作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De poenitentia liber unus

Caput V 第V章

Anonymous · De poenitentia liber unus · PL 17, 977A · 16 sectiones

De poenitentia liber unus 5.1

1

Sed conscium, inquies, non habeo, qui mea facta divulget. Rogo, dicas mihi, si non habes conscium, non habes conscientiae testimonium? aut te ipsum potes effugere, et conscientiam declinare?

PL 17, 977A

だが、あなたは言うだろう。「私の行いを言いふらす知る者を、私は持たない」と。願う、私に言え。知る者がいないとしても、あなたは良心の証言を持たないのか。それとも、あなた自身から逃れ、良心を避けることができるのか。

De poenitentia liber unus 5.2

2

Conscientiam, inquam, apud quam non moritur omne quod gerimus, quae nos in factis nostris accusat et judicat: quae cum non habeat loquendi usum, nescit tamen tenere silentium.

PL 17, 977A

良心、と私は言う。我々の行うことのすべてが、その前では死なない良心である。我々の行いについて我々を告発し、裁く良心である。語る用いを持たないのに、沈黙を保つことを知らない。

De poenitentia liber unus 5.3

3

Potest conscius morte subduci, potest tibi ad tempus prodesse testis absentia: haec tecum semper est, et sine te non est: haeret pectori, nec umquam te deserit; et velut quaedam pedissequa nullo abs te temporis intervallo discedit: tenet te reum, et in sua semper ditione captivum.

PL 17, 977A

知る者は死によって取り去られうる。証人の不在は、しばらくのあいだ、あなたの役に立ちうる。だが良心は、常にあなたとともにあり、あなたなしにはない。胸に宿り、決してあなたを見捨てない。いわば付き添いの召使いのように、少しの時の隔たりもあなたから離れない。あなたを罪人として捕らえ、常に自らの支配のもとに囚われの身とする。

De poenitentia liber unus 5.4

4

Si quando mentem tuam laetior secundarum rerum actus avocarit, et sensus tuos coeperit facti delectatione jucunditas; subito te illa stimulat, illa medullitus pulsat et interpellat sensum, interrumpit gaudium, ettotam pectoris regionem moestis suspiriis inquietat: et quasi vulnerata opprobrio teneatur, non invenitur homini remedium, quo curetur; semper enim offenditur, cum alius castigatur, et in alieno vulnere primo ipsa percutitur.

PL 17, 977B

もしいつか、順調な事の運びの快さがあなたの心を引き離し、行ったことの楽しさがあなたの思いをとらえはじめると、にわかに良心があなたを突き刺し、骨の髄まで打ち、思いを遮り、喜びを断ち切り、胸の領域をすっかり〔底本は ettotam。et totam と読む〕悲しい嘆息で乱す。そして〔良心は〕辱めに傷つけられたものとして捕らえられていて〔teneatur の主語は定かでない。良心と取った〕、人にはそれによって癒やされる治療が見いだされない。実に、他の者が懲らされるときにも良心は常に痛み、他人の傷において、まず自分自身が打たれるからである。

De poenitentia liber unus 5.5

5

Deinde vis nosse quanta sit severitas conscientiae? Potest tibi conscius auro corrumpi, potest pecunia comparari: conscientia nihil corruptionis admittit, manet integrum ejus testimonium tota fidei firmitate vallatum.

PL 17, 977B

さらに、良心の厳しさがどれほどか、知りたいか。知る者は金で買収されうる。金銭で買い取られうる。だが良心は買収をいっさい受け入れず、その証言は損なわれないまま、信頼の確かさをすっかり備えて残る。

De poenitentia liber unus 5.6

6

Quin etiam adversus conscium conducitur patrocinium, et defensionis ingenio argumenta versutiae conquiruntur, et testimonii veritas loquelae impudentis calliditate pervertitur: judex quoque redimitur, ut facti qualitas excusetur.

PL 17, 977B

それどころか、知る者に対抗して弁護が雇われ、弁明の巧みさによって策略の論拠がかき集められ、証言の真実が、厚かましい言葉の悪賢さによってねじ曲げられる。裁判官さえ買収され、行いの性質が弁解される。

De poenitentia liber unus 5.7

7

Vacant haec omnia, ubi interest conscientia: et cum homo moriatur, conscientia certe non moritur, quae post mortem corporis in anima judicatur. Et putas prodesse tibi te non habere conscium cum conscientiae quotidianum sentias perpetuumque judicium?

PL 17, 977C

良心がかかわるところでは、これらはみな無用である。人が死んでも、良心は決して死なない。良心は、体の死のあと、魂において裁かれる。それなのにあなたは、良心の日ごとの、絶えざる裁きを感じていながら、自分に知る者がいないことが自分の益になると思うのか。

De poenitentia liber unus 5.8

8

Sed plane eum non comitabitur ultio divina, quem propria judicaverit conscientia; vacet enim ibi necesse est potestas judicis, ubi conscius sibi reus adversum se testis et accusator exstiterit.

PL 17, 977C

だが、自分自身の良心が裁いた者には、神の報復は付き従わない。実に、自分に知る者である罪人が、自分に不利な証人かつ告発者として立つとき、そこでは裁き主の権能が空くのは必然だからである。

De poenitentia liber unus 5.9

9

Nam proculdubio geminabitur causa peccati, si contumax conscientia facta sua noluerit confiteri; tunc enim ex peccatore fit impius, qui in peccatis suis fatendis exstiterit induratus; ut et flagitia perstringat digna sententia, et contumaciae poenas luat pervicax conscientia.

