De poenitentia liber unus 1.1
Poenitentiae officia et merita narraturus mihi, frater charissime, puto non verbis esse, sed factis opus.
PL 17, 971A悔い改めの務めと功徳を語ろうとして、いとも愛する兄弟よ、私は思う、必要なのは言葉ではなく行いである、と。
De poenitentia liber unus 1.2
Res enim salubris ac necessaria non tam dicenda est, quam docenda: quae totum habeat insitum amaritudinis actum, fructum perfert in effectu dulcedinis; et haeret faucibus, cum cordi impertit salutare remedium.
PL 17, 971A実に、健全で必要なことは、語るよりもむしろ教えるべきものである。それは苦さの働きをすっかり内に宿しながら、その実りを甘さの成果として運んでくる。喉に引っかかりながら、心に救いの治療を授けるのである。
De poenitentia liber unus 1.3
Poenitentia, inquam, est prioris aevi damnatio, et in futuro promissa correctio: et velut in aliam vitam ducitur usus vivendi, dum pia mens, ea quae sunt a tergo, non respicit.
PL 17, 971A悔い改めとは、私は言う、過ぎた時代への断罪であり、来たるべき時における矯正の約束である。敬虔な心が背後にあるものを振り返らないとき、生きる習いは、いわば別の生へと導かれる。
De poenitentia liber unus 1.4
Hanc non ita dictis doceo, sicut gestis exerceo: et quamvis justi persona non competat, me tamen in initio mei sermonis accuso.
PL 17, 971A私はこれを、言葉で教えるというより、行いで実践している。義人の立場は私にふさわしくないが、それでも私は、この話の初めに自分を責める。
De poenitentia liber unus 1.5
Habet enim justitiae partem errati cauta confessio; quia licet, ut tu doces, Dei sit punire commissa, sententiam tamen cognitoris praevenit in humilitate exercita poenitentia; scriptum est enim: Poenitentibus dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et destinavit illos in sortem veritatis (Eccl. XVII, 20) .
PL 17, 971A実に、過ちの用心深い告白は正義の分け前を持つ。あなたが教えるとおり、犯されたことを罰するのは神のことであるが、それでも、裁く者の判決に先んじるのは、謙遜のうちに行われる悔い改めだからである。実に、こう書かれている。「悔い改める者たちに、神は正義の分け前を与え、衰える者たちを支えるよう呼び集め、彼らを真理の相続の分に定めた」(集会の書17:20)。
De poenitentia liber unus 1.6
Age igitur, poenitens, propria scelera confitere, pande Deo tuae iniquitatis arcana, denuda secreta pectoris tui, et amove internae praevaricationis operculum. Nota sunt Deo cuncta, quae in occulto fecisti; quae si non dixerit lingua, non potest celare conscientia.
PL 17, 971Bさあ、悔い改める者よ、自らの悪事を告白せよ。神に、あなたの不法の秘密を開き、あなたの胸の隠れ所を露わにし、内なる背反の蓋を取り除け。あなたがひそかに行ったことは、すべて神に知られている。それを舌が語らなくとも、良心は隠すことができない。
De poenitentia liber unus 1.7
Frustra te latenti consolatione deludis, et absconsum putas esse posse, quod sine teste commiseris. Patet Deo omne quod clausum est, et in aperto lucet quidquid nox abstrusae cogitationis intenebrat.
PL 17, 971Bあなたはひそかな慰めで自分を欺いているが、それは空しい。証人なしに犯したことなら隠れていられると考えている。閉ざされたものはすべて神に開かれており、隠れた思いの夜が暗くするものは何であれ、あらわな所では明るく照らされる。
De poenitentia liber unus 1.8
Reum te tibi officio confessionis institue, causam tuam in conspectu tuo, temetipso accusante, compone: dicta in te sub severitate sententiam, antequam judicis sentias iracundiam: et ut mulgeas misericordiam, exerce prior in teipso censuram.
PL 17, 971B告白の務めによって、あなた自身に対して、あなたを罪人に立てよ。あなたの訴えを、あなた自身を告発者として、あなた自身の目の前で整えよ。裁き主の怒りを感じる前に、自分に対して厳しく判決を下せ。そして慈しみを搾り取るために、まず自分自身に対して断罪を行え。
De poenitentia liber unus 1.9
Crede mihi, totum quo suspectus es, fit illico veniabile, cum inventa fuerit in te hujusmodi poenitudo justitiae, Scriptura dicente: Poenitentibus autem dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et destinavit illos in sortem veritatis.
PL 17, 971C私を信じよ。このような正義の悔やみがあなたのうちに見いだされるなら、あなたが疑われているすべてのことは、たちまち赦されうるものとなる。聖書がこう言うとおりである。「悔い改める者たちに、正義の分け前を与え、衰える者たちを支えるよう呼び集め、彼らを真理の相続の分に定めた」。
De poenitentia liber unus 1.10
Exspectat ecce Dominus confessionis munus, si confitentem non involvit reatus: et cum sit nota divinis sensibus hominum conscientia, mavult lingua prodere, quod non possunt occulta cordis celare.
