De poenitentia liber unus 14.1
Sed non audeo, inquies, orare, quia me revocat conscientia; non enim semel, sed saepius et frequenter erravi. At ego dicam: Si te orandi revocat verecundia, peccandi desinat pertinacia, et fiet beneficium timoris, non desperationis causa, quod metuis.
PL 17, 987Aしかし、「私は祈る勇気がない、良心が私を引き戻すからだ。私は一度ではなく、たびたび、繰り返し過ちを犯した」とあなたは言うだろう。だが私は言おう。もし恥じらいがあなたを祈ることから引き戻すなら、罪を犯す頑迷さのほうがやむがよい。そうすれば、あなたが恐れていることは、絶望の原因ではなく、恐れの恩恵となるだろう。
De poenitentia liber unus 14.2
Revereri enim potestatem judicis non erit verecundiae, sed pudoris; quia licet frequens sit peccandi licentia, excusabilis tamen efficitur conscientia, quam pertulit in peccati recordatione timiditas.
PL 17, 987B実に、裁き主の権能を畏れることは、恥じらいではなく、慎みに属する。罪を犯す放縦がたびたびあったとしても、罪を思い出すときに臆病さが耐え忍んだ良心は、弁解の余地あるものとなる。
De poenitentia liber unus 14.3
Exemplum Achab illius impiissimi regis te doceat; hic namque Naboth Jezraelitae vineam concupiverat, quod suae esset possessioni confinis.
PL 17, 987Bいとも不敬虔な王アハブの例があなたを教えるように。彼は、イズレエルの人ナボトのブドウ畑が自分の所有地に隣接していたので、これを欲したのである。
De poenitentia liber unus 14.4
Offert pretium, aut certe vicariam vineae quantitatem: ille neglexit, asserens haereditariam se rem nulla in alterum posse ratione transcribere. Hac repulsa compunctus, tristis domum revertitur, quod appetitus sui libido recidisset incassum.
PL 17, 987B彼は代価を差し出し、あるいは少なくともそれに代わる広さの畑を示したが、ナボトは取り合わず、それは世襲の財産であって、いかなる理由でも他人に譲渡できないと主張した。この拒絶に心を刺されて、アハブは悲しんで家に帰った。欲望の欲求が空しく挫かれたからである。
De poenitentia liber unus 14.5
Tum ejus mulier sacrilega Jezabel tristitiae mariti causas requirit, quibus compertis, veluti saucio cordi ejus fomitem consolationis injecit: qua arte, compluribus concinnatis falsitate calumniis consilio impurae mulieris, Naboth innocens lapidatus occiditur.
PL 17, 987Cそのとき、その妻である、神を冒瀆する女イゼベルが、夫の悲しみの理由を尋ね、それを知ると、いわば傷ついたその心に慰めの火口を投げ入れた。その術により、不浄な女の謀略で、多くの偽りの中傷がでっち上げられ、無実のナボトは石で打たれて殺された。
De poenitentia liber unus 14.6
Funesti voti sui mulier impleto flagitio, velut victrix ad maritum ingreditur, interempti exitio narratura laetitiam: quae ne sola teneretur in crimine, egit astutia mulieris primitivae, ut maritum ad conscientiam sceleris obligaret, et utrosque jugales conscios una facinoris catena vinciret.
PL 17, 987Cその女は、自らの不吉な願いの悪行が遂げられると、勝者のように夫のもとへ入り、殺された者の滅びに対する喜びを告げようとした。彼女は、自分ひとりが罪過に問われることのないよう、最初の女〔mulier primitiva。エバを言うらしい〕の狡猾さをもって、夫を悪事の自覚に結びつけ、夫婦の双方を共犯者として、悪行の一つの鎖で縛るようにした。
De poenitentia liber unus 14.7
Surge, inquit, posside vineam Naboth Jezraelitae, qui noluit tibi eam dare pretio; quia ecce mortuum est (III Reg. XXI, 15) .
PL 17, 987C彼女は言う。「立て。イズレエルの人ナボトのブドウ畑を所有せよ。彼は代価で汝に与えようとしなかったが、見よ、死んだのだから」(列王記三21:15)。
De poenitentia liber unus 14.8
At ille dolens materiam se praebuisse mortis occisi, facinoris nuntia perhorrescit, et mortis ejus causam flebili dolore lucrificat: discissis enim regalibus indumentis accingit se vestitu funereo, non tam conscientiae reatui, quam poenitentiae primae cogitationis attestans.
PL 17, 987Cしかし彼は、殺された者の死の原因を自分が与えたことを悲しみ、悪行の知らせに身震いし、その死の原因を、涙ながらの悲しみによって自分の益とした。実に、王の衣を引き裂いて喪服をまとい、良心の罪責というより、最初の思いに対する悔い改めを証していたのである。
De poenitentia liber unus 14.9
Et factum est quomodo audivit, inquit, Achab quia mortuus est Naboth Jezraelites, disrupit vestimenta sua, et accinxit se sacco (Ibid., 16) .
PL 17, 987D〔聖書は〕言う。「アハブは、イズレエルの人ナボトが死んだと聞くや、自分の衣を引き裂き、粗布を身にまとった」(列王記三21:16)。
De poenitentia liber unus 14.10
Vacare ergo potuit Achab effusi sanguinis culpa; quia de concepto, non de parricidio egerat poenitentiam, et remanserat in profana muliere impietas homicidii, quae pretio quodam cruoris effusi putavit se vineam debuisse mercari.
