De Noe et arca 9.1
Per inferiora arcae nos edoceri ciborum receptacula minimi esse facienda; et hac occasione de intestinorum conformatione ac usu disputatur. Exoriri ex intemperantia diluvium, quodve adhibendum ei remedium sit, ostenditur.
PL 14, 373B箱舟の下の階によって、食物の容れ物は最も軽んずべきものであると我々は教えられること。この機会に腸の構造と働きが論じられる。節制の欠如から洪水が生じること、またそれにどんな治療を施すべきかが示される。
De Noe et arca 9.2
27. Nunc illud quaeremus, quid sit quod ait Dominus: Inferiora arcae bicamerata et tricamerata facies (Gen. VI, 16) .
PL 14, 373B27. さて、主が「汝は箱舟の下の階を、二層にも三層にも造れ」と言ったのは何のことかを問おう(創世記6:16)。
De Noe et arca 9.3
Inferiora quidem dicendo, advertimus quod pulchre nos sentire voluerit inferiori loco aestimanda ciborum receptacula, hoc est, ea viscera quae acceptum conficiunt cibum.
PL 14, 373B「下の」と言うことによって、食物の容れ物は下の場所に置いて考えるべきだと、主が見事に我々に悟らせようとしたことに気づく。すなわち、受け取った食物を消化する内臓のことである。
De Noe et arca 9.4
Corruptibilis enim esca est: quod autem corruptibile non superioribus, sed inferioribus comparandum.
PL 14, 373C食物は朽ちるものだからである。朽ちるものは、上のものにではなく下のものに比べられるべきである。
De Noe et arca 9.5
Simul quia cibus deorsum fertur, cujus exigua portio viribus corporis, alimoniaeque proficit: reliqua vero pars alvo purganda deducitur; quia intestina sunt per quae descendunt ciborum superflua.
PL 14, 373Cまた、食物は下へ運ばれるが、そのわずかな部分が体の力と養いに役立ち、残りの部分は腹によって排出されるべく下へ導かれる。腸は、食物の余りが下ってゆく通り道だからである。
De Noe et arca 9.6
28. Ita operator noster instituit, ut non extenta a stomaco ad imum, sed sinuata sint ac reflexa; quo vitae nostrae usus propagaretur.
PL 14, 373C28. 我々の造り主は、腸が胃から下まで真っすぐに伸びているのではなく、曲がりくねり折れ返っているように定めた。それによって我々の生の用が長く保たれるようにしたのである。
De Noe et arca 9.7
Nam si extenderentur intestina hominis quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora; et necesse esset jugiter esurire nos, jugiter epulari, aut deficiente alimentorum substantia deficere illico.
PL 14, 373Cもし人間の、食物を受け入れて下へ運ぶ腸が真っすぐに伸びていたなら、食物は何の遅れもなく直ちに通り抜けてしまい、我々は絶えず飢え、絶えず食事をせねばならず、さもなくば養分の実質が尽きてたちまち衰え果てるであろう。
De Noe et arca 9.8
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam: nec subita effusio, nec repentina evacuatio est, nec inexplebilis appetentia est, nec insatiabilis epulandi libido.
PL 14, 373Dところが今は、腸の折れ返りと曲がりの二重、三重の中で食物が留まり、下ってゆくにつれて少しずつ力を与え、汁を体にしみ込ませ、満腹を保ち、食欲を先へ延ばす。突然の流出も、急な空っぽもなく、満たされることのない欲求も、飽くことを知らぬ宴楽の情欲もない。
De Noe et arca 9.9
Primum ergo indigentia est, et fames: deinde ex his sequeretur edendi sine intermissione continuatio. Quid autem deformius, quam semper ventri studere, qui cum repletur, vacuandus est; cum vacuatur, replendus?
PL 14, 373Dまず乏しさと飢えがある。次いでそこから、休みのない食事の連続が続くことになろう。しかし、満たされれば空にせねばならず、空になれば満たさねばならない腹にいつも心を砕くことほど、見苦しいことがあろうか。
De Noe et arca 9.10
Tertium quid superat, nisi mors inter ipsos cibos epulasque permixta? Quomodo enim poterant diutius vitam procedere, simul edentes, et esurientes, et bibentes, sitientesque, et priusquam replerentur exinanientes omne quod sumpserant, statimque esurientes?
PL 14, 373D第三に残るのは、まさに食物と宴のただ中に混じり合った死でなくて何であろう。食べながら飢え、飲みながら渇き、満たされる前に摂ったものをすべて空にし、すぐにまた飢える者が、どうしてこれ以上長く生を進められただろうか。
De Noe et arca 9.11
Nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat providentia. Primum enim in stomacho quem plerique ventrem appellant superiorem, cibus conficitur: deinde coquitur in jecore, atque eo digeritur vapore.
PL 14, 374Aところが今は、食物が少しずつ下るあいだに、本性の摂理が飢えと消化不良を和らげている。まず、多くの人が上の腹と呼ぶ胃で食物は処理され、次いで肝臓で煮られ、その熱気によって消化される。
De Noe et arca 9.12
Succus ejus dividitur certis viscerum portionibus, ex quo omne corpus valescit. Quod satis juniorum incrementa, senum testificatur perseverantia.
