ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput II 第II章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 363C · 13 sectiones

De Noe et arca 2.1

1

Quid nomina filiorum Noe significent; quidve ordo quo illa recensentur? Id exemplo instructae aciei, ac naturae ipsius instituto exponitur. Denique cur in declarandis eorum generationibus invertatur ordo, fuse declaratur.

PL 14, 363C

ノアの子らの名は何を意味するのか。それらが数え上げられる順序は何を意味するのか。それは整えられた戦列の例と、本性そのものの定めによって説明される。最後に、彼らの系図を述べる際に順序がなぜ逆になるのかが、詳しく述べられる。

De Noe et arca 2.2

2

3. Huic vero tres filii nati, Sem, Cham, Japhet. Quae nomina significant bonum, et malum, et indifferens, ut et naturae gratia bonitatem habuisse, et malorum tentamenta ei nequaquam defuisse, et indifferentibus, hoc est, velut supellectili virtutum abundasse videatur.

PL 14, 363C

3. さて、この者に三人の子、セム、ハム、ヤフェトが生まれた。これらの名は善、悪、中立を意味し、〔ノアが〕本性の恩恵によって善性をもち、悪の誘惑も決して欠けておらず、中立のもの、すなわちいわば徳の家財にも富んでいたと見えるようになっている。

De Noe et arca 2.3

3

Qua ratione autem malum in medio posuerit, ratio evidens est; quia naturae bonum omnibus inest: nec quasi naufragos in lucem projicit, sed suffulsit et viribus; ut non opprimantur tentamentis malitiae, nec tamquam invalidi succumbant: sed munit et vestit velut quibusdam tegumentis indifferentibus, quae sunt salus, valetudo bona, pulchritudo, impigritia, divitiae, gloria, generis claritudo; ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud inciudant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent.

PL 14, 363C

ところで、なぜ悪を真ん中に置いたかという理由は明らかである。本性の善はすべての人のうちにある。〔本性は〕難破した者を光の中へ投げ出すのでなく、力で支える。悪意の誘惑に押しつぶされ、弱い者のように屈することがないようにである。むしろ中立のいくつかの覆いで守り、着せる。それは健康、良い体調、美しさ、機敏さ、富、栄光、家柄の高貴である。そうして人はこの賜物に守られて本性の善性を保ち、かの悪を閉じ込めて害をなせなくし、いわば閉じ込めて締めあげるのである〔底本は inciudant。includant と読む〕。

De Noe et arca 2.4

4

4. Nonne cernimus velut aciem quamdam virtutum ordinatam in praelium; ut inferiores in medio sint, dextera laevaque velut in cornibus validiores, per quos tota acies robur accipiat?

PL 14, 363D

4. 我々は見ないだろうか。徳がいわば戦いのために整えられた戦列を。劣るものが真ん中におり、右と左のいわば翼には強いものがいて、全戦列がそれらから力を受けている。

De Noe et arca 2.5

5

Unde et quidam poeta Graecus ait: κακούς δ' ἐς μέσσον ἔλασσεν (Homer., Iliad. Δ), hoc est, malos autem in medium inseruit.

PL 14, 364A

だからあるギリシアの詩人も言う。「悪しき者どもを真ん中に押し込んだ」(ホメロス『イリアス』第4巻)〔ギリシア語〕。すなわち、悪しき者らを中央に挿し入れた〔という意味である〕。

De Noe et arca 2.6

6

Ita ergo et natura quasi bonus dux, imperante Deo, quae nos ad hujus mundi praelia generare noverit; quae bona habet, primo ordine constituit; quae officiant, secundo; quae adjuvent, tertio: ut tamquam in medio inclusus hostis, geminatis quocumque se contulerit, opprimatur viribus; ne singulae eorum velut aequatis fatigentur praeliis, et evadendi de angustiis naturalibus, ac serpendi latius facultatem haberet.

