作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De poenitentia liber unus

Caput XXV 第XXV章

Anonymous · De poenitentia liber unus · PL 17, 998B · 12 sectiones

De poenitentia liber unus 25.1

1

Et bene quod repente aptat huic sententiae de comparatione parabolam duorum scilicet servulorum, de quibus unus cum ob debitum numerosum, aere decocto, una cum uxore et filiis distrahi juberetur, et patientiam Domini prostratus ejus pedibus exoraret, ut tributo sibi spatio, omne debitum reddidisset, meruissetque misericordia Domini cuncta sibi donari: qui sub conditione tali ad cruciatus detinebatur addictus, ipse conservo suo debitori noluit misereri; quia oblitus est collocati sibi nuperrime beneficii: statim tortoribus traditur, et de ejus cruciatibus idem, quod dudum fuerat donatum, exigitur.

PL 17, 998B

そして、この主張に対して、すぐに二人の僕の比較の譬えを当てているのは適切である。一人は、多額の負債のため、財産を使い果たし、妻や子らとともに売られるよう命じられたが、ひれ伏して主の忍耐に願った。猶予が与えられれば、すべての負債を返しますと。彼は主の慈しみによって、すべてを赦される値打ちを得た。ところが、そのような条件のもとで責め苦に引き渡される身として留め置かれていたその者自身が、負債のある同僚の僕を憐れもうとしなかった。つい先ごろ自分に与えられた恩恵を忘れたからである。彼はただちに拷問人に引き渡され、その責め苦によって、先に赦されたのと同じものが取り立てられる。

De poenitentia liber unus 25.2

2

Inde est quod Dominus hujusmodi orandi ordinem posuit dicens: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) ; ut tanta scias posse tibi dimitti, quantum tu proprio dimiseris debitori: immo vero ut tibi parcere videaris, cum alii obsecratus ignoveris.

PL 17, 998C

ここから、主は祈りの順序をこのように定めて言った。「我々の負い目を我々に赦せ。我々も我々に負い目のある者たちに赦すように」(マタイ6:12)。それは、あなた自身が自分の負債者に赦しただけのものを、あなたも赦されうると知るためであり、いや、むしろ、願われて他の者に赦すとき、あなた自身を容赦していることになるからである。

De poenitentia liber unus 25.3

3

Nam judicio tuo proculdubio judicaberis, si dimitti tibi ipse cupiens, alii dimittere nolueris, Domino dicente: In quo judicio judicaveritis, in eodem judicabitur de vobis: et in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Matth. VII, 2) .

PL 17, 998C

実に、あなたは自分の判断でこそ裁かれるであろう。自分は赦されたいと望みながら、他の人を赦そうとしないなら。主がこう言っている。「汝らが裁く裁きで、汝らも裁かれる。汝らが量る秤で、汝らにも量り返される」(マタイ7:2)。

De poenitentia liber unus 25.4

4

Legas volo intentius prophetae Zachariae principium, et illic quo robustius animeris, invenies. Iratus est, inquit, Dominus ad patres nostros ira magna (Zachar. I, 2) .

PL 17, 998D

預言者ゼカリヤの初めの部分を、もっと注意深く読んでほしい。そうすれば、あなたはそこに、いっそう力強く奮い立つものを見いだすであろう。彼は言う。「主は我々の父祖たちに、大いなる怒りをもって怒った」(ゼカリヤ1:2)。

De poenitentia liber unus 25.5

5

Quis non hoc audiens contremiscat? quis non hujus vocis tonitru perterritus arefieret? aut quem sensum non haec indignatio intimata turbaret? Quis enim status teneri poterat sanitatis, ubi tam vehemens ira denuntiabatur Auctoris?

PL 17, 998D

これを聞いて、誰が身を震わせずにいられよう。この声の雷鳴に脅かされて、誰が干からびずにいられよう。この憤りが告げられて、どんな思いが乱されずにいられよう。創り主の怒りがこれほど激しく告げられているのに、どうして健やかな状態が保てようか。

De poenitentia liber unus 25.6

6

Et parum fuit dixisse iram, nisi denuntiaretur et magna, quasi si non esset magna, sustineri ejus posset vel lentior iracundia. Sed videamus quem exitum pronuntiet tanta commotio.

