作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De poenitentia liber unus

Caput IV 第IV章

Anonymous · De poenitentia liber unus · PL 17, 975B · 21 sectiones

De poenitentia liber unus 4.1

1

Sed forsitan dicas: Non habeo conscium, et nulli omnino manifesta sunt, quae commisi. Quid ergo, si non habes conscium, saltem nescis praescium Deum conscientiae tuae inevitabilem conscium?

PL 17, 975B

しかし、おそらくあなたは言うだろう。「私には知る者がいない〔conscius(知る者)と conscientia(良心)は同じ語から出る〕。私が犯したことは、誰にも全く明らかでない」と。ではどうなのか。知る者がいないとしても、あなたの良心の避けがたい知る者としての、前もって知っている神を、あなたは少なくとも知らないのか。

De poenitentia liber unus 4.2

2

Et si facta tua nemo hominum novit, nempe Deus facta tua et adhuc futura praenoscit. Quid enim non videt, qui ubique et totum videt, ipso ad Job dicente: Quis putet aliquid me latere?

PL 17, 975C

あなたの行いを人間の誰も知らないとしても、神はあなたの行いを、これから起こることまでも、まぎれもなく前もって知っている。いたるところで、すべてを見る者に、見えないものがあろうか。神自身がヨブに言う。「誰が、何かが私に隠れていると思うだろうか」。

De poenitentia liber unus 4.3

3

Da mihi locum, in quo non sit Deus, qui totus est occultus; et eris in factis tuis et tu, sicut arbitraris, occultus.

PL 17, 975C

神のいない場所、すっかり隠れた場所〔qui totus est occultus は場所(locus)に係ると取った〕を私に示せ。そうすれば、あなたもまた、自分で考えているとおり、あなたの行いにおいて隠れた者となるだろう。

De poenitentia liber unus 4.4

4

Sed Deus ubique est, et totus in toto est, ipso dicente: Coelum mihi sedes est, terra vero scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1) ; et: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24) .

PL 17, 975C

だが神はいたるところにあり、全体が全体の中にある。神自身が言う。「天は私の座、地は私の足台である」(イザヤ66:1)。また、「天と地を私は満たす」(エレミヤ23:24)。

De poenitentia liber unus 4.5

5

Unde et beatissimus propheta David: Quo ibo, inquit, a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in inferos, tu ibi venies.

PL 17, 975C

それゆえ、いとも福なる預言者ダビデも言う。「どこへ私は行こうか、汝の霊から離れて。汝の顔から離れて、どこへ逃れようか。天に上るなら、汝はそこにいる。冥界に降るなら、汝はそこに来る」。

De poenitentia liber unus 4.6

6

Si recepero pennas meas directas, ut inhabitem in novissimo maris; etenim illuc manus tua, Domine, deducet me, et continebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seq.) .

PL 17, 975C

「もし私が自分のまっすぐな翼を取り戻して、海の果てに住むとしても、実にそこへも、主よ、汝の手は私を導き、汝の右手は私を捕らえる」(詩篇138:7以下)。

De poenitentia liber unus 4.7

7

Frustra ergo dicis non habere te conscium, cum audias Deum totum ubique, et per omnia majestatis suae ambitione diffusum, cui sit notum quidquid putatur absconsum. Sed non habeo, inquies, conscium.

PL 17, 975D

それゆえ、「私には知る者がいない」とあなたが言うのは空しい。神は、いたるところに全体が在り、威光の広がりによってすべてを通じて行き渡っており、隠れていると思われるものは何でも神に知られている、と聞いているのだから。だが、あなたは言うだろう。「私には知る者がいない」と。

De poenitentia liber unus 4.8

8

Hoc recte dixisses, si exemplum Cain parricidarum principis non haberes. Persuaserat ire secum in campum pio fratri parricidalis impietas, et nihil de fratre se custodire aestimans rudis adhuc et nova germanitas, praeceptis ejus bono simplicitatis obtemperat.

