De poenitentia liber unus 33.1
Tria sunt quae erga nos Dominus arbitrio suo constituta conservat: bonitatem dico, misericordiam, atque justitiam. Bonitas est, qua esse jam coepimus: misericordia, qua ad poenitentiam provocamur: justitia, qua futuro tempore judicabimur.
PL 17, 1004B主が我々に対して、自らの決定によって保っているものが三つある。善さ、慈しみ、正義である。善さは、それによって我々が存在し始めたもの、慈しみは、それによって我々が悔い改めへと促されるもの、正義は、それによって我々が来たるべき時に裁かれるものである。
De poenitentia liber unus 33.2
Haec interim ordinem temporum in sese custodiunt, praeteritum, praesens, et futurum: praeteritum, quo Domino auctore creamur et nascimur: praesens, quo conversi misericordiam promeremur: futurum, quo juxta opera nostra, justitia distribuente, munerabimur.
PL 17, 1004Bこれらは、時の順序をそれ自身のうちに保っている。過去と現在と未来である。過去とは、主を造り手として我々が造られ、生まれたこと。現在とは、回心した我々が慈しみを得るにふさわしくなること。未来とは、我々の行いに応じ、正義が分け与えるものによって、我々が報いを受けること。
De poenitentia liber unus 33.3
Itaque cum misericordiae regnum habemus in manibus, et in arbitrio nostro sunt posita dona pietatis; hic purgemus conscientias nostras ab omni inquinatione, et spiritalibus nos deinceps per bonam conversationem instrumentis aptemus.
PL 17, 1004Bだから、慈しみの王国が我々の手の中にあり、慈しみ〔pietas〕の賜物が我々の意志に委ねられているのだから、この地上で我々の良心をあらゆる汚れから清め、これから善い生き方によって、霊の道具で我々を整えよう。
De poenitentia liber unus 33.4
Evitemus desideria quae militant contra animas nostras, et profanam conscientiam nullatenus patiamur. Consequemur omnia, quae ex fide credimus, si justis nos actibus vita invituperabili componamus.
PL 17, 1004C魂に逆らって戦う欲望を避けよう。汚れた良心を決して許さないようにしよう。もし我々が非難のない生き方で、正しい行いによって自らを整えるなら、我々は信仰によって信じるすべてのものを得るであろう。
De poenitentia liber unus 33.5
Merebimur remissam omnium peccatorum, resurgemus in vitam aeternam in resurrectione credentium; et ut amplius loquendi praesumat audacia, in regna coelorum cum justis intrabimus, cum quibus partem per poenitentiam habere meruimus, Scriptura dicente: Poenitentibus autem dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et destinavit illos in sortem veritatis (Eccl. XVII) .
PL 17, 1004C我々はすべての罪の赦しを得るにふさわしくされ、信じる者たちの復活において永遠の生命へとよみがえる。さらに大胆に語ることを敢えてするなら、悔い改めによって分を得るにふさわしくされた義人たちとともに、天の国々に入るであろう。聖書がこう言うとおりである。「だが神は、悔い改める者たちに正義の分を与え、衰える者たちを支えるよう呼び集め、彼らを真理の相続の分として定めた」(集会の書17)。
De poenitentia liber unus 33.6
Haec, amantissime frater, quibus tecum pariter ad exercendam poenitentiam cohortarer, quantum ex Dominicis lectionibus colligere mediocritas ingenii mei potuit, exaravi.
PL 17, 1004C最愛の兄弟よ、あなたとともに悔い改めを行うよう励ますために、私の凡庸な才が、主の書の朗読〔Dominicis lectionibus。「主日の朗読」とも読める〕から集めえたかぎり、私はこれらのことを書き記した。
De poenitentia liber unus 33.7
Quae si jam, ut arbitror, animi studio e proprio instituto sectaris, et curribus confessionis insidens, tendis ad veniam; accipe me tecum in hac cogitatione consortem, ut adjuncto communi comitatu, ad metas indulgentiae properemus: aut si pigritiae inertia praepeditus, pernicitatem tuam sequi non potero, memento mei: et cum praemium de Dei largitione merueris, quaeso ut in orationibus tuis nulla capiaris oblivione Victoris.
PL 17, 1004Dあなたがすでに、私が思うところ、心の熱意をもって、自分の定めに従ってこれらを追い求め、告白の車に乗って赦しへ向かっているのなら、この思いのうちに、私をあなたとともにある仲間として受け入れよ。共通の同行者を得て、赦しのゴールへと急ぐためである。あるいは、怠惰の鈍さに妨げられて、あなたの速さに私が従えないなら、私を思い出せ。そして、あなたが神の賜物として報いを得たなら、お願いする、あなたの祈りの中で、ウィクトルを忘れることがないように。