作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De poenitentia liber unus

Caput XXX 第XXX章

Anonymous · De poenitentia liber unus · PL 17, 1002B · 5 sectiones

De poenitentia liber unus 30.1

1

Illa sunt occupanda commercia, illae complectendae divitiae, illa captanda potentia, quam non tempus eripit, non locus subtrahit, non persona subducit, quae manet statu perpetuo, quae privilegio servatur aeterno, quae fini non subducitur, quae mortis jugo nec premitur nec urgetur.

PL 17, 1002B

取り込むべきは、あの取引であり、抱くべきは、あの富であり、求めるべきは、あの権力である。時が奪わず、場所が奪わず、人物が取り去らないもの、とこしえの状態にとどまり、永遠の特権によって保たれ、終わりに奪われず、死の軛が圧しも迫りもしないものを。

De poenitentia liber unus 30.2

2

Ibi enim bona tuta sunt conscientiae, ubi jam non licebit post praesentia saeculi mala peccare, ubi diabolo nullus accessus, ubi tenebrarum non est locus; sed neque qui decipit, neque qui decipi possit, penitus invenitur.

PL 17, 1002B

そこでは良心の善いものは安全だからである。現在の世の悪の後には、もはや罪を犯すことが許されないそこでは、悪魔に近づく道はなく、闇のための場所もなく、欺く者も欺かれうる者も、まったく見いだされない。

De poenitentia liber unus 30.3

3

Illic bona omnia, illic cuncta felicia, illic prospera universa: non dies lucis incremento mutabilis, non sol lentior in ortu, in fulgendo clarior, in occasu fuscior apparebit: nox omnino vacabit, luna non erit, nec siderum micatus ardentior rutilabit: famem nemo sentiet, lacrymae detergentur, timor nullus, metus ex nihilo, jucunditas omnia, pax totum, gaudium quidquid obnoxium tristitiae fuerat, possidebunt.

PL 17, 1002B

そこにはすべての善があり、すべての幸いがあり、すべての栄えがある。光が増して移ろう昼はなく、昇るときには鈍く、輝くときにはさらに明るく、沈むときには暗くなる太陽は現れない。夜はまったくなく、月はなく、星のきらめきがいっそう赤く燃えることもない。飢えを感じる者はなく、涙はぬぐわれ、恐れはなく、不安は何からも生じず、楽しさがすべてを、平和が全体を、喜びが、かつて悲しみに従っていたものすべてを占めるであろう。

De poenitentia liber unus 30.4

4

Omnia propheta Esaias evidenter exponit (Isai. LX, 2 et seq.) . Quae tunc ibi gloria felicium, quae supplicia miserorum, qui gemitus, quae suspiria peccantium, quae beatitudo sanctorum?

PL 17, 1002C

預言者イザヤは、このすべてをはっきりと述べている(イザヤ60:2以下)。そのとき、そこで、幸いな者たちの栄光は何であろうか。惨めな者たちの責め苦は何か。罪人たちの呻きは何か、その嘆息は何か。聖なる者たちの至福は何か。

De poenitentia liber unus 30.5

5

His cum Deo consortium, illos donari gehennalium cruciamento flammarum: hos incomparabili perfrui refrigerio, illos incendio indomitabili trucidari: hos paradisi fontibus, nemorumque verticibus a rivulis indefessos amoenari, illos stagno ignis, et fluento incendii, atque atrae noctis tenebris obsessos, poenis inextricabilibus perurgeri: ad postremum hos bonis coelestibus uti, illos totius gehennae et aeternae mortis edacitate consumi?

PL 17, 1002C

この者たちには神との交わりがあり、あの者たちはゲヘナの炎の責め苦に引き渡される。この者たちは比類ない憩いを味わい、あの者たちは消しがたい火に切り裂かれる。この者たちは楽園の泉と林の梢のそばの小川で疲れ知らずに楽しみ、あの者たちは、火の沼と燃える流れ、暗い夜の闇に取り囲まれて、のがれがたい刑罰に責めたてられる。最後に、この者たちは天の善いものを用い、あの者たちはゲヘナのすべてと永遠の死の貪欲に呑み尽くされるのだ。