PL 17, 975D

もしあなたに、近親殺しの首領カインの例がなければ、それは正しく言えたであろう。近親殺しの不敬虔は、敬虔な兄弟に、ともに野へ行くよう説き伏せていた。まだ初心で新しい兄弟の間柄は、兄弟について自分が守るべきことは何もないと思い、素直さの善によってその指図に従う。

De poenitentia liber unus 4.9

9

Gradiuntur uno pariter comitatu ambo germani, et parricida infaustus ad perficiendum nefarii sceleris cogitatum quasi locum elegit sine teste.

PL 17, 976A

兄弟の二人は一つの連れ立ちで一緒に進み、不幸な近親殺しは、不義の悪事の企てを成し遂げるために、証人のいない場所をいわば選んだ。

De poenitentia liber unus 4.10

10

Quasi vero si sibi hominem conscium non haberet, latere aliquid Dei oculos potuisset: aut celare posset studio solitudinis, cum nihil obtutibus celetur Auctoris.

PL 17, 976A

まるで、人間の知る者を持たなければ、何かが神の目に隠れうるかのように。あるいは、孤独に努めて隠せるかのように。作り主の眼差しからは、何も隠されないのに。

De poenitentia liber unus 4.11

11

At ubi infandi facinoris artifex primitivus aptum judicavit locum perpetrando flagitio, insiliit in furorem, et patientissimum fratrem ac minime repugnantem, diabolo instigante, interfecit.

PL 17, 976A

さて、言語に絶する悪行の最初の企て人は、場所が罪悪を犯すのにふさわしいと判断すると、怒り狂って飛びかかり、きわめて忍耐強く、まったく抵抗しない兄弟を、悪魔にそそのかされて殺した。

De poenitentia liber unus 4.12

12

Res quidem in effectu evidens erat, sed quantum Cain ratus fuerat, sine conscio admissa latebat. Et credebat crudelissimus hominum sine teste aditum crimini non fateri, cum ob hoc ipsum crimen agnosceret, quod occultare cupiebat.

PL 17, 976A

事は結果として確かに明白だった。だがカインが思ったかぎり、知る者なしに犯されて、隠れていた。そして、人間のうちで最も残酷なこの者は、証人がなければ罪過への入口は明かされない〔aditum … non fateri は意味が取りにくい。このように解した〕と信じていた。まさにそれを隠そうと望んだ、そのことのゆえに、それが罪過であることを自分でも認めていたのに。

De poenitentia liber unus 4.13

13

Sed ecce rerum Dominus, cui quidquid absconsum putatur, in promptu est, et quem non potest latere quod in cogitationum occultis agitur, Scriptura dicente: Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV, 11) ; et iterum: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16) ; et iterum: Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10) .

PL 17, 976B

だが見よ、万物の主を。隠れていると思われるものは何でも主の目の前にあり、思いの隠れた所で行われることは主に隠れえない。聖書が言うとおりである。「人の思いは汝に告白する」(詩篇75:11)。また、「汝の目は私の未完のものを見た。汝の書に、すべてが書き記される」(詩篇138:16)。また、「心と腎を探る神」(詩篇7:10)。

De poenitentia liber unus 4.14

14

Unde idem propheta David: Cogitationes, inquit, meas a longe vidisti (Psal. CXXXVIII, 2) , parricidam voce indignantis appellat.

PL 17, 976B

それゆえ同じ預言者ダビデは言う。「汝は私の思いを遠くから見た」(詩篇138:2)。〔神は〕憤る者の声で、近親殺しを呼ぶ〔appellat の主語は示されない。次の節の問いから神と取った〕。

De poenitentia liber unus 4.15

15

Et sciens ferocis facti atrocem spiritum quem gesserat, negaturum; ut reatum cumularet impii parricidae, simulat se veluti quod admissum fuerat, ignorare. Et dixit, inquit, Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus?