PL 14, 364A

こうして本性もまた、神が命じるままに、我々をこの世の戦いのために生み出すすべを知る良き指揮官のように、善いものを第一の列に、妨げるものを第二に、助けるものを第三に置く。それは、真ん中に閉じ込められた敵が、どこへ向かおうとも倍加した力に押さえつけられるようにするためであり、また、〔善いものが〕一つずつ、互角のような戦いで疲れ果てることなく、〔敵が〕本性の狭い隘路から逃れ、さらに広く這い広がる機会をもつことのないようにするためである。

De Noe et arca 2.7

7

5. Sed quia ubi generantur, hic ordo est: ubi autem generant, Japheth primo loco scribitur, tertio Cham; ideo ne contraria nos posterioribus dixisse quis arbitretur, etiam illius loci explananda ratio est.

PL 14, 364A

5. だが、生まれる場面ではこの順序であるが、子をもうける場面ではヤフェトが第一の場に、ハムが第三の場に記される。そこで、我々が後の箇所と食い違うことを述べたと思う者のないよう、その箇所の理由も説明しなければならない。

De Noe et arca 2.8

8

Bonum quidem quod velut in quadam naturae nobilitate est, praecedit: malum autem sequitur; sunt enim cogitationes mentis contrariae, quae utique oriuntur postea.

PL 14, 364B

本性のいわば高貴さの中にある善が先に立ち、悪はあとに続く。精神には相反する思いがあり、それらは当然あとから生じるからである。

De Noe et arca 2.9

9

Haec quamdiu velut intus clausa sunt, nec tamquam in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis foventur, ne prodeant.

PL 14, 364B

これらは、いわば内に閉じ込められ、草のように芽を出さないうちは、善い精神の懐に抱かれて、出て行かないようにされている。

De Noe et arca 2.10

10

Nam quamdiu in voluntate est malum, non in ἐντελεχείᾳ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere: cum vero efferbuerit, atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere, et finitima contaminare; tunc justa succedit providentia, ne illud indifferens quod vulgo secundum bonum dicunt, velut loco cedat, cum jam ferventi malo non possit resistere.

PL 14, 364B

悪が意志の中にあり、エンテレケイア〔ギリシア語〕、すなわち行為と結果にはなっていない間は、舵取りである精神の善性が、御者のように、突き破ろうとする悪意を抑え、手綱を引く。だが悪が沸き立ち、潰瘍となって破れ出たときには、それがさらに這い広がり隣り合うものを汚すことのないように、正しい摂理が介入する。それは、世間でいわゆる第二の善と言われるかの中立のものが、すでに煮えたぎった悪に抵抗できず、持ち場を譲るようなことにならないためである。

De Noe et arca 2.11

11

Itaque ne latius fundat virus noxium, et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat; ut quasi laboranti cornui opem ferat, et eam partem aciei suscipiat quae plus laborat; virtus enim bellatoris difficilioribus locis est necessaria; sicut etiam boni custodis praesentia ibi frequentior, ubi muri fragiliores.

PL 14, 364C

こうして、悪が有害な毒をさらに注ぎ広げ、多くの腐敗を生んで感染させることのないように、本性によって善であるかの第一の善は、場所を移すことで順序を替える。苦戦している翼に助けをもたらし、いちばん苦しんでいる側の戦列を引き受けるためである。戦う者の徳は、より困難な場所にこそ必要だからである。善い番兵の姿も、城壁がもろいところにこそ、より頻繁に見られる。

De Noe et arca 2.12

12

Ac ne qua pars sine defensore sit, dum illud bonum inclinatiora sustentat, tunc illud indifferens locum superiorem suscipit, velut deputante sibi eam partem perfectiori bono; nihil enim virtute perfectius.

PL 14, 364C

どの部分も守る者を欠かないように、かの善がより傾いた部分を支えている間、かの中立のものがより上位の場所を引き受ける。より完全な善が、その部分をそれに割り当てるかのようにである。徳より完全なものはないからである。

De Noe et arca 2.13

13

Indifferentia autem non habent robur validae virtutis, sed ejus augent et diffundunt gratiam. Unde Japheth dictus est, quod latitudo significatur Latine.

PL 14, 364C

だが中立のものは、強い徳の力をもたず、徳の優美を増し広げる。それゆえヤフェトと呼ばれ、ラテン語で「広さ」を意味する。