作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De poenitentia liber unus

Caput X 第X章

Anonymous · De poenitentia liber unus · PL 17, 983B · 11 sectiones

De poenitentia liber unus 10.1

1

Tenet enim quamdam confessionis partem supplicandi confusio, quae suorum conscia peccatorum non de Auctoris remissione dubitat, sed de magnitudine sui sceleris erubescit, reatum enim agnovisse confessionis initium est, et proximum fit veniae, quod stimulat poenitudo.

PL 17, 983B

懇願するときの恥じらいは、告白のある部分を占めている。それは、自らの罪を知る者として、作り主の赦しを疑うのではなく、自らの悪事の大きさに赤面するのである。実に、罪責を認めたことは告白の始まりであり、悔いが駆り立てるものは赦しに近いものとなる。

De poenitentia liber unus 10.2

2

Sed retro agit me meorum, inquies, abundantia peccatorum. Quin immo tanto magis insistendum est confessionis officio, quanto peccatorum sarcinis es oneratus; ut quod per amicitiam non es dignus exigere, per impudentiam valeas obtinere.

PL 17, 983C

「しかし、私の罪の多さが私を引き戻す」とあなたは言うだろう。いや、むしろ罪の重荷を負っているほど、いっそう告白の務めに励まねばならない。友情によっては求める資格のないものを、厚かましさによって得られるようになるためである。

De poenitentia liber unus 10.3

3

Audis enim in Evangelio Dominum dixisse quia, cui pusillum dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47) . Deinde impium facis Deum, si putas eum repudiare conversum, et affectum negare redeunti, a quo scias perditos affectu commiserationis inquiri.

PL 17, 983C

実に、主が「少なく赦される者は、愛することも少ない」と福音書で言ったことを、あなたは聞いている(ルカ7:47)。さらに、あなたは神を慈しみのない者にしてしまう、もし神が立ち返った者を退け、帰る者に愛情を拒むと思うならば。失われた者は憐れみの情によって探し求められると、あなたは知っているはずなのに。

De poenitentia liber unus 10.4

4

Hoc Apostolus probat dicens: Et si nos infideles exstiterimus, ipse fidelis perseverabit, negare se ipsum non potest (I Tim. II, 12) .

PL 17, 983C

このことを使徒は、次のように言って証する。「たとえ我々が不信であっても、彼は信実にとどまる。自らを否むことはできない」(一テモテ2:12)〔引かれた句は二テモテ2:13〕。

De poenitentia liber unus 10.5

5

An nescis novies tentatum in eremo Dominum distulisse vindictam, nec ipsa decima tentationis vice damnare potuisse duritiam, si praeteritis novem culpis, egisset populus poenitentiam, ipso dicente: Ecce jam decies exacerbant me in deserto hoc (Num. XIV, 27) ?

PL 17, 983C

あなたは知らないのか。荒れ野で九度試みられた主が報復を延ばし、十度目の試みの時にさえ、頑なさを断罪することができなかったことを。もし民が過ぎた九つの咎について悔い改めを行っていたならば、そうだったのである。主自らこう言っている。「見よ、すでに十度、彼らはこの荒れ野で私を怒らせている」(民数記14:27)〔引かれた句は民数記14:22〕。

De poenitentia liber unus 10.6

6

Lege librum Judicum, et invenies innumeris vicibus filios Israel coram Domino fecisse maligna, et traditos incursibus nationum: sed iterum conversum populum per electos duces de captivitatibus variis liberatum, nec vindicari potuisse commissa, si toties factum sequeretur competens poenitentia; quia licet poenalis correctio non deesset, non erat tamen perditionis abscissio, sed conversionis oratio.

PL 17, 983D

士師記を読め。そうすれば、イスラエルの子らが数え切れぬほど主の前に悪を行い、諸民族の侵入に引き渡されたこと、しかし立ち返った民が、選ばれた指導者たちによってさまざまな捕囚から解放されたこと、そして、そのたびに相応の悔い改めが続いたなら、犯された事柄が罰せられることはありえなかったであろうことが分かる。刑罰による矯正は欠けていなかったが、それは滅びへの断絶ではなく、回心への祈りだったからである。

De poenitentia liber unus 10.7

7

Cum enim castigatus filius recipitur in affectum, admonitum eum constat ad satisfactionis officium, non punitum: nec odii videtur esse correctio, sed amoris; cum reverso identidem post flagellum non negantur jura pietatis.