PL 17, 977C

実に、疑いなく、強情な良心が自分の行いを告白しようとしないなら、罪の訴えは倍になる。そのとき、自分の罪を言い表すことにおいて頑なになった者は、罪人から不敬虔な者になる。悪行にふさわしい判決が下り、頑固な良心が、頑なさの刑罰を償うためである。

De poenitentia liber unus 5.10

10

Frangitur enim commotio judicis, ubi poenitudinis et severitatis enixa districtio confessionis oppugnatione lenitur: depromptum indignatione judicium satisfactione percellitur, et comminantis intentio orationis humillimae verecundia temperatur.

PL 17, 977D

実に、悔やみと厳しさに身を尽くした厳格さが、告白という攻撃によって和らげられるとき、裁き主の動揺は砕かれる。憤りから取り出された裁きは償いによって打ち砕かれ、脅す者の意図は、きわめてへりくだった祈りの慎みによって和らげられる。

De poenitentia liber unus 5.11

11

Hoc ex Ninivitis addisce, quorum confessione deleta est jam dicta sententia, et aversa imminens ira, ne inanis fieret confitens poenitentia.

PL 17, 977D

これをニネベの人々から学べ。その告白によって、すでに告げられた判決は消され、迫っていた怒りは向きを変えられた。告白する悔い改めが、空しくならないためである。

De poenitentia liber unus 5.12

12

Pendebat super miseram civitatem coelitus jam vibrata sententia, et animadversionis divinae securis cervicibus infelicium perurgebat. Jam productus fuerat coelestis gladius e vagina, et in ultione perpetratorum criminum vehemens ira fervebat.

PL 17, 978A

すでに天から振るわれた判決が、惨めな都の上に垂れ下がり、神の懲罰の斧は、不幸な者たちの首に迫っていた。天の剣はすでに鞘から抜かれ、犯された罪過への報復に、激しい怒りが煮えたぎっていた。

De poenitentia liber unus 5.13

13

Vox praeconis interitum populis minitabatur, et denuntiabat cunctis proximum perituris prophetae clamor exitium: Post triduum, inquit, Ninive civitas subvertetur. Heu quid de Deo exigitis scelera, quid peccata mercamini?

PL 17, 978A

触れ役の声は人々に滅びを予告し、預言者の叫びは、滅びゆくすべての者に、近づく破滅を告げていた。「三日ののち、ニネベの都は覆される」と言う。ああ、悪事よ、諸君は神に何を取り立てるのか。罪よ、諸君は何を買い取るのか〔scelera と peccata は呼びかけと取った。擬人化された罪に語りかけている〕。

De poenitentia liber unus 5.14

14

Ipsam Dei nostri clementissimam praevenistis pietatem, de quo tam propinquam et ante tempus exegistis ultionem. Videre itaque mihi videor quanta miseros arctabat angustia, et qualis perstrinxerat in tremore necessitas.

PL 17, 978A

諸君は、我々の神のいとも寛大な慈しみに先んじ、神に、これほど近い報復を、時にも先立って要求した。そこで私には、惨めな者たちがどれほどの窮境に締めつけられ、どのような必然が彼らを震えのうちに捕らえていたかが、見える思いがする。

De poenitentia liber unus 5.15

15

Consilium metus amiserat, remedium desperatio non habebat; ita enim fuerat temporis praecipitata celeritas, ut ne spatiis quidem attributa diram suspicionem criminis relaxaret. Post triduum, inquit, Ninive civitas subvertetur (Jonae III, 4) .

PL 17, 978B

恐れが思慮を失わせ、絶望は救いの道を持たなかった。時の速さがそれほどに突き落とされ、与えられた猶予さえも、罪過への恐ろしい疑いを和らげなかった。「三日ののち、ニネベの都は覆される」(ヨナ3:4)と言うのである。

De poenitentia liber unus 5.16

16

Et quaenam futura erat illa subversio, quae indicitur perituris? Non utique hostilem significabat incursum, non armorum strepitum nec clangorem terribilem buccinarum; quibus forsitan poterant resistentium obviare tutamina, aut praeliis promulgatis partium conferri certamen, aut fugae praesidiis sortem projicere captivorum: sed divinae indignationis et vindictae coelestis interitus praedicatur, cui puniendus nec fuga subducitur, nec bellicis artibus defendendi cura datur. Quis enim posset irrogatum exitium declinare, quod aetherius fragor incipiebat effundere?

PL 17, 978B

では、滅びゆく者たちに告げられた、その覆されるとはどのようなものだったのか。敵の襲来を意味したのでは決してなく、武器の響きでも、ラッパの恐ろしい響きでもなかった。そうであれば、抵抗する者たちの守りが対抗できたかもしれず、あるいは戦いが告げられて、双方が戦いを交ええたかもしれず、あるいは逃走の備えによって、捕虜の運命を投げ捨てえたかもしれない。そうではなく、神の憤りと天の報復による破滅が宣告された。それには、罰せられる者は逃走によって免れず、戦いの術によって守る手立てが与えられることもない。実に、天空の轟きが注ぎはじめた、科された破滅を、誰が避けえようか。