作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De poenitentia liber unus

Caput XXVII 第XXVII章

Anonymous · De poenitentia liber unus · PL 17, 999D · 15 sectiones

De poenitentia liber unus 27.1

1

Et quamquam hoc ex Ninivitarum facto superius sit probatum, tamen etiam Hieremiae prophetae super eo accipe testimonium; ut ex testimoniis plenius tibi probetur exemplum.

PL 17, 999D

ニネベの人々の行いからはすでに上で証明されたが、それでもなお、このことについて預言者エレミヤの証言をも受け取れ。多くの証しによって、例がいっそう十分にあなたに証明されるためである。

De poenitentia liber unus 27.2

2

Sermo, inquit, qui factus est a Domino ad Hieremiam, dicens: Exsurge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.

PL 17, 1000A

彼は言う。「主からエレミヤに臨んだ言葉。立って、陶工の家に下れ。そこで汝は私の言葉を聞くであろう」。

De poenitentia liber unus 27.3

3

Et descendi in domum figuli, et ecce ipse opus faciebat super lapides, et cecidit vas quod ipse faciebat in manibus suis; et iterum fecit illud vas aliud, sicut placuit coram ipso facere.

PL 17, 1000A

「そこで私は陶工の家に下った。見よ、彼は石の上で仕事をしていて、自分の手の中で作っていた器が壊れたので、自分の見て良いと思うように、また別の器を作り直した」。

De poenitentia liber unus 27.4

4

Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Sicut figulus iste non potero vos facere, domus Israel? Ecce sicut lutum figuli vos estis in manibus meis: et tantum si loquar super gentem aut super regnum; ut tollam eos, et ut perdam eos.

PL 17, 1000A

「そして主の言葉が私に臨んだ。この陶工のように、私は汝らを作ることができないのか、イスラエルの家よ。見よ、陶工の粘土のように、汝らは私の手の中にある。ただ、私が民または王国について、彼らを取り除き、滅ぼそうと語っても」。

De poenitentia liber unus 27.5

5

Etsi conversa fuerit gens illa a malis suis cogitationibus, poenitentiam agam pro malis, quae cogitabam ut facerem eis, et non faciam.

PL 17, 1000A

「もしその民が自分たちの悪い思いから立ち返るなら、私は彼らに行おうと考えていた悪について悔い改めを行い、行わない」。

De poenitentia liber unus 27.6

6

Et tamen si locutus fuero super regnum aut gentem, ut reaedificetur et circumplantetur; et fecerit iniqua in conspectu meo, ut non exaudiat vocem meam: poenitentiam agam pro bonis, quae locutus sum ut facerem eis, et non faciam.

PL 17, 1000B

「だがまた、私が王国または民について、再建され、周りに植えられるようにと語っても、その民が私の目の前に不正を行い、私の声に聞き従わないなら、私は彼らに行おうと語った良いことについて悔い改めを行い、行わない」。

De poenitentia liber unus 27.7

7

Et nunc dic ad viros Juda, et inhabitantes Hierusalem: Ecce ego fingo mala super vos, et cogito super vos cogitationem. Convertatur unusquisque a via sua maligna, meliores facite cogitationes vestras (Jerem. XXIII, 1 et seq.) .

PL 17, 1000B

「今、ユダの人々とエルサレムの住民に言え。見よ、私は汝らの上に悪を形づくり、汝らの上に考えを巡らす。各人は自分の悪しき道から立ち返れ。汝らの思いをいっそう良くせよ」(エレミヤ23:1以下)〔引かれた句はエレミヤ18:1以下〕。

De poenitentia liber unus 27.8

8

Suadet ergo figulus noster a viis pessimis et cogitationibus nos malignis averti, ut conversio poenitentiae in aliud vas possit fracturas nostras vitiaque plasmare.

PL 17, 1000B

だから我々の陶工は、最悪の道と悪意ある思いから我々が向きを変えるよう勧めている。悔い改めの回心によって、我々の砕け目と欠陥を、別の器へと形づくり直すことができるためである。

De poenitentia liber unus 27.9

9

Et vult operis sui substantiam non perire in poenitentiam; ne sententia reum teneat, quem confessio excusat.

