De poenitentia liber unus 3.1
Vult ergo te magis nosse quid agatur in te, ut cum exponis medico vitium tuum, necessarium tibi propinet antidotum; tunc enim poteris perfectum consequi beneficium medicinae, si non celes medico tuae vulnera conscientiae.
PL 17, 974Bそれゆえ神は、あなたのうちで何が行われているかを、あなたがいっそう知ることを望む。あなたが医者に自分の病を明かすとき、必要な解毒剤を飲ませてもらえるように。あなたが良心の傷を医者に隠さないなら、そのときにこそ、医術の恩恵を余すところなく得られるのである。
De poenitentia liber unus 3.2
Caeterum qualiter curandus eris, qui ea quae sunt in te absconsa non pandis? Opinor enim, nisi interpelletur medicus, non curatur aegrotus.
PL 17, 974Bそうでなければ、あなたのうちに隠れているものを開かない者が、どうして癒やされようか。実に私は思う、医者が呼びかけられなければ、病人は癒やされない。
De poenitentia liber unus 3.3
Exspectat ergo diu sibi ostendi doloris tui causas, ut medicinae remedium jam curatus intelligas; quid enim medico debeatur, justa aestimatione pensabis, si morbum tuum in te ante cognoveris.
PL 17, 974Bそれゆえ神は、あなたの苦しみの原因が自分に示されるのを、長く待つ。あなたが、すでに癒やされた者として、医術の治療を理解するようにである。実に、医者に何を負うかは、自分の病を自分のうちで先に知っていれば、正当な見積もりで量ることになる。
De poenitentia liber unus 3.4
Et ut pluribus te non teneam, confessio tua poenitens medicina est, ipsa te curat, ipsa te vivificat; nec patitur vulnus tuum tenere putredinem, sed mox ut ingemueris, superinducit inde nodabilem cicatricem.
PL 17, 974C長くあなたを引き留めまい。悔い改めるあなたの告白こそ薬である。それがあなたを癒やし、それがあなたを生かす。あなたの傷が腐敗を保つのを許さず、あなたが呻くやいなや、その上に結び合わせうる傷痕を被せる。
De poenitentia liber unus 3.5
Hodie si quisquam te morbus corporalis afficiat, et sentias artus tuos intestino gravari languore, aut vulnus tuum intelligas tabo et sorde putredinis cancerare, statim curris ad medicum, quaeris de arte remedium, excubas ante januam dormientis, et ante fores ejus matutinus salutator assistis; precibus orare, dona promittere, munera offerre, et totum patrimonium pro tua cupis sanitate prodere: et cum plerumque imperitia ejus aut gravetur languor, aut certe in longa tempora differatur; nihilominus tamen in observatione assidua perseveras: et homo ab homine speras tarda remedia, nec desperas adjutorium profuturum, cum adhuc non sentias corroborationis effectum; et non curris ad Deum tuum gratuitum medicum, ad ultroneum pigmentarium, qui in curandis animae tuae valetudinibus nullum novit pati fastidium, nec exspectat ex sanitate tua praemium, sed magis desiderat praemio munerare curatum.
PL 17, 974C今日、もし何かの体の病があなたを襲い、あなたの四肢が体内の衰弱に重くなるのを感じ、あるいはあなたの傷が膿と腐敗の汚れで潰瘍になるのを悟るなら、あなたはただちに医者のもとへ走り、術による治療を求め、眠っている彼の戸口で見張り、その門の前で朝の挨拶に立つ。祈りをもって願い、贈り物を約束し、捧げ物を差し出し、全財産をあなたの健康のために投げ出すことを望む。しかも、多くの場合、彼の未熟さのために病が重くなるか、少なくとも長い間引き延ばされるのに、それでもあなたは絶えず付き従い続ける。人でありながら人に遅い治療を望み、まだ回復の効果を感じないのに、助けが役立つことを絶望しない。それなのに、あなたの神、無償の医者、進んで来る薬種商のもとへは走らない。神は、あなたの魂の病を癒やすのに、嫌気を催すことを知らず、あなたの健康から報酬を待たず、むしろ癒やされた者に報酬を与えることを望むのである。
De poenitentia liber unus 3.6
Et utique temporalis medicus hoc solum curat, quod ad corpus attinet, caeterum Deus animam sanat, quam peccata convulnerant: et ille profert ad praesens profutura remedia, hic autem adhibet perpetuam medicinam.
