De poenitentia liber unus 24.1
Cogita divitis illius opiparas coenas, et copiosarum dapum uberem affluentiam, purpura, murice pinguiori, et textilibus inclusi serici nitoribus, totum de spe praesentis temporis, nihil tamen de futuro tractantis. Quid illi post ista omnia reponatur, ausculta.
PL 17, 997Bあの金持ちの豪勢な食事と、豊かな料理のあふれる潤沢さを思え。彼は紫布、豊かな紫貝染め、織り込まれた絹の輝きに包まれ、すべてを今の時への望みに懸け、将来については何も考えなかった。そのすべての後に彼に何が用意されたか、聞け。
De poenitentia liber unus 24.2
Post purpuram flamma, post epulas egestas, ut aquae guttulam quaereret, qui guttam antea pretiosi nectaris ebibisset, et ab eo peteret, nec tamen acciperet, summitatis digiti humentis solatium, cui in saeculo micas suarum negaverat epularum.
PL 17, 997B紫の後には炎、宴の後には窮乏。かつて高価な甘露の一滴を飲み干した者が、水のひとしずくを求め、彼に――世にあって自分の宴のパン屑さえ拒んだ相手に――濡れた指先のわずかな慰めを請うたが、受けられなかった。
De poenitentia liber unus 24.3
Confitere, quaeso, cuncta quibus reum te memineris, confitere, et faciem Dei praeveni satisfactionis officio, humilia ante eum cor tuum, et in conspectu ejus curva cervicem: flecte genua, et eliso vultu terrae prosternere.
PL 17, 997B頼む、あなたが罪ある者と覚えているすべてを告白せよ。告白して、償いの務めをもって神の顔に先んじよ。その前にあなたの心をへりくだらせ、その目の前で首を垂れよ。膝を折り、顔を伏せて地にひれ伏せ。
De poenitentia liber unus 24.4
Suscipiet gemitum tuum coelestis ille protinus advocatus, et non praetermittet pro te interpellare Patrem suum, qui fidum praebere consuevit poenitentibus patrocinium.
PL 17, 997Cあの天の弁護者は、ただちにあなたの嘆きを受け入れ、あなたのために自分の父に執り成すことを怠らない。悔い改める者たちに確かな擁護を与えるのを常としているからである。
De poenitentia liber unus 24.5
Causam suam non argumentis ad praescriptum genus eloquentiae perorabit, illico impetraturus veniae beneficium, qui de superato non exspectat aliquod honorarium. Hoc Apostolus probat, dicens: Quis accusabit adversus electos Dei?
PL 17, 997C彼は自分の弁論を、定められた雄弁の型の論証で行うのではなく、ただちに赦しの恩恵を得させる。打ち負かした相手から何の謝礼も期待しないからである。使徒はこれを証して言う。「誰が神の選ばれた者たちを訴えるのか」。
De poenitentia liber unus 24.6
Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus qui mortuus est, verum etiam et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 33) .
PL 17, 997C「義とするのは神である。誰が罪に定めるのか。死んだ、いやむしろよみがえったキリストは、神の右にいて、我々のために執り成しもしている」(ローマ8:33)。
De poenitentia liber unus 24.7
Concinnens Joannes apostolus beatissimus in epistola sua ponit et dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi fuerimus peccata nostra, et fidelis, et justus est Deus, qui nobis peccata dimittat, et mundet nos ab omni iniquitate.
PL 17, 997Cいとも福なる使徒ヨハネも、同じ調べで〔底本は Concinnens。concinens と読む〕自分の手紙に記して言う。「もし我々に罪がないと言うなら、我々は自らをあざむいており、真理は我々のうちにない。だがもし我々が自分の罪を告白するなら、神は信実で正しく、我々の罪を赦し、あらゆる不法から我々を清める」。
De poenitentia liber unus 24.8
Si dixerimus quia non peccamus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, habemus advocatum apud Patrem Jesum, et ipse exorat pro peccatis nostris (I Joan. II, 8 et seq.) .
