作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De poenitentia liber unus

Caput XXII 第XXII章

Anonymous · De poenitentia liber unus · PL 17, 995C · 8 sectiones

De poenitentia liber unus 22.1

1

Differt enim Dominus poenam, ut inveniat poenitentiam: et moraturis utens spatiis, protelat patientiam; ne amittat clementia, quod debuit fieri censura. Non praeterita mala spectat, nec errata computat, sed correcta collaudat.

PL 17, 995C

主が刑罰を延ばすのは、悔い改めを見いだすためである。延べられる猶予の時を用いて忍耐を長引かせるのは、裁きとなるはずのものを寛大さが失わないためである。過ぎた悪を見ず、過ちを数えず、正された点をほめるのである。

De poenitentia liber unus 22.2

2

Habes promissum ad poenitentiam suadentis tibi, si non poenitueris, imputabit: Et dedi illi, inquit, tempus ut poenitentiam ageret, et noluit poenitere.

PL 17, 995C

あなたは約束を得ている。悔い改めを勧めている者は、あなたが悔い改めなければ、それをあなたに帰する。彼は言う。「そして私は彼女に悔い改めを行う時を与えたが、彼女は悔い改めようとしなかった」。

De poenitentia liber unus 22.3

3

Huic simile propheticum illud: Et dixi, postquam fornicata est omnia haec: Ad me revertere, et noluit ad me reverti (Jerem. III, 1) .

PL 17, 995D

これに似た預言の句がある。「そして私は言った、彼女がこれらすべてのことで姦淫を行ったあとで、私のもとに帰れ、と。だが彼女は私のもとに帰ろうとしなかった」(エレミヤ3:1)〔引かれた句はエレミヤ3:7〕。

De poenitentia liber unus 22.4

4

Caeterum si te in desperationis gurgitem enormitate tuorum scelerum circumactus abjeceris, aut itineris tui dubitaveris represso gradu exstirpare congeriem, vel sinistrae mentis prolapsu declivior in pronum vergentia adducas lubrica exercitatione vestigia, illico tibi spes amissa reparationis adimitur, rapiet te sorbens in abruptum vorago facinorum, claudentur oculi tui nocte peccati, ne veri luminis videant radium permicantem; mortis se caecitas opponet, et per ludum quemdam huc atque illuc te circumducent angeli deceptores.

PL 17, 995D

しかし、もしあなたが、自分の悪事の巨大さに駆り立てられて絶望の渦へ身を投げるなら、あるいは足を抑えて、自分の道に積もったものを取り除くことをためらうなら〔itineris tui … exstirpare congeriem の係りは定かでない。道の障害の堆積を除くのをためらう、と取った〕、あるいは、邪まな心の転落によっていっそう下り坂となって、滑りやすい習慣のうちに傾いていく足取りを引き寄せるなら、ただちにあなたから、立て直しへの望みは失われて取り去られ、悪行の渦があなたを呑み込んで断崖へと引きずり込み、あなたの目は罪の夜に閉ざされて、真の光のきらめく光線を見ることができなくなり、死の盲目が立ちはだかり、欺く天使たちが、いわば遊戯のようにあなたをあちこちへ連れ回すであろう。

De poenitentia liber unus 22.5

5

Fient tibi grata cuncta flagitia, et peccandi licentia tibi penitus allubescet: tenebit te diabolus sub spe libertatis addictum; ut sit tibi liberum peccare, non vivere.

PL 17, 996A

あらゆる放埒があなたには快いものとなり、罪を犯す放縦があなたを心底喜ばせるであろう。悪魔は自由への望みのもとにあなたを縛りつけて捕らえる。罪を犯すことは自由だが、生きることは自由でない、という具合に。

De poenitentia liber unus 22.6

6

Nec sinet te respicere ante qui fueras, cum blandimento peccandi, dulcedine te criminum pellacissimus avocaverit: et ut semel dixerim, ita te pereundi suavitate decipiet, ut delectabilius tibimet videatur perire, potius quam redire.

PL 17, 996A

また、罪の甘言、罪過の甘美さであなたをいとも巧みに引き離してしまったので、あなたがかつて何者であったかを振り返ることも許さないであろう。一言で言えば、滅びの甘さによってあなたをあざむき、立ち返るよりも滅びるほうが自分には楽しいと思わせるのである。

De poenitentia liber unus 22.7

7

Omne namque peccatum absque sui delectatione non geritur, nec alias inviscare animum poterit, nisi suavitate desiderii illiciat, quem deceperit; dulcis enim mixtura, et suavis sit necesse est faucibus lethalis poculi funesta confectio, ne amaritudinis prima libatio revocet haurientem.

PL 17, 996A

すべての罪は、その楽しみなしには行われず、欲望の甘さで誘惑しなければ、心を鳥もちで捕らえることもできない。致命的な杯の毒の調合は、喉にとって甘く快いものでなければならず、そうでなければ苦さの最初のひと口が、飲む者を引き戻してしまうからである。

De poenitentia liber unus 22.8

8

Sic denique visum est mulieri primitivae bonum esse ad aspectum et dulce ad cibum arboris illius venenum, cujus postquam mentita est suavitas labris comedentis, infecit morientis haustus violenta subtilitas, quod vigens ac vividum manebat, exstinxit; et in contrarium per intemperantiam recidentibus votis, ad exsilium mundi et spectaculum saeculi de paradiso beatitudinis et praedio securitatis ejecit.

PL 17, 996B

実に、最初の女には、あの木の毒が、見るに良く、食べるに甘いものと見えた。その甘さが食べる者の唇を欺いたのち、その激しく巧妙な毒が、死にゆく者の飲んだものに染みわたり、生き生きとして残っていたものを消し去った。そして、節度のなさによって望みが逆さまに崩れると、〔その毒が〕彼女を至福の楽園と安全の地所から、世界への追放と世の見せ物へと投げ出した〔ejecit の主語は定かでない。violenta subtilitas(激しい巧妙さ、すなわち毒)と取った〕。