PL 17, 976B

そして、カインが抱いていた、その荒々しい行いの残酷な心が否むだろうと知って、不敬虔な近親殺しの罪責を積み上げるために、〔神は〕犯されたことをあたかも知らないかのように装う。主はカインに言った。「汝の兄弟アベルはどこにいるか」と。

De poenitentia liber unus 4.16

16

Et dixit Cain: Nescio, numquid custos fratris mei sum ego (Gen. IV, 9) ? O insaniam detestabilem! o audaciam singularem!

PL 17, 976B

カインは言った。「知らない。私は兄弟の番人だろうか」(創世記4:9)。おお、忌むべき狂気よ。おお、比類なき図々しさよ。

De poenitentia liber unus 4.17

17

Fidus negat, quod sine teste commiserat: et credidit sine conscio crimen publicari non posse, cum ipso negotio reatum magis proderet conscientiae. Quid agis, Cain infelix?

PL 17, 976C

確信して〔底本は Fidus(忠実な)。fidens の意と取った〕、証人なしに犯したことを否む。そして、知る者がなければ罪過は公にされえないと信じた。まさにその振る舞いによって、むしろ良心の罪責を明かしているのに。何をしているのか、不幸なカインよ。

De poenitentia liber unus 4.18

18

Non habes ullum hominem testem: ecce habes effusum sanguinem proditorem: ipse te publicat et accusat. Vox ejus adversum te interpellat Auctorem, et facit cruor diffusus invidiam; ne latentem praetereat ultio parricidam. Quid, inquit, fecisti?

PL 17, 976C

汝には、証人となる人間は一人もいない。だが見よ、汝には、流された血という裏切り者がいる。血そのものが汝を公にし、告発する。その声は、汝に対して作り主に訴え、流された血は憎しみを呼び起こす。隠れている近親殺しを、報復が見逃さないように。「汝は何をしたのか」と〔主は〕言う。

De poenitentia liber unus 4.19

19

Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Ibid., 10) . Verum ubi parricida sensit proditum, quod putabat occultum, et sanguine teste convictus, frustra finxisse contumaces insidias; facinus confitetur: exoptat in se acrius dictari judicium, cum excusare non posset conscientia parricidium perpetratum.

PL 17, 976C

「見よ、汝の兄弟の血の声が、地から私に叫んでいる」(創世記4:10)。ところが近親殺しは、隠れていると思っていたものが露見したのを悟り、血という証人によって、頑なな策略を巡らしたのは無駄だったと有罪とされると、悪行を告白する。そして、犯した近親殺しを良心が弁解できなかったので、より厳しい裁きが自分に下されることを切に望む。

De poenitentia liber unus 4.20

20

Sed differtur interim severior poena, ut tanti facinoris auctorem diutius trucidaret lenta sententia, nec celeritas irrogati supplicii compendium magis videretur addicti: et fieret poenali diuturnitate longaevum, quod latrocinii moriendi extenuaret facinus parricidii.

PL 17, 976D

だが、より厳しい刑罰は、ひとまず延期される。これほどの悪行の張本人を、遅い判決がいっそう長く苦しめるためであり、科された責め苦の速さが、宣告された者にとって近道と見えないためである。そして、刑罰が長く続くことによって〔カインの命は〕長らえるものとなり、死ぬことの遅さによって、近親殺しの悪行を少しずつ償い減じるためである〔底本の latrocinii moriendi は崩れているらしい。ミーニュの脚注 d は、ジロの欄外が poena diuturnitate longaevior, quod lentitudine moriendi aestimaret facinus parricidii と読み、ローマ版はこの読みを採りながら extenuaret を残す、と記す。lentitudine moriendi(死ぬことの遅さによって)と読んで訳した〕。

De poenitentia liber unus 4.21

21

Quid ergo tibi super eo blandiris, quod non habeas conscium; cum videas testimonio sanguinis innocentis Cain fuisse convictum pariter, et punitum?

PL 17, 976D

それゆえ、知る者がいないということで、あなたはなぜ自分をなだめるのか。無実の者の血の証言によって、カインが有罪とされると同時に罰せられたのを、見ているというのに。