作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De poenitentia liber unus

Caput XXXI 第XXXI章

Anonymous · De poenitentia liber unus · PL 17, 1002D · 4 sectiones

De poenitentia liber unus 31.1

1

Si nunc quantum ad saeculum quispiam paupertatis labe defectus, in promptu non habeat unde qualicumque victu famelicam sustentare possit esuriem, videatque alios opimis dapibus mensas onerare, ac refertos epulis bibere gemma, et protrahere longe apparatus ambitione peregrinis saporibus pigmentata convivia, quae putas eum ducere ab ultima viscerum parte suspiria, quas edere intestino dolore querelas; interdum etiam lacrymas fundere, cum paulo amplius capi incipiat desiderio visorum, et inardescere magis ac magis sentiat ex desiderio inefficax desiderium?

PL 17, 1002D

もし今、この世のことで、貧しさの欠乏に力尽きた人が、どんな食事であれ飢えた空腹を支えるものを手元に持たず、他の者たちが豊かな料理を食卓に載せ、宴に満ちて宝石の杯で飲み、異国の香辛料で味つけした饗宴の設えを見栄で長々と引き延ばすのを見るとしたなら、あなたは彼が、はらわたの奥から、どんな嘆息を引き、腹の痛みからどんな嘆きを漏らすと思うか。ときには涙も流すのではないか。見た物への欲望にいくらか強く捕らえられ始め、欲望から、叶えられない欲望がますます燃え上がるのを感じるときには。

De poenitentia liber unus 31.2

2

Quinam ergo tunc erunt gemitus infelicium, quod inconsolabili luctu in illa comparatione tormentum, cum coelestibus copiis, perennibus divitiis perfrui felicium viderint agmen animarum, et se stillicidio rorantis digiti defraudari, et perferre insuper inextinguibilem flammam, cum nulla spe reserventur ad veniam?

PL 17, 1003A

それでは、そのとき不幸な者たちの呻きはどのようなものになろうか。比べられるときの責め苦は、どれほど慰めようのない嘆きであろうか。幸いな魂の群れが天の豊かさ、とこしえの富を味わうのを見、自分たちは、したたる指のしずくさえ奪われ、さらに消えない炎に耐えなければならず、赦しの望みもなく取り置かれているのを見るときには。

De poenitentia liber unus 31.3

3

Solis ardorem ferre non possumus, balneares aestus minime toleramus, sentimus incendia fornacum, et longe secedimus; quis ferat fluctuantem gehennam, et caminis tartareis aestuantem pati strepitum fumantis baratri poterit, et sustinere infernarum globos tenebrarum; ubi solus auditur ululatus ardentium, et ejulatus resonat crudeliter punitorum?

PL 17, 1003A

我々は太陽の熱さに耐えられず、浴場の熱気もほとんど耐えられず、かまどの火を感じて遠く退く。波打つゲヘナを誰が耐えられようか。タルタルスの炉に煮えたぎる、煙る深淵のざわめきを誰が受けられようか。冥界の闇の塊に誰が耐えられようか。そこには、燃える者たちの泣き叫ぶ声だけが聞こえ、残酷に罰せられる者たちの叫びが響く。

De poenitentia liber unus 31.4

4

Haec, oro, quam fugienda sunt, quam cavenda ac totis viribus, et omni animo ac mente declinanda!

PL 17, 1003B

私は願う。これらはいかに避けるべきものであり、いかに用心すべきものであり、全力で、心と精神のすべてをもって背を向けるべきものであることか。