De poenitentia liber unus 2.1
Damnum ergo in moriente experitur, qui in uno perdito non laetatur; quia in donatore vitae necesse est ut ex morte veniat causa tristitiae, non quasi ex corporalium sensuum lege descendat, quod eum in perdito ac moriente contristat; cum in auctore incorporeo non cadat omne, quod venit e corpore: sed cum nullam capiat ex pereuntis morte laetitiam, tristitiae actus in promptu est; ut sit miserantis affectio, non dolentis anxietas: et decurrens ex pietate tristitia, non de passione ulla externa perpessio.
PL 17, 972Cそれゆえ、一人の滅びた者を喜ばない者は、死にゆく者において損失を味わう。命を与える者においては、悲しみの原因が死から生じざるをえない。それは、体の感覚の法則から、滅びて死にゆく者のゆえに悲しむ、ということが由来するかのようなものではない。体から来るものはすべて、体を持たない作り主には当てはまらないからである。むしろ、滅びゆく者の死から何の喜びも得ないので、悲しみの働きは目の前にある。それは憐れむ者の情であって、苦しむ者の不安ではない。慈しみから流れ出る悲しみであって、外からの何らかの情念による苦しみではない。
De poenitentia liber unus 2.2
Consequens ergo est ut doleat perditum, qui gaudet inventum: et non laetetur ex mortuo, qui gratulatur ex vivo.
PL 17, 973Aしたがって、見いだされたことを喜ぶ者が、失われたことを悲しむのは当然の帰結であり、生きている者を祝う者が、死んだ者を喜ばないのも当然である。
De poenitentia liber unus 2.3
Hoc per parabolam Dominus in Evangelio manifestat dicens: Gratulari autem et gaudere te oportet; quoniam frater tuus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 32) , et iterum: Sic erit, inquit, gaudium in coelo coram Patre vestro et Angelis ejus super uno peccatore poenitentiam agente (Ibid., 7) .
PL 17, 973Aこのことを主は福音書で、譬えによって明らかにして言う。「喜び楽しむべきである。汝の兄弟は死んでいたのに生き返り、失われていたのに見いだされたのだから」(ルカ15:32)。また言う。「そのように、天において、汝らの父と天使たちの前で、悔い改める一人の罪人のゆえに喜びがある」(ルカ15:7)。
De poenitentia liber unus 2.4
Unde per Esaiam prophetam Dominus provocat poenitentem, dicens: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem noli oblivisci, et judicemur. Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 25) .
PL 17, 973Bそれゆえ主は、預言者イザヤを通して、悔い改める者に呼びかけて言う。「私は、汝の不法を消す者であり、思い出さない。だが汝は忘れるな。そして我々は裁かれよう。汝がまず、汝の不法を言え。義とされるために」(イザヤ43:25)。
De poenitentia liber unus 2.5
Quid, oro, hac sponsione jucundius? quid potest hoc invitamento dulcius inveniri? provocare judicem, dicere adversum se reum pro se, non ut puniat, sed ut absolvat: non ut animadvertat in confessum, sed ut justificet a se ipso convictum?
PL 17, 973B願う、この約束よりも喜ばしいものがあろうか。この招きよりも甘いものが見いだせようか。裁き主に呼びかけ、罪人が自分に不利に、しかし自分のために語ることが。罰するためではなく赦免するために、告白した者を処罰するためではなく、自分自身によって有罪と証明された者を義とするために。
De poenitentia liber unus 2.6
Ego autem non memorabor, tu autem noli oblivisci; hoc est dicere: Non remanebit penes me memoria facti tui, si tu proprii non obliviscaris errati: et delebitur infamia criminis tui, si ejus recordatione compulsus, non cesses meis auribus confiteri.
PL 17, 973B「私は思い出さない。だが汝は忘れるな」とは、こう言うことである。もし汝が自分自身の過ちを忘れないなら、汝の行いの記憶は私のもとに残らない。そして、それを思い出して促され、私の耳に告白するのをやめないなら、汝の罪過の汚名は消し去られる、と。
De poenitentia liber unus 2.7
Vides ergo Deum in flagitia peccatoris intentum, si nullum poenitentiae existat officium: et imminentem cervicibus rei iram justi judicis, cui non placuerit gemitus confitentis: illa autem in oblivionem ducere, quae tu non quiveris publicare: et aboleri criminis notam, si non vulneres silentio conscientiam.
PL 17, 973Cあなたは見る。悔い改めの務めが何も無いならば、神が罪人の恥ずべき行いに目を向けること。告白する者の嘆きを喜ばなかった罪人の首に、義なる裁き主の怒りが迫ること。他方、あなたが公にできなかった〔底本は non quiveris。文脈からは否定が崩れているらしい。刷りのまま訳した〕ものを神が忘却へ導くこと、そして、あなたが沈黙によって良心を傷つけないなら、罪過の汚名が消し去られることを。
De poenitentia liber unus 2.8
Ego sum, inquit, qui deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem noli oblivisci. Nullum voluit esse temporis punctum, nullum momenti momentum, quo in pectus tuum irrepat oblivio peccatorum: sed ut exsecretis quae ante commiseras, non ut pristinorum oblectatione capiaris; et sit in te non ex desiderio praeteritorum, sed ex doloris recordatione suspirium.
