.13
Ecce satisfactionis officio poena percellitur, et in armis confessionis indignatio propugnatur; ut nec in eum ulterius vindicta procederet, et erga populum quassatio coelitus effusa quiesceret.
PL 17, 983A見よ、償いの務めによって刑罰は打ち砕かれ、告白という武器によって憤りは防がれる。報復がもはや彼に向かって進まず、民に対して天から注がれた打撃も止むためである。
De poenitentia liber unus 9.14
Uno actu poenitentiae et sibi mercatus est pietatem, et a populo suspendit protinus ultionem, ut merito veniae condonatus cantaverit dicens: Dixi, confitebor adversum me iniquitatem meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5) ; quia cum assisteret sub desperatione convicti, dignus reputari meruit expiari.
PL 17, 983A一つの悔い改めの行いによって、彼は自分のために慈しみを買い取り、また民から報復をただちに取り除いた。それゆえ、赦しにふさわしく赦された者として、歌って言った。「私は言った。私の不法を、私に不利に主に告白しよう、と。すると汝は、私の罪の不敬虔を赦した」(詩篇31:5)。有罪とされた者の絶望のもとに立っていたとき、彼は清められるにふさわしい者と見なされるに値したからである。
De poenitentia liber unus 9.15
Sed premit te tuorum enormitas peccatorum; et eorum ditione captivus, in coelum oculos non audes attollere. Probo quidem conscientiae metum, non laudo consilium: sed malo te super indulgentiae consecutione suspectum, non de salutis reparatione penitus desperatum.
PL 17, 983Bだが、あなたの罪の途方もなさがあなたを圧迫している。それらの支配のもとに囚われ、天に目を上げる勇気がない。私は良心の恐れを認めるが、その考えを称賛はしない。むしろ私は、あなたが赦しを得ることについて疑っていても、救いの回復について全く絶望していないほうを選ぶ。