PL 17, 998D

しかも「怒った」と言うだけでは足りず、「大いなる」とまで告げられた。大いなる怒りでないなら、緩やかな怒りならば耐えられるかのように。では、これほどの激動がどんな結末を告げるか、見てみよう。

De poenitentia liber unus 25.7

7

Credo, dixit, bellicis vos inquietabo tumultibus, et captivitatis vos saeva ditione mulctabo, fame vos afficiam, morbo quatiam, morte consumam, ferarum atque bestiarum rapiet inopinata vastatio, profugos et ubique dispersos agitabit exsilium.

PL 17, 999A

思うに〔credo を挿入の「思うに」と取った。そのまま読めば「私は信じる」〕、彼はこう言った。「私は戦の騒乱で汝らを悩ませ、捕囚の苛烈な支配で汝らを罰し、飢えで汝らを苦しめ、病で揺さぶり、死で滅ぼす。野獣や獣の思いがけない荒らしが〔汝らを〕奪い、逃げ去って至る所に散らされた者たちを、追放が駆り立てる」。

De poenitentia liber unus 25.8

8

Hoc enim intellectui relinquitur, ut iram magnam vehementior vindicta sequatur. Iratus est, inquit. Dominus ad patres nostros iramagna, dicens ad eos (Zach. I, 2) . Quid dixerit audiamus: Convertimini ad me, et convertar ad vos.

PL 17, 999A

大いなる怒りには、いっそう激しい報復が続くと、理解に任されている。彼は言う。「主は我々の父祖たちに、大いなる怒り〔底本は iramagna。ira magna と読む〕をもって怒り、彼らに言った」(ゼカリヤ1:2)。彼が何と言ったか、聞こう。「私に立ち返れ。そうすれば私は汝らに立ち返る」。

De poenitentia liber unus 25.9

9

O indignationem de pictate manantem! o magnam iram, quae infert misericordiam! Rogo qui sic irascitur, quemadmodum miseretur? Aut si ita miseretur, quemadmodum indignatus irascitur?

PL 17, 999A

ああ、慈しみ〔pietas〕〔底本は pictate。pietate と読む〕から流れ出る憤りよ。ああ、慈しみ〔misericordia〕をもたらす大いなる怒りよ。尋ねる。これほどに怒る者は、どれほど憐れむのか。あるいは、これほどに憐れむなら、どれほど憤って怒るのか。

De poenitentia liber unus 25.10

10

Hoc alius propheta proloquitur: Revertere, Israel, ad Dominum tuum, propter quod infirmatus es in iniquitatibus tuis.

PL 17, 999A

別の預言者はこう語る。「イスラエルよ、汝の主のもとに帰れ。汝は自分の不法のゆえに弱ってしまったからだ」。

De poenitentia liber unus 25.11

11

Dicite ei: Potens es remittere peccata nostra, non ut accipiatis iniquitatem, sed ut accipiatis bona; et reddite ei fructus labiorum vestrorum, et epulabitur in bonis cor vestrum (Ose. XIV, 2) ; et alibi: Redite, inquit, filii desertores. dicit Dominus (Esai. XLVI, 8) ; et iterum: Revertimini, filii revertentes, et sanabo tribulationem vestram (Jerem. XIV, 22) .

PL 17, 999B

「彼に言え。『汝は我々の罪を赦すことができる』と。汝らが不法を受けるためではなく、善いものを受けるためである。汝らの唇の実りを彼に返せ。そうすれば汝らの心は善いもので宴を楽しむ」(ホセア14:2)。また別の箇所で彼は言う。「戻れ、背き去った子らよ」と主は言う(イザヤ46:8)〔引かれた句はエレミヤ3:14に当たるらしい〕。さらに言う。「帰れ、帰る子らよ。そうすれば私は汝らの苦難を癒やす」(エレミヤ14:22)〔引かれた句はエレミヤ3:22〕。

De poenitentia liber unus 25.12

12

His consona David beatus peccatorum solatia decantavit dicens: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus (Psal. CV, 1) .

PL 17, 999B

これと調和して、福なるダビデは、罪人たちの慰めを歌って言った。「主に告白せよ。主は善であり、その慈しみは永遠だからだ」(詩篇105:1)。