PL 17, 983D

実に、懲らしめられた息子が愛情のうちに迎え入れられるとき、彼は罰せられたのではなく、償いの務めへと諭されたのだと明らかである。矯正は憎しみからではなく愛からと見える。鞭のあとに帰ってきた者に、たびたび、情愛の権利が拒まれることはないからである。

De poenitentia liber unus 10.8

8

Denique audi Dominum per prophetam increpantem hujusmodi verbere fornicariam, et probrosis deditam, inquinatamque contagiis voluisse sibi jure conversionis adsciscere: Et dixi, inquit, postquam fornicata es haec omnia, ad me revertere; et non es reversa incomposita Juda (Jerem. III, 7) .

PL 17, 984A

実に、預言者を通して主が、このような鞭で、淫行の女、恥ずべきことに身を委ね、汚れに染まった女を叱りながら、回心の権利によって彼女を自分のものにしようと望んだことを聞け。「私は言った。汝がこれらすべての淫行を行った後に、私のもとに帰れ、と。だが汝は帰らなかった、乱れたユダよ〔incomposita は「不実な」とも読める〕」(エレミヤ3:7)。

De poenitentia liber unus 10.9

9

Quod idem Dominus in Evangelio manifestat, cum induratos increpat dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas, et lapidas missos ad te; quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37)?

PL 17, 984A

同じ主は、福音書でも、頑なになった者たちを叱りながら、同じことを示している。「エルサレム、エルサレム、預言者たちを殺し、汝のもとに遣わされた者たちを石で打つ者よ。雌鶏がひなを翼の下に集めるように、私は幾たび汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」(マタイ23:37)。

De poenitentia liber unus 10.10

10

Ultimum, crede, vitae nostrae actum Dominus exspectat, et in quo nos exitus finalis invenerit, in eo judicabit; si scilicet multiplicibus septus erratis, circumvolvent supra caput tuum umbrae facinorum, oculos tuos scelerum caligo pernubilet, et peccati jugum tuam cervicem incurvet, atque intra conscientiae penetrale flagitiorum probrum subinde vulnus exulceret: si animam tuam non in desperationis projeceris vilitatem, cum unum circumcordialis secreti effuderis in confessione sermonem, non negabit remedium veniae, qui venit animas salvare, non perdere; quia non vult mortem morientis, conversum procul dubio suadet ad vitam, ipso Domino dicente: Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare (Luc. IX, 56) ; et iterum: Venit enim Filius hominis quaerere, et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10) .

PL 17, 984B

信じよ、主は我々の生の最後の行いを待っており、最後の終わりが我々をどのような状態に見いだしたか、その状態において裁くであろう。たとえ、あなたが多くの過ちに取り囲まれ、悪行の影があなたの頭上を巡り、悪事の闇があなたの目を曇らせ、罪の軛があなたの首を曲げ、良心の奥底で恥ずべき行いの汚名がたえず傷を膿ませようとも、あなたが自分の魂を絶望の卑しさの中に投げ込まないならば、心の奥底の秘密の言葉を一言でも告白において注ぎ出したとき、赦しの治療は拒まれない。魂を救うために来たのであって滅ぼすために来たのではない主は、死にゆく者の死を望まず、立ち返った者を疑いなく生命へと促すからである。主自らこう言っている。「人の子は、人々の魂を滅ぼすためではなく、救うために来た」(ルカ9:56)。また、「人の子は、失われたものを探し、救うために来たのだ」(ルカ19:10)。

De poenitentia liber unus 10.11

11

Nisi quia praepotentem facis diabolum, si putas quia de faucibus ejus Dominus non potest eruere captivatum: aut quemadmodum ille vigilat semper ut perdat, non ita satagit Dominus ut acquirat.

PL 17, 984C

さもなければ、あなたは悪魔を強大な者にしてしまう、主がその喉から捕らわれた者を救い出すことはできないと思うならば。あるいは、悪魔が滅ぼすために常に目を覚ましているのに、主は獲得するために同じようには努めないというのか。