PL 17, 973C「私は汝の不法を消す者であり、思い出さない。だが汝は忘れるな」と言う。時の一点も、瞬間の一瞬も、あなたの胸に罪の忘却が忍び込むことを望まなかった。むしろ、あなたが以前に犯したことを忌み嫌う〔底本は exsecretis。exsecreris と読む〕ように、また以前のことの楽しみに捕らわれないように、そしてあなたのうちに、過ぎたことへの欲求からではなく、痛みの想起から嘆息が生じるように、と。
De poenitentia liber unus 2.9
Casum tuum semper ante oculos proponas et lugeas, et funera tua momentis omnibus plangas, mortuum te jugiter sentias, moriturumque sine dubitatione cognoscas.
PL 17, 973Cあなたの転落を常に目の前に据えて嘆け。あなたの死を毎瞬、悼め。自分が絶えず死んでいることを感じ、必ず死ぬことをためらいなく知れ。
De poenitentia liber unus 2.10
Haec Dominus non imputabit ad poenam, sed detorquebit ad gloriam: et ita memorabitur tui, ut obliviscatur eorum, quae ante in peccatis egisti, praebiturus tibi pro temporali luctu aeterna atque infinita solatia; cum peccata tua evaserint impunita, ipso dicente: Beati qui nunc lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
PL 17, 973D主はこれらを刑罰として数えず、栄光へと転じる。そして、あなたが以前に罪のうちに行ったことを忘れるほどに、あなたを思い出す。一時の悲しみの代わりに、永遠で限りない慰めをあなたに与えようとしてである。そのとき、あなたの罪は罰を受けずに済む。主自身がこう言うとおりである。「今悲しむ者たちは幸いである。彼らは慰められるからである」。
De poenitentia liber unus 2.11
Tu autem noli oblivisci, et judicemur (Matth. V, 5) . Interea judicemur, ait. An numquid Dominus judicabitur, qui dicit, ut cum peccatore judicetur? Absit.
PL 17, 973D「だが汝は忘れるな。そして我々は裁かれよう」(マタイ5:5)〔引かれた句はイザヤ43:25–26。この引照は前節の「今悲しむ者たちは幸いである」(マタイ5:5)に当たるものがずれて刷られたらしい〕。「その間に我々は裁かれよう」と言う。では、罪人とともに裁かれようと言う主が、裁かれるのだろうか。決してそうではない。
De poenitentia liber unus 2.12
Judicemur, inquit, tu confitens, ego dimittens: tu offerens debita, ego donando peccata: tu dicens iniquitates tuas, ego te absoluta pietate justificans.
PL 17, 974A「我々は裁かれよう」と主は言う。「汝は告白する者として、私は赦す者として。汝は負い目を差し出す者、私は罪を赦す者。汝は汝の不法を語る者、私は完全な慈しみによって汝を義とする者として」。
De poenitentia liber unus 2.13
Denique vide quod sequitur: Dic tu prior, inquit, iniquitates tuas; ut justificeris (Isai. XLIII, 26) , non ut condemneris; ut maneat in te praemium conversi, non confessi supplicium; ut judicium tecum comitetur justi, non nota damnati.
PL 17, 974A実に、続くところを見よ。「汝がまず、汝の不法を言え。義とされるために」(イザヤ43:26)とあるのは、断罪されるためではない。あなたのうちに、回心した者への報いが残り、告白した者への責め苦が残らないためであり、義人の判決があなたに伴い、断罪された者の汚名が伴わないためである。
De poenitentia liber unus 2.14
Et tunc carebis cunctis iniquitatibus tuis, cum adversum te testis et accusator exstiteris. Dic tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris.
PL 17, 974Aそのとき、あなたは自分のあらゆる不法から免れる。あなたが自分に対して証人となり、告発者となったときに。「汝がまず、汝の不法を言え。義とされるために」と言う。
De poenitentia liber unus 2.15
Sed numquid tamquam ignorans provocat te, frater, ut confitearis iniquitates tuas, qui scit antequam fiant? et tamquam nescius ex te optat audire, qui necdum natos solet ex praescientia judicare?
PL 17, 974Aだが兄弟よ、事が起こる前から知っている者が、無知であるかのように、あなたが不法を告白するように促すだろうか。まだ生まれていない者たちをも、先見によって裁くのが常である者が、何も知らない者のように、あなたから聞くことを望むだろうか。
De poenitentia liber unus 2.16
Aut nescis in utero sanctae Rebeccae geminum partum uno tempore conceptum, eodemque progenitum, praescientiae notione retulisse judicium disparium meritorum?
PL 17, 974Bそれとも知らないのか。聖なるリベカの胎内で一度に身ごもられ、同じ時に生まれた双子が、先見の認識によって、異なる功徳に対する裁きを伝えていたことを。