De poenitentia liber unus 29.1
Volo dicas mihi, quae rerum praesentium gloria, qui sint hujus temporis fructus, quae utilitas caducorum.
PL 17, 1001D私に言ってほしい。現在のものの栄光とは何か、この時代の実りとは何か、過ぎ去るものの益とは何か。
De poenitentia liber unus 29.2
Regni potentia, ut dixi, morte finitur, potestatis ambitio successione dirimitur, divitiarum copia vivis nobis plerumque subtrahitur, voluptatis effectio tristitia interveniente corrumpitur, jucunditas gaudiorum metus formidine violatur, et omne quod capitur desiderio, corpus aut anima corporis desiderat, finis falce succiditur.
PL 17, 1001D王国の権勢は、すでに述べたように、死によって終わる。権力への野心は、後継ぎによって分かたれる。富の豊かさは、我々が生きているうちにしばしば奪われる。快楽の成就は、悲しみが割り込んで損なわれる。喜びの楽しさは、恐れの不安に侵される。欲望によって捉えられるあらゆるもの、体あるいは体の魂が望むものは、終わりの鎌で刈り取られる。
De poenitentia liber unus 29.3
Nec potest perfectum privilegium beatitudinis obtinere, quod aeternitatis non circumvallat infinitas; caducum enim sit necesse est, quod inevitabili necessitate metitur: obnoxium et inconstans atque infirmum procul dubio remanebit, cujus vitam nonnumquam fortuitus eventus intercipit.
PL 17, 1002A永遠の無限に囲まれないものは、幸福の完全な特権を保つことができない。避けられない必然によって刈り取られるものは、必ず移ろうものである。その生命を偶然の出来事が時に奪い去るものは、疑いなく、従属的で不安定で弱いままにとどまるであろう。
De poenitentia liber unus 29.4
His ergo cunctis morte finitis, nostrum in ipsa morte quid proprium? Si nihil quod boni operis incremento conscientia subsarcinetur, habebimus; et si nihil boni ex nobis habere potuimus, quid nobiscum remeantes ad patriam deferemus?
PL 17, 1002Aでは、これらすべてが死によって終わるなら、その死そのものにあって、我々自身のものとは何か。もし良い業が積み増されて良心に荷として負わされるものを何も持たず、我々自身から何も善いものを持ちえなかったなら、故郷へ帰るとき、我々は何を携えて行くのか。
De poenitentia liber unus 29.5
Quam nuda atque deformis anima nostra remanebit, si nos eam saltem poenitentiae velaminibus et confessionis amictibus non oblegamus! nisi quia turpitudinem festinamus abscondere, et animae operire non contendimus nuditatem, cujus cum sit naturaliter invisibilis pulchritudo, visibilis fiet peccatorum sorde deformitas.
PL 17, 1002A我々の魂は、せめて悔い改めの覆いと告白の衣で包まないなら、どれほど裸で醜いまま残ることか。魂の美しさは本性として目に見えないのに、罪の汚れによって、見える醜さとなるであろう。これは、ほかでもない、我々が恥ずべき姿を隠すことは急ぐのに、魂の裸を覆うことには努めないからである〔nisi quia の係りは定かでない。「ほかでもない…からである」と取った〕。