作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De poenitentia liber unus

Caput VII 第VII章

Anonymous · De poenitentia liber unus · PL 17, 979D · 8 sectiones

De poenitentia liber unus 7.1

1

At e contrario peccati cumulus erigitur, si quod admittitur, id negatur: quod in facto Cain supra memoravimus, qui dum putavit Auctori suo facinus abnegare, se ipsum poenae non est remissus eximere; ut conscientia in facti sui atrocitate publicum frustraret ei ex negatione fructum poenitentiae.

PL 17, 979D

だが反対に、犯したことを否むなら、罪の山は積み上がる。これは、我々が先にカインの行いで述べたことである。カインは、自分の作り主に悪行を否もうと考えたとき、自分自身を刑罰から免れさせることを許されなかった。良心が、その行いの残酷さのうちで、否認のゆえに悔い改めの実りを、公に彼から奪い去るためであった〔ut conscientia … publicum frustraret の構文は取りにくい。publicum を「公に」と取った〕。

De poenitentia liber unus 7.2

2

Negans enim est convictus, non ex voluntate confessus, et punita est in scelere contumacia, quia interrogationem non subsecuta est confitens poenitentia.

PL 17, 979D

実に、否む者は有罪と証明され、自ら進んで告白したのではなく、悪事において頑なさが罰せられた。問いに告白する悔い改めが続かなかったからである。

De poenitentia liber unus 7.3

3

Libet igitur pedetentim hic illius vindictae septemplicem aperire rationem, et quaenam causa coegerit tam duram coacervari sententiam, evidentis rei probatione monstrare; ne enormitate vindictae pateat ad suspicionem injustitiae via calumniae: quamquam novi sceleris inventum vehemens debeat comitari supplicium, quod longioribus esset posteris in exemplum.

PL 17, 980A

そこで、その報復の七重の理由を、ここで一歩一歩開くのがよい。そして、なぜこれほど苛酷な判決が積み上げられたのかを、明白な事柄の証明によって示そう。報復の大きさのゆえに、不義の疑いへ、中傷の道が開かれることのないように。もっとも、新たな悪事の考案には、激しい責め苦が伴うべきであり、それは遠い後の世の子孫にとって例となるはずだった。

De poenitentia liber unus 7.4

4

Errat enim, qui putat uno teneri crimine parricidam, cum ejusmodi sceleris testimonio constipata sint omnia facinora; audio enim Dominum dixisse: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota virtute tua: et diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Matth. XXII, 37 et seq.); unde in his duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae.

PL 17, 980A

実に、近親殺しが一つの罪過だけに囚われていると考える者は誤っている。この種の悪事の証言には、あらゆる悪行が詰め込まれているからである。実に、私は主がこう言ったと聞いている。「汝の神である主を、汝の全心と汝の全力で愛せ。また、汝の隣人を汝自身のように愛せ」(マタイ22:37以下)。それゆえ、この二つの掟に、律法全体と預言者が懸かっている。

De poenitentia liber unus 7.5

5

Cum ergo duobus his praeceptis pendeat omne quod Legis est, videamque Cain nec Deum dilexisse, cujus primum fabricam violavit: et germanum vehementer odisse, quem instinctu impietatis occidit: apparet illum adhuc munus solvisse vindictae, in cujus facto cuncta inveniuntur crimina convenire.

PL 17, 980B

それゆえ、律法に属するすべてがこの二つの掟に懸かっており、またカインが神を愛さず(その造ったものを彼はまず損なった)、不敬虔の衝動によって殺した兄弟を激しく憎んだのを、私が見る以上、彼がなお報復の負担を払ったのは明らかである。その行いに、あらゆる罪過が集まっているのが見いだされるからである。

De poenitentia liber unus 7.6

6

Et jure in illo exertum septiforme supplicium, in quo universa tenebant scelera principatum.

PL 17, 980B

そして、あの者において七重の責め苦が執行されたのは当然である。あの者においては、あらゆる悪事が首位を占めていた。

De poenitentia liber unus 7.7

7

Et tamen specialiter septem in illo deprehendo flagitia, quibus singulis singula sunt deputata tormenta; primum enim crimen est, quia non recte divisit; hoc est, de primitivis terrae fructibus primo comedit, antequam obtulit: secundum est, quia cum muneris sui dignum videretur accepisse repudium, contumacem concepit spiritum; et cum nulla rejectae oblationis culpa pii fratris existeret, quasi vindicandum se infaustus credidit de Auctore, si pro hoc fratrem Deo probatum videretur occidere: tertium crimen est, quod invidiae felle suffectus, et livoris amaritudine venenatus, innocentissimum zelavit truculenta animositate germanum: quartum est, quod dolo fefellit obsecundantem sibi, ut pariter comitarentur in campum, quo justus initiaret sub ovis simplicitate martyrium, parricidio terram macularet injustus: quintum est, quod fratrem nefarius crudelitatis auctor occidit: sextum, quod cum scelus perficeret, insuper et negavit, et putavit Deum alicujus facti ignarum, quem conscientiae suae secretum multasse persenserat; cum competens retulisset in oblationis suae reprobatione repudium: septimum crimen est, quod post mortem se non credidit proditus, parricidio puniri, cum ob infamiam criminis publicati ad praesens tempus sese postulavit occidi.

PL 17, 980B

それでも私は、あの者に七つの悪行を、とりわけ見いだす。そのそれぞれに、それぞれの責め苦が割り当てられた。第一の罪過は、彼が正しく分けなかったことである。すなわち、地の初物から、献げる前にまず食べた。第二は、自分の献げ物が退けられるにふさわしいと見えたとき、頑なな心を抱いたことである。敬虔な兄弟には、退けられた献げ物にいかなる咎もなかったのに、不幸な彼は、そのために神に認められた兄弟を殺すように見えるなら、作り主に対して仇を討てると信じた。第三の罪過は、妬みの胆汁に満たされ、嫉みの苦さに毒され、残忍な激情をもって、このうえなく無垢な兄弟を妬んだことである。第四は、野に一緒に行くよう、自分に従う者を欺いたことである。そこで義人は羊の単純さのもとで殉教を始め、不義の者は近親殺しによって地を汚した。第五は、残酷さの悪辣な張本人が、兄弟を殺したことである。第六は、悪事を成し遂げながら、さらに否み、神がある行いを知らないと思ったことである。神が自分の良心の秘密を罰したのを、彼は感じ取っていたのに。彼は自分の献げ物の拒絶において、ふさわしい退けをすでに受けていた〔cum competens retulisset … の係りは定かでない。神が罰したことを彼が感じ取っていた理由と取った〕。第七の罪過は、暴かれたのち、近親殺しのゆえに死後に罰せられるとは信じず、罪過が公にされた汚名のゆえに、当座の間は自分が殺されることを求めたことである。

De poenitentia liber unus 7.8

8

Merito ergo in Cain septuplum vindicatum est, in quo totidem praerogata sunt tormenta, quot crimina. Cui tantae inflictae sunt plagae, quantae numerantur et causae; ut nec justitia modum ultionis excederet, nec numerum criminum vindicta competens praeteriret. Quod idcirco iterum posui, ne insinuatae expositionis praeteriret occasio.

PL 17, 980D

したがって、カインにおいて七倍の報復がなされたのは正当である。そこには、罪過と同じ数だけの責め苦があらかじめ定められていた。数えられる理由と同じだけの打撃が、彼に加えられたのである。正義が報復の度を越えず、また報復が罪過の数を下回らないためである。これを私が再び述べたのは、示した説明の機会を見逃さないためである。