De poenitentia liber unus 26.1
Nec hoc dixerim, ut latiores admodum videar habenas dedisse licentiae, et sub veniae divinitus tribuendae praetextu peccandi magis fomitem Auctoris poenitentiam praebuisse; hoc enim sermone meo cadentem erigo, stantem non impello: nec praejudico innocentiae, qui exhortor ad poenitentiam peccatorem.
PL 17, 999Bこれを言うのは、私が手綱をはなはだしく緩めて放縦に道を開き、神によって与えられる赦しを口実に、創り主の〔与える〕悔い改めが、罪を犯すためのいっそうの火口となったかのように見せるためではない〔Auctoris の係りは定かでない。「悔い改め」に係ると取った〕。この私の言葉で、私は倒れる者を起こすのであって、立つ者を突き倒すのではなく、罪人に悔い改めを勧める私は、無垢を損なうのでもない。
De poenitentia liber unus 26.2
Siquidem, ut supra jam diximus, innocentia exigit de Deo debitum vitae suae praemium: poenitentia vero exspectat misericordiae beneficium; non peccare enim timere est, poenitere vero plusquam timere.
PL 17, 999Cすでに上で述べたとおり、無垢は神に対して、自分の生に対する当然の報いを求める。悔い改めは慈しみの恩恵を待つ。罪を犯さないことは恐れることであり、悔い改めることは恐れる以上のことだからである。
De poenitentia liber unus 26.3
Nam plerumque offensionibus subjacet secura felicitas: cautior autem ad evitanda praeterita efficitur, quem metus emendat; quia sollicitior semper erit, qui cavet ne identidem ibi incidat, ubi jam antea cecidit.
PL 17, 999C実際、安心しきった幸運は、しばしば過ちに陥りやすい。恐れによって正される者は、過ぎたことを避けることにいっそう慎重になる。すでに前に倒れた所に再び陥らないよう用心する者は、常にいっそう気を配るからである。
De poenitentia liber unus 26.4
Sic gubernatorem faciunt pericula experta sollicitum, et in offensos portus nonnumquam veretur intrare, qui vel semel incurrerit ex securitate naufragium.
PL 17, 999Cこのように、経験した危険は舵取りを用心深くし、一度でも安心のゆえに難破した者は、かつて痛い目に遭った港に入ることを、しばしば恐れる。
De poenitentia liber unus 26.5
Denique Scriptura divina: Qui non tentatus est, inquit, qualia scit (Ezech., 33) ? ut ostenderet per tentationis causam tentatum semper effici cautiorem, et per timorem magis corrigi, qui incautus antea fuerit tentationis scientia.
PL 17, 999C実に、神の書は言う。「試みられなかった者は、どれほどのことを知っているのか」(エゼキエル33)〔引かれた句は集会の書34:11〕。それは、試みの経験によって、試みを受けた者は常にいっそう用心深くなり、以前は不用心だった者が、恐れによっていっそう正されることを示すためである。
De poenitentia liber unus 26.6
Usque adeo autem peccantibus Dominus optat ignoscere, qui non vult mortem morientis, quantum ut revertatur et vivat; ut quos pro facinoribus suis aliquoties destinat poenae, interpellatus poenitentia, illico festinet absolvere: et ut recondat in vagina machaeram, commutat animadversionis satisfactione sententiam.
PL 17, 999D罪を犯す者を、主はこれほどまでに赦したいと望む。死にゆく者の死を望まず、その者が立ち返って生きることを望む主は。そのため、悪行のゆえに時に刑罰へと定めた者たちを、悔い改めに願われると、ただちに赦免へと急ぐ。そして剣を鞘に収めるために、償いによって罰の宣告を変える。