PL 17, 971C見よ、主は告白という贈り物を待っている。罪責が告白する者を巻き込んでいないならば。人の良心は神の知覚に知られているのだが、それでも神は、心の隠れたことが隠しきれないものを、舌が明らかにすることを望む。
De poenitentia liber unus 1.11
Poenitentia itaque est, quae uno actu diversa officia congeminat; hinc enim publicat confitentem, inde confessum revocat innocentem: hinc reatum nundinat, inde crimen excusat: hinc objicit propius peccata peccanti, inde indulgentiam exigit poenitenti; nec permittit Dominus puniri confessum, qui poenitentem noscit revocare damnatum.
PL 17, 972Aかくして悔い改めこそ、一つの行為で異なる務めを二重に果たすものである。一方で告白する者を公にし、他方で告白した者を無罪の者として呼び戻す。一方で罪責を売りに出し、他方で罪過を免じる。一方で罪を犯した者に、その罪をいっそう間近に突きつけ、他方で悔い改める者のために赦しを求める。主は、告白した者が罰せられるのを許さない。悔い改める者なら、断罪された者であっても呼び戻すことを知っているからである。
De poenitentia liber unus 1.12
O magnificum bonitatis divinae thesaurum! o singulare clementissimi judicis institutum! Ad hoc de reis vult confessionis exsculpere vocem, ut non inveniat, quod ultum iri debeat: et cum apud saeculi judices confessus mox dirigatur ad poenam, apud Dominum confitens statim pergit ad veniam: nec hoc ullis elicit de confitente tormentis, cum patiens in semetipso officium videatur exercere terroris.
PL 17, 972Aおお、神の善さの壮大な宝よ。おお、いとも寛大な裁き主の比類なき定めよ。罪人たちから告白の声を引き出そうと望むのは、罰せられるべきものを見いださないためである。世の裁判官のもとでは、告白した者はすぐに刑罰へ送られるが、主のもとでは、告白する者はただちに赦しへと進む。主はそれを、告白する者からいかなる拷問によっても引き出さない。告白する者が、自らのうちで苦しみながら、恐れの務めを自分に課しているように見えるからである〔patiens の係りは定かでない。告白する者と取った〕。
De poenitentia liber unus 1.13
Lucra sunt enim pii judicis gemitus confitentis, et gaudium cognitoris est sine quaestione confessio: acquiritur Domino, quod non punitur in servo; et multum confertur auctori, si deputatus poenae, veniae condonetur.
PL 17, 972B実に、慈しみ深い裁き主にとって、告白する者の嘆きは益であり、裁く者にとって、尋問なしの告白は喜びである。僕において罰せられないものは、主に獲得される。刑罰に定められた者が赦しを与えられるなら、作り主に多くが授けられる。
De poenitentia liber unus 1.14
Cupit enim damnum esse vindictae, quod non vult perire clementiae: nec optat ulcisci, qui paratus est misereri, ipso de se per prophetam dicente: Nolo mortem morientis, quam ut revertatur, et vivit (Ezech. XVIII, 32) .
PL 17, 972B実に主は、寛大さにとって失われてほしくないものが、報復にとっては損失となることを望む。憐れむ用意のある者は、報復することを願わない。自ら預言者を通して自分について言う。「私は死にゆく者の死を望まない。むしろ彼が立ち返ることを、そして生きる〔底本は vivit(直説法)。vivat と読む〕ことを」(エゼキエル18:32)。
De poenitentia liber unus 1.15
Quibus Sapientia concinens Salomonis: Deus, inquit, mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 16) .
PL 17, 972Bこれにソロモンの知恵が唱和して言う。「神は死を造らず、生ける者たちの滅びを喜ばない」(知恵の書1:16)〔引かれた句は知恵の書1:13〕。
De poenitentia liber unus 1.16
Judicis ergo nostri clementia non optat reos perire vitae, sed perire sententiae: nec desiderat morientis exitium, sed festinat magis servare confessum: Nolo, inquit, mortem morientis, sed ut revertatur, et vivat.
PL 17, 972Bそれゆえ、我々の裁き主の寛大さは、罪人たちが命にとって失われることを望まず、判決にとって失われることを望む〔すなわち、判決が彼らに及ばなくなることを言う〕。死にゆく者の破滅を願わず、むしろ告白した者を救おうと急ぐ。「私は死にゆく者の死を望まない。むしろ彼が立ち返り、生きることを」と言う。
De poenitentia liber unus 1.17
Ecce verus vitae auctor, qui non vult morientis mortem, sed lamenta conversi: et vult se semper in miseratione esse beneficum; ne justitia teneat judicatum.
PL 17, 972C見よ、命のまことの作り主を。死にゆく者の死ではなく、立ち返った者の嘆きを望み、常に憐れみにおいて恩恵を施す者でありたいと望む。正義が、裁かれた者を押さえ込むことのないように。