PL 14, 374Aその汁は内臓の定まった部分に分けられ、それによって全身が力づく。このことは、若者たちの成長と老人たちの持続力が十分に証しする。
De Noe et arca 9.13
Reliquum cibi in ventrem defluit. quem omnes ventrem appellamus sine adjectione, plerique dicunt ventrem inferiorem; ex quo fimus necesse est qui plenus jam corruptionis descenderat, egeratur per illud ex transverso ostium.
PL 14, 374A食物の残りは腹に流れ落ちる。これを我々はみな、何も付けずに「腹」と呼び、多くの人は下の腹と呼ぶ。すでに腐敗に満ちて下ってきた糞は、そこから、あの横手の口を通して排出されねばならない。
De Noe et arca 9.14
29. Haec cum ita affabre naturali institutione ad Dei praeceptionem composita videantur; tamen si non edendi a nobis, agendique modus servetur, tamquam exuberantibus passionibus generatur diluvium, et quaedam totius labes corporis.
PL 14, 374B29. これらは、自然の定めによって、神の命令に従って実に巧みに組み立てられていると見えるのに、それでも我々が食べ方と振る舞い方の節度を守らなければ、情念があふれ出るかのようにして洪水が生じ、全身のある種の崩れが起こる。
De Noe et arca 9.15
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat. Itaque aut duritia interna tenduntur, et quatiuntur doloribus, aut incocto ciborum humore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur; quia velut chartae specie geminus eorum amictus asseritur: unus exterior quem continuum aiunt periti, vel qui curiosius scrutati sunt, a summo ad imum directus: alius interior tamquam lateribus attextus; unde aiunt non totum solvi cum raditur.
PL 14, 374B節制を欠くことは情欲を燃え立たせ、消化不良を生み、腐敗を招くからである。そのため、内側の硬化によって張りつめて痛みに揺さぶられるか、あるいは食物の汁の煮え切らなさと消化不良の荒々しさによって、腸の内側のある覆いがすり減らされる。腸の覆いは紙のように二重にあると言われるからである。一つは外側のもので、専門家やより綿密に調べた人々が「連続している」と言うもの、上から下まで通っている。もう一つは内側のもので、いわば横の部分が織り継がれており、それゆえ、すり減らされるときも全部がほどけるのではないと言われる。
De Noe et arca 9.16
Nam si continuus esset interior, immedicabilis ejus scissura foret, illic per moram adjunctionum adhaerere ciborum reliquias. Quae si adjunctiones solvantur, transire semesos cibos, et potus defluos, hoc est hominis diluvium.
PL 14, 374Cもし内側のものが連続していたなら、その裂け目は癒やしがたいものとなろう〔以下、不定法が続き、支配する動詞を欠く。「と言われる」を補って解した〕。そこでは継ぎ目のために食物の残りが貼りつくという。その継ぎ目がほどけると、半ば噛んだだけの食物や流れ落ちる飲み物が素通りする。これが人間の洪水である。
De Noe et arca 9.17
30. Unde mihi videtur per arcae hujus figuram voluisse Deum nos edocere, quemadmodum ab hoc speciali tuti simus diluvio.
PL 14, 374C30. それゆえ神は、この箱舟の象りによって、この特別な洪水からどうすれば我々が守られるかを教えようとしたと、私には思われる。
De Noe et arca 9.18
Corruptela enim diluvii causa est: ea ubi irrepserit, aperiuntur aquae, ebulliunt omnes fontes cupiditatum; ut totum corpus tanto et tam profundo vitiorum fluvio mergatur.
PL 14, 374C腐敗こそ洪水の原因である。それが忍び込むと水が開かれ、欲求の泉がことごとく沸き立ち、全身がこれほど大きく深い悪徳の流れに沈められる。
De Noe et arca 9.19
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
PL 14, 374C情欲と、それに類する欲求ほど、人を惨めな隷属に服させるものはない。これらは悪行の重いくびきのように惨めな良心を押さえつけ、良心は無垢の自由を失ったがゆえに身を起こすことができない。
De Noe et arca 9.20
Maximum ergo in hoc diluvio est remedium, ut justum praeferas, eumque mandati coelestis exsecutorem eligas. Quis est justus in nobis, nisi mentis vigor qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram?
PL 14, 374Dゆえにこの洪水における最大の治療は、義人を優先し、彼を天の命令の執行者に選ぶことである。我々のうちで義人とは、地の上にいるあらゆる種類の生き物をこの箱舟の中に閉じ込める精神の力でなくて何であろうか。
De Noe et arca 9.21
Cohibe orgo et tu omnes irrationabiles passiones tuas, omnesque sensus tuos menti subjice, animique imperiis assuesce.
PL 14, 374Dそれゆえ〔底本は orgo。ergo と読む〕あなたもまた、自らの理性なき情念をすべて抑え、感覚をことごとく精神に服させ、心の命令に慣れよ。
De Noe et arca 9.22
Evolare foras non sinas cupiditates tuas, exire in vulgus libidinem; et per rationabilem mentem poteris etiam irrationabilia tua, et immunda peccata ab omni periculo diluvii liberare.
PL 14, 374Dあなたの欲求を外へ飛び出させてはならず、情欲を衆人の前へ出してはならない。理性ある精神によってこそ、あなたは自分の理性なきものも、不浄な罪も、洪水のあらゆる危険から解き放つことができるであろう。