PL 17, 997D「もし我々が罪を犯していないと言うなら、我々は彼を偽り者とし、彼の言葉は我々のうちにない。わが小さな子らよ、汝らが罪を犯さないために、私はこれを汝らに書く。もし誰かが罪を犯したなら、我々には父のもとに弁護者、イエスがいる。彼自身が我々の罪のために願う」(一ヨハネ2:8以下)〔引かれた句は一ヨハネ1:8–2:2〕。
De poenitentia liber unus 24.9
Omne quod Dei Filius Dominus Jesus Christus, qui est via, veritas et vita, locutus est, lex est: et sub exemplo sui fieri docuit, quod nobis in scripto mandavit; neque enim a nobis fieri aliquid vellet, quod aut ipse non fecerit, aut quod ei in nobis facientibus non placeret.
PL 17, 997D神の子、主イエス・キリストが語ったことはすべて、道であり真理であり生命である彼が語ったのだから、法である。彼は、我々に文書で命じたことを、自らの模範によって行うべきことと教えた。我々に行うことを望むのが、自分では行わなかったことであるとか、我々が行うのを見て喜ばないことであるとかは、ありえないからである。
De poenitentia liber unus 24.10
Sed nec displicere posset quod ipse mandasset; quia qui mandasset, ipse antea fecisset. Inanis enim fieret doctrina mandati, si in facto doctoris non praeiret auctoritas: sed quidquid Dominus praecepit, et fecit, inane non erit quod sub imitatione sui faciendum esse mandavit.
PL 17, 998Aまた、自ら命じたことが彼の気に入らないということもありえない。命じた者が、先に自ら行ったのだから。教える者の行いにおいて権威が先行しないなら、命令の教えは空しくなろう。だが主が命じ、かつ行ったものは何であれ、自分を模倣して行うべしと命じたことは、空しくはならない。
De poenitentia liber unus 24.11
Idem ergo Dominus discipulis haec custodienda proposuit: Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et septies revertatur ad te dicens: Poenitet me; dimitte illi, et dimittetur tibi (Luc. XVII, 4) .
PL 17, 998Aそこで同じ主は、弟子たちにこれらを守るべきこととして示した。「汝ら、気をつけよ。もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、彼を赦せ。一日に七度汝に対して罪を犯し、七度汝のもとに帰って『私は悔いている』と言うなら、彼を赦せ。そうすれば汝も赦される」(ルカ17:4)。
De poenitentia liber unus 24.12
Atque cum a sancto apostolo Petro fuisset in causa consultus, et diceret: Domine, si peccaverit in me frater meus, quoties dimittam illi? usque septies? Dixit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matt. XVIII, 21) .
PL 17, 998Aまた、聖なる使徒ペトロからこの件で問われて、ペトロが「主よ、もし私の兄弟が私に対して罪を犯したなら、何度彼を赦すべきか。七度までか」と言ったとき、イエスは彼に言った。「汝に言う、七度までではなく、七の七十倍までだ」(マタイ18:21)。
De poenitentia liber unus 24.13
Qui ergo dimittenda septies fratri in nos peccanti debita nobis donare imperat, erga nos formam praecepti sui non servat? Aut qui dixit: Misericordiam plus volo, quam sacrificium (Ose. VI, 6) ; misericordiae nobis potest negare thesaurum?
PL 17, 998Bでは、我々に対して罪を犯す兄弟に、七度赦すべき負い目を免じるよう我々に命じる者が、我々に対して自分の命令の型を守らないことがあろうか。また、「私はいけにえよりも慈しみを望む」(ホセア6:6)と言った者が、慈しみの宝を我々に拒むことができようか。
De poenitentia liber unus 24.14
Hoc, est, quod exorata prius venia dixerim, credere Dominum Jesum cuncta quae docuit, fuisse mentitum, si circa nos formam custodire suorum noluerit praeceptorum.
PL 17, 998B先に赦しを請うたうえで言うなら、もし主イエスが、我々に関して自らの命令の型を守ろうとしないとすれば、それは、主イエスが教えたすべてを偽ったと信じることになる。