PL 17, 974Dそして、一時の医者が癒やすのは、体にかかわることだけである。だが神は、罪が傷を負わせた魂を癒やす。前者は当座役立つ治療を出し、後者は永続する医術を施す。
De poenitentia liber unus 3.7
Et tamen homo nec se ipsum potest juvare medicus, nisi subvenerit Deus; nam incassum laborat plerumque astutia medicinae, si Deus aegroto vivendi tempus noluerit prolongare.
PL 17, 975Aそれでも、人である医者は、神が助けなければ、自分自身を助けることもできない。実に、神が病人に生きる時を延ばすことを望まなければ、医術の巧みさはしばしば徒労に終わる。
De poenitentia liber unus 3.8
Quos nec sibi videbimus nonnumquam posse succurrere, cum praeventi corporalibus vitiis fraudantur beneficio sospitatis. Nullum ergo beneficium medicinae erit, quando medico ipsi medicina non subvenit.
PL 17, 975Aそうした医者たちが、ときに自分自身にさえ救いを与えられないのを、我々は見るだろう。体の病に先に襲われて、健康の恩恵を奪われるときに。それゆえ、医者自身に医術が助けとならないとき、医術の恩恵は何もない。
De poenitentia liber unus 3.9
Nemo te, crede mihi, melius reficit, quam qui fecit: nec alius justificat, nisi qui flagellat, et curat.
PL 17, 975A私を信じよ。あなたを造った者以上にうまくあなたを回復させる者はいない。鞭打ち、かつ癒やす者でなければ、他の誰もあなたを義としない。
De poenitentia liber unus 3.10
Solus novit operis sui sarcire rupturas, et limi nostri quassatam speciem in status pristini substantiam reformare, ipso per prophetam dicente: Sicut lutum figuli, sic vos estis in manu mea (Jerem. XVIII, 6) .
PL 17, 975A彼のみが、自分の業の裂け目を繕い、我々の粘土のひび割れた姿を、元の状態の実質へと作り直すことを知っている。自ら預言者を通して言う。「陶工の粘土のように、汝らは私の手の中にある」(エレミヤ18:6)。
De poenitentia liber unus 3.11
Neque hoc ipsum aliquo intervallo temporis operatur: mox ut dixeris vitium tuum, illico impertit et adjutorium: imploranda subsidia et conferenda remedia nullum propemodum tempus intervenit: hoc tantum exspectat, ut fatearis; mora non erit, ut saneris.
PL 17, 975Aしかも、これを何らかの時の隔たりを置いて行うのでもない。あなたが自分の悪を言うやいなや、ただちに助けも与える。求めるべき助けと授けるべき治療の間に、ほとんど時は介在しない。ただ、あなたが言い表すことを待つ。癒やされるのに遅れはない。
De poenitentia liber unus 3.12
Dic tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris. Hoc per Ezechielem prophetam idem Spiritus repromittit injustis: Impius quacumque die conversus fuerit ab injustitia, et justitiam fecerit; ipsa die peribunt omnes injustitiae ejus: in sua injustitia quam fecit, non morietur (Ezech. XVIII, 27) ; et alibi: Cum conversus fueris, et ingemueris, tunc salvaberis (Isai. XXX, 15) .
PL 17, 975B「汝がまず、汝の不法を言え。義とされるために」と言う。同じ霊が、預言者エゼキエルを通して、不義の者たちにこれを再び約束する。「不敬虔な者は、いつの日であれ、不義から回心し、正義を行うなら、その日に彼の不義はことごとく滅びる。彼は、行った自らの不義のために死なない」(エゼキエル18:27)。また別の所で言う。「汝が回心し、嘆くとき、そのとき汝は救われる」(イザヤ30:15)。