De poenitentia liber unus 8.1
Jamdiu me a proposito inchoati operis sentio deviasse, et in aliam detorsisse partem cursum celerem dictionis: sed facilis est ad omissa recursio, et cito repetitur trames declinatae materiae, cum a finibus ejus interjectae probationis non exorbitat argumentum.
PL 17, 981A私は、始めた作品の趣旨から、ずいぶん前に逸れ、速い語りの進みを別の方へねじ曲げてしまったと感じている。だが、省いた所へ戻るのは易しく、挟まれた証明の範囲から議論が脱線しないなら、逸れた主題の道はすぐに取り戻される。
De poenitentia liber unus 8.2
Peccatum ergo, inquit, meum scivi, et iniquitatem meam non cooperui. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI, 6) ; et iterum: Quia iniquitatem meam ego scio, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 5) .
PL 17, 981Aそれゆえ〔ダビデは〕言う。「私は自分の罪を知り、自分の不法を覆わなかった」。「私は言った。私の不義を、私に不利に主に告白しよう、と。すると汝は、私の罪の不法を赦した」(詩篇31:6)〔引かれた句は詩篇31:5〕。また、「私は自分の不法を知っており、私の罪はいつも私の前にある」(詩篇50:5)。
De poenitentia liber unus 8.3
Hoc non solum verbis docuit, sed et factis implevit; quia non sufficit ad consummationem sapientiae spiritalis verbis praeferre virtutem, nisi doctrina ornetur ex rebus; tunc enim demum tribuitur competens auctoritas magisterio, si proprio innititur exemplo.
PL 17, 981Aダビデはこれを言葉だけで教えたのではなく、行いでも果たした。霊的な知恵を完成させるには、言葉で徳を前に出すだけでは足りず、教えが行いによって飾られなければならない。実に、自らの例に支えられるときにこそ、教えるわざにふさわしい権威が与えられる。
De poenitentia liber unus 8.4
Denique Dominus in Evangelio: Qui fecerit, inquit, et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matt. V, 19) ; ut et facto doctrina firmetur, et factorum fides ex doctrina accipiat testimonium.
PL 17, 981B実に、主は福音書で言う。「行い、かつそう教える者は、天の国で最も大いなる者と呼ばれる」(マタイ5:19)。教えが行いによって固められ、行いの信頼が教えから証しを受けるためである。
De poenitentia liber unus 8.5
Alioquin non erit nixis viribus fundata doctrina, quae verborum phaleris gloria virtutis abutitur; erit enim facundiae locuples lingua, non erit plena operum divitiis conscientia, et privabitur merito suo, qui privilegio fruitur alieno.
PL 17, 981Bさもなければ、力強く基礎づけられた教えにはならない。言葉の飾りによって徳の栄光を濫用する教えは。そのとき舌は雄弁に富むが、良心は行いの富に満ちない。他人の特権を享受する者は、自らの功績を奪われるのである。
De poenitentia liber unus 8.6
Videamus ergo quid gesserit, qui ista cantavit. Uno igitur tempore duo regi peccata subrepserant, et pellexerat principem in facinoris perpetrationem regni licentia; cum enim vult adulterium cooperire crimen incidit homicidii.
PL 17, 981Bでは、これらの歌を歌った者が何を行ったかを見よう。一時に二つの罪が王に忍び寄り、王の座の自由が君主を悪行の遂行へ誘っていた。実に、姦淫を隠そうとして、殺人の罪過に陥ったのである。
De poenitentia liber unus 8.7
Perfecit tamen utrumque non violentia regii stemmatis, nec ambitione potestatis; quia licet de incesti licentia descenderet adulterium, tamen non ex odio fuerat homicidium perpetratum.
PL 17, 981Bそれでも彼は、王家の血筋の威勢によっても、権力への野心によっても、その両方を成し遂げたのではない。姦淫は不純の放縦から生じたとしても、殺人は憎しみから犯されたのではなかった。
De poenitentia liber unus 8.8
Mittitur ergo a Domino propheta, qui apud eum causas adulterii et caedem peroraret occisi, et sub quodam colore compositae fabulae eliceret de nesciente judicium.
PL 17, 981Cそこで主から預言者が遣わされ、王のもとで姦淫の理由と殺された者の殺害を弁じ尽くし、仕組まれた物語のある装いのもとで、知らない者から判決を引き出した。
De poenitentia liber unus 8.9
Sed ubi propheta quod proposuerat, explicuit, fert ille commotus indesignatam in se sub veritate sententiam, et disceptator ignarus in se ipsum exerit ultionem.
PL 17, 981Cだが預言者が提起したことを説き終えると、王は心を動かされ、真理のもとで、自分を名指ししない判決を自分に下し、事情を知らぬ裁定者が、自分自身に報復を向けた。
De poenitentia liber unus 8.10
Porro ubi praeventus cognitor, proprio se vidit perstringi judicio, et reum se sibi examinator justissimus approbavit, nec poenam sensit vitare posse judicii, in quo judex ipse detinebatur conditione damnati; arripit saluberrimum in tanta rerum necessitate consilium: et cum non posset ad justitiam judicii provocare, confugit ad secretarium poenitentiae.
PL 17, 981Cさらに、先手を打たれた審理者は、自分自身の判決で締め上げられるのを見て、いとも正しい審査者として、自らを自分に対する罪人と認め、判決の刑罰を避けうるとも感じなかった。そこでは、裁判官自身が断罪された者の状態に捕らえられていたからである。これほどの切迫した事態の中で、救いに満ちた方策をつかむ。そして裁きの正義に訴えることができなかったので、悔い改めの奥の間へ逃れた。
De poenitentia liber unus 8.11
Peccatum suum proditum scivit, et iniquitatem suam nulla negationis nube contexit: dixit adversum se protinus testimonium, et voce confessionis emissa, statim adeptus est veniam peccatorum: Peccavi enim, inquit hic, Domino.
PL 17, 981D彼は自分の罪が暴かれたことを知り、自分の不法を否認の雲で覆わなかった。ただちに自分に不利な証言を述べ、告白の声を発すると、すぐに罪の赦しを得た。実に、この者は言う。「私は主に対して罪を犯した」。
De poenitentia liber unus 8.12
At ille propheta non interposuit absolutionis moras, non effectum distulit remittendi: repente ut manifestatus reus confessionem dedit, indulgentiam criminum ex Dei voluntate deprompsit dicens: Dominus abstulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13) .
PL 17, 981Dだが、あの預言者は赦免の遅れを挟まず、赦す実効を延ばさなかった。罪人として明らかにされるや、すぐに彼が告白を差し出したので、預言者は神の意志による罪過の赦しを取り出して言った。「主は汝の罪を取り去った」(サムエル記下12:13)。
De poenitentia liber unus 8.13
Impletum est illud, quod in psalmo cantavit dicens: Peccatum meum scivi, et iniquitatem meam non cooperui. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI, 6) .
PL 17, 982A詩篇で歌ったことが満たされた。「私は自分の罪を知り、自分の不法を覆わなかった。私は言った。私の不義を、私に不利に主に告白しよう、と。すると汝は、私の罪の不法を赦した」(詩篇31:6)〔引かれた句は詩篇31:5〕。