PL 17, 1000B

また彼は、自分の作品の実質が滅びずに、悔い改めへと至ることを望む〔in poenitentiam の係りは定かでない。滅びるのでなく悔い改めへ向かうことと取った〕。告白が弁護する者を、宣告が罪ある者として留めないためである。

De poenitentia liber unus 27.10

10

Huic consonat Sapientia Salomonis: Sed misereris, inquit, Domine, omnium, quia omnia potes, et negligis peccata hominum, propter poenitentiam; subest enim tibi cum voles posse, et cum sis omnium Dominus, omnibus te parcere facis (Sap. XI, 24) .

PL 17, 1000B

これと調和するのが、ソロモンの知恵の書である。それは言う。「しかし主よ、汝はすべての者を憐れむ。汝はすべてをなしうるからである。汝は人々の罪を、悔い改めのゆえに見過ごす。汝が望むとき、〔そうすることが〕汝にはできる。汝はすべてのものの主であるから、すべての者を容赦する」(知恵の書11:24)〔後半の「汝が望むとき…」は知恵の書12:18、「汝はすべてのものの主であるから…」は12:16 の句〕。

De poenitentia liber unus 27.11

11

Convertamur ergo et confiteamur Domino, cum in hoc saeculi degimus commeatu, et judici nostro poenitentiae viaticum praeparemus. Non sint temporis nostri otiosa curricula, nec nos nati ad peccandum, sed ad bene agendum convivamus.

PL 17, 1000C

だから、この世の旅路を過ごしているあいだに、立ち返り、主に告白しよう。我々の裁き主のために、悔い改めという旅の糧を備えよう。我々の時の歩みが空しいものであってはならず、我々は罪を犯すために生まれたのではなく、善く行うために共に生きよう〔convivamus は意味が定かでない。「共に生きよう」と取った〕。

De poenitentia liber unus 27.12

12

Aut si peccato fuerimus obnoxii, quoniam deesse non potest in hoc mundi theatro quin peccemus, reminiscamur nostri, ut evadere gehennae praecipitium cupiamus. Poeniteamus ergo ex fide, oremus ex corde, ploremus ex viscere.

PL 17, 1000C

あるいは、もし我々が罪に陥るなら――この世の劇場で、我々が罪を犯さずにいることはできないのだから――我々自身を思い起こし、ゲヘナの断崖から逃れたいと願おう。ゆえに信仰から悔い改め、心から祈り、心の奥底から泣こう。

De poenitentia liber unus 27.13

13

Et sicut Propheta dicit: Adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum, qui fecit nos; quia qui serunt in lacrymis, in gaudio metent (Psal. XCIV, 6) .

PL 17, 1000C

預言者が言うとおりである。「我々を造った主の前に礼拝し、ひれ伏し、泣こう。涙のうちに種を蒔く者は、喜びのうちに刈り取るからだ」(詩篇94:6)〔後半の「涙のうちに…」は詩篇125:5 の句〕。

De poenitentia liber unus 27.14

14

Felix, heu nimium felix officium lacrymarum, quo futuro tempore colliguntur praemia! et beatum seminis incrementum, quod in fletu profunditur, ut in laetitia metatur! Scriptum est enim: Felix homo, qui agnoscit ululatum suum.

PL 17, 1000D

ああ、幸いな、まことに幸いな涙の務めよ。それによって、来たるべき時に報いが集められる。涙のうちに撒かれた種の実りは幸いである。喜びのうちに刈り取られるために。こう書かれているからである。「自らの叫びを知る人は幸いである」〔詩篇88:16「歓呼を知る民は幸いである」に近い句〕。

De poenitentia liber unus 27.15

15

Levemus oculos nostros ad montes, unde veniet auxilium nobis; quia sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae ad manus dominae suae: sic et oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, usque dum misereatur nobis (Psal. CXXII, 3) .

PL 17, 1000D

我々の目を山々に上げよう〔詩篇120:1 による〕。そこから我々に助けが来る。なぜなら「僕たちの目が主人たちの手に向かい、仕え女の目が女主人の手に向かうように、我々の目も我々の神である主に向かう。主が我々を憐れむまで」(詩篇122:3)〔引かれた句は詩篇122:2〕だからである。