De poenitentia liber unus 15.1
Nec Manasses quoque rex filius Ezechiae tacendus est, qui cunctorum praetergressus audaciam profanorum, manus tetendit impias contra Deum, et paternis moribus degenerans, ex toto prae divinis cultibus idolorum caput erexit insanum.
PL 17, 988Cヒゼキヤの子、王マナセのことも、黙して過ごしてはならない。彼はすべての不敬な者たちの大胆さを超え、神に向かって不敬虔な手を伸ばし、父祖の習いを捨てて、神の礼拝よりも偶像の狂った頭をすっかりもたげた。
De poenitentia liber unus 15.2
Hic sacrilego furore possessus, in domo Dei exsecrandae superstitionis aras instituit, simulacris daemonum funestavit, templi sacra altaria lapideis figmentis implevit, lucos excoluit, igni profano filios suos dicavit, captavit auguria, vitam suam maleficiis inquinavit, populum ad idolorum observationes induxit, ceremoniis polluit, diabolo mancipavit, et omnia quae divinis legibus prohibentur, ultra omnem insolentiam desperatae mentis exercuit.
PL 17, 988C彼は神を冒瀆する狂気に取りつかれ、神の家に、呪われるべき迷信の祭壇を設け、悪霊たちの像で穢し、神殿の聖なる祭壇を石の造り物で満たし、林を営み、汚れた火に自分の子らを献じ、占いに手を出し、呪術によって自分の生を汚し、民を偶像の儀礼に導き、祭儀によって汚し、悪魔に引き渡し、神の法で禁じられているあらゆることを、絶望した心のあらゆる傲慢さを超えて行った。
De poenitentia liber unus 15.3
Pro his tot tantisque flagitiis ductus in praedam, et vinculis innexus, gravatusque compedibus, pertulit captivi supplicium, atque in Babyloniam transportatus, impietatis suae poenas luit; ut divinam ultionem sentiret addictus, cujus numquam antea meminerat induratus.
PL 17, 988Dこれらの数々の大きな悪行のゆえに、彼は獲物として引き立てられ、鎖につながれ、足枷を負わされて、捕らわれ人の責め苦を耐え、バビロニアに移されて、自らの不敬虔の刑罰を償った。それは、囚われの身となって、頑なであったときには一度も思い起こさなかった神の報復を、感じるためであった。
De poenitentia liber unus 15.4
Denique congruo correptus flagello convertitur, et Deum in poena constitutus agnovit, quem in regno positus antea non quaesivit. Profuit afflictio desperato, et correcta est in agnitione de stimulo correctionis improbitas.
PL 17, 989A実に、ふさわしい鞭に打たれて、彼は回心し、刑罰のうちに置かれて、王位にあったときには求めなかった神を認めた。苦難は絶望した者に益となり、懲らしめの刺激によって、邪悪さが認識のうちに正された。
De poenitentia liber unus 15.5
Fuit vindicta illa mentis perditae medicina, et multum saluti contulit castigatio, quae ideo verberavit impium, ut Deo faceret acceptum, quem diabolus per impotentiam fecerat alienum: et animae sanitati profuit, quod inflictum fuerat vanitati.
PL 17, 989Aあの報復は、滅びた心の薬となり、懲らしめは救いに大いに寄与した。それは、悪魔が放縦によって〔神から〕疎遠にしていた者を、神に受け入れられる者とするために、不敬虔な者を打ったのである〔per impotentiam が誰の放縦(または横暴)を言うかは定かでない〕。虚しさに加えられたものが、魂の健やかさに益となった。
De poenitentia liber unus 15.6
Hoc scripturae dominicae fides admittit: Et locutus est, inquit, Dominus adversum Manassen et adversum populum, et non audierunt: et induxit super illos Dominus principes virtutum Assyriorum, et comprehenderunt Manassen, et alligaverunt eum vinculis et compedibus, et adduxerunt eum in Babyloniam.
PL 17, 989Aこのことを、主の書の確かさが認めている。〔聖書は〕こう言う。「主はマナセと民に向かって語ったが、彼らは聞かなかった。主は彼らの上にアッシリア人の軍勢〔virtutes。ここでは「力」でなく軍勢の意に取った〕の長たちを来たらせ、彼らはマナセを捕らえ、鎖と足枷で縛り、バビロニアへ連れて行った」。
De poenitentia liber unus 15.7
Et mox afflictus quaesivit Dominum Deum suum, et humiliatus est nimis ante faciem Dei patrum suorum, et oravit ad Deum, et exaudivit illum Dominus, et revocavit illum in Hierusalem, in regnum ejus. Et cognovit Manasses quia Dominus ipse est Deus.
PL 17, 989B〔聖書は〕続けてこう言う。「そしてすぐ、苦しめられて、彼は自分の神である主を求め、父祖たちの神の顔の前でいたくへりくだり、神に祈った。主は彼の祈りを聞き入れ、彼をエルサレムの彼の王国に呼び戻した。マナセは、主こそが神であると知った」。
De poenitentia liber unus 15.8
Ecce quantum repentinae lamentationis ex corde converso peccatum suum flevit et diluit, et lacrymis tersit, quod nefas infecerat.
PL 17, 989B見よ、立ち返った心から、どれほど突然の嘆きとともに、彼は自分の罪を泣いて洗い流し、冒瀆の悪事が染めたものを涙で拭い去ったことか。
De poenitentia liber unus 15.9
Oravit tamen conscius reatus sui; et veniam meruit satisfactione mercari: usque adeo ut illa sacra quae dudum profani actus contaminatione polluerat, in pristinum restitueret veneramen, et in cultum timoris Dei cuncta reponeret.
PL 17, 989Bそれでもなお、彼は自らの罪責を知る者として祈り、償いによって赦しを買い取るに値した。その結果、かつて不敬な行いの汚染で穢した聖なるものを、元の崇敬に立ち戻らせ、すべてを神への畏れの礼拝に戻した。
De poenitentia liber unus 15.10
Consummatione conversi impletum est propheticum illud divini oris oraculum: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis (Isai. XXX, 25) .
PL 17, 989C回心の成就によって、神の口の預言のあの神託が成就した。「汝が立ち返り、うめくとき、そのとき汝は救われる」(イザヤ30:25)〔引かれた句はイザヤ30:15〕。