PL 17, 987Dそれゆえアハブは、流された血の咎から自由でありえたのである。彼が悔い改めたのは、抱いた企てについてであって、近親殺し〔parricidium。ナボトはアハブの親族でないので、ここでは重い殺人一般を言うらしい〕についてではなかったからである。殺人の不敬虔は、流された血のいわば代価でブドウ畑を買うべきだったと思った、あの不敬な女のうちに残った。
De poenitentia liber unus 14.11
Sed ecce sicut canis reversus ad vomitum suum, odibilis fit: oblitus Achab poenitudinis suae, statim deposito luctu, pergit perempti vineam possidere. Et perdit innocentiae meritum, qui vineae cupiditate pellectus, innexuit interfecti occisioni consensum.
PL 17, 988Aしかし見よ、アハブは、犬が自分の吐いたものに戻るように、忌まわしい者となる。自分の悔い改めを忘れ、たちまち嘆きをやめて、殺された者のブドウ畑を所有しに行く。ブドウ畑への欲に誘われて、殺された者の殺害に同意を織り込んだ者は、無垢の功績を失う。
De poenitentia liber unus 14.12
Mox ad eum venerandus Elias propheta mandatur, et sententia in eum cum indignatione depromitur, ut acta dudum poenitentia frustraretur, et vindictae occasionem tribueret sceleris geminata praesumptio.
PL 17, 988Aやがて、尊ぶべき預言者エリヤが彼のもとへ遣わされ、憤りとともに彼に対する宣告が下された。先に行われた悔い改めが無駄にされ、重ねられた悪事の僭越が報復の機会を与えたのである。
De poenitentia liber unus 14.13
Et ait Elias ad Achab: Haec dicit Dominus: Ecce ego superinduco super te mala, et incidam post te, et exterminabo de Achab mingentem ad parietem, et contemptum et derelictum in Israel: et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et quomodo domum Baasa filii Ahiae, pro omnibus quibus irritasti Deum, et fecisti declinare Israel (Ibid., 21 et seq.) .
PL 17, 988Aエリヤはアハブに言った。「主はこう言う。見よ、私は汝の上に災いを重ね、汝の後ろに襲いかかり、アハブから、壁に向かって小便をする者、イスラエルにあって蔑まれ見捨てられた者を絶つ。私はアハブの家を、ネバトの子ヤロブアムの家のように、またアヒヤの子バシャの家のようにする。汝が神を怒らせ、イスラエルを逸脱させたすべてのことのゆえに」(列王記三21:21以下)。
De poenitentia liber unus 14.14
Verum ille cum sententiae ictum non valeret effugere, ad priorem poenitentiam convertit repente consilium, reatum fletibus confitetur, cilicio dejecit regium potentatum, saccum induit poenitentiae, et reveritus faciem comminantis, tacito gemitu publicabat offensam, non excusabat conscientiam.
PL 17, 988Bしかし彼は、宣告の一撃を逃れることができないと知り、にわかに考えを、先の悔い改めへと向け直した。涙とともに罪責を告白し、粗布によって王の権勢を退け、悔い改めの粗布をまとい、威嚇する者の顔を畏れて、黙した嘆きのうちに自らの過ちを公にし、良心を弁解しなかった。
De poenitentia liber unus 14.15
Factum est, inquit, quomodo audivit Achab sermones hos, reveritus est a facie Domini, et ibat flens, et scidit vestimenta sua, et accinxit se sacco. Tunc dixit Dominus ad Eliam: Vidisti quemadmodum reveritus est Achab a facie mea?
PL 17, 988B〔聖書は〕こう言う。「アハブがこれらの言葉を聞いたとき、主の顔の前に畏れ、泣きながら歩み、自分の衣を引き裂き、粗布を身にまとった。そのとき、主はエリヤに言った。『汝は、アハブが私の顔の前でどのように畏れたかを見たか』」。
De poenitentia liber unus 14.16
Non adjiciam adducere mala in diebus ejus, sed in diebus filii ejus adducam (Ibid., 27 et seq.) . En quonam perduxit timidum reverentia, et quantum severitatis motum fregit metus!
PL 17, 988B「私は、彼の日々には災いをもたらさない。その子の日々にもたらす」(列王記三21:27以下)。見よ、畏れが臆する者をどこまで導いたことか。恐れが、厳しさの動きをどれほど砕いたことか。
De poenitentia liber unus 14.17
Non orationis pompa, non sermonis ornatu, nec eloquii copia placuit Deo: sed multis precibus lacrymarum. Os tacuit, sed cor ingemuit: oculis flevit, sed conscientia planxit, et verecundiam poenitudinis pietas laudavit Auctoris.
PL 17, 988C神を喜ばせたのは、祈りの見せびらかしでも、言葉の飾りでも、雄弁の豊かさでもなく、涙の多くの祈りだった。口は黙したが、心はうめいた。目で泣き、しかし良心で嘆き、悔いの恥じらいを、作り主の慈しみが称えた。
De poenitentia liber unus 14.18
Parum fuit reum debitum evasisse supplicium, nisi accepisset reverentia probabilis testimonium. Et probatus est in timore, qui damnabatur in crimine: nec prius quod mortem luxit occisi, inane fuit; sed repetitam identidem culpam iterata lamentatione purgavit.
PL 17, 988C罪ある者が当然の責め苦を免れたことは、取るに足りなかっただろう。畏れが是認の証しを受けなかったなら。罪過で断罪されていた者が、畏れにおいて是認された。先に殺された者の死を悼んだことも、無益ではなかった。繰り返された咎を、繰り返された嘆きによって清めたのである。