De Noe et arca 23.1
Quod ait Dominus: Semen et messis, frigus et aestus non requiescent, ad litteram et moraliter explicatur. 82. Quid sit etiam quod ait: Semen et messis, frigus et aestus, hyems et aestas, die et nocte non requiescent (Gen. VIII, 22) .
PL 14, 399C主の言う「種まきと刈り入れ、寒さと暑さは休まない」は、字義に沿って、また道徳的に説明される。82. さらに、「種まきと刈り入れ、寒さと暑さ、冬と夏、昼と夜は休まない」(創世記8:22)と言うのは何のことか。
De Noe et arca 23.2
Secundum litteram significat permansura manentibus secundum institutionem Domini, et statum suum temporibus incorrupta futura animalia, vel nemorosa omnia. Nam cum corrumpuntur tempora, corrumpuntur etiam illa quae temporibus suis quaeque gignuntur.
PL 14, 399D字義に従えば、これは次のことを意味する。主の定めに従って〔季節が〕とどまるあいだ、持続するものは持続し、動物も、森に属するものすべても、その状態を季節のうちで損なわれずに保つ〔permansura manentibus の係りは定かでない。「〔季節が〕とどまるあいだ、〔万物は〕とどまる」と取った〕。季節が損なわれれば、それぞれの季節に生じるものも損なわれるからである。
De Noe et arca 23.3
Si autem confusio sit temporum, quomodo possunt confusione facta etiam ea quae sunt gignentia permanere? Ergo tempora sunt quae aut corrumpunt aut reservant, prout ipsa sui habuerint qualitatem.
PL 14, 400Aところが、季節が混乱すれば、混乱が生じたとき、生み出されるものがどうしてとどまりえようか。それゆえ、損なうのも保つのも季節であり、季節自身の性質に応じてである。
De Noe et arca 23.4
Ideoque annus ex contrariis ducitur, vere, autumno, aestate, hyeme, sicut harmonia cantilenae permixtis gravibus et acutis videtur consistere. Sic ergo et mundus iste ex contrariis continetur, aere et terra, igni et aqua.
PL 14, 400Aそれゆえ年は、春、秋、夏、冬という対立するものからなる。歌の調和が、低い音と高い音の混合によって成り立つのと同じである。同様に、この世界も、空気と地、火と水という対立するものによって保たれている。
De Noe et arca 23.5
Nostra quoque corpora frigore et calore, humore et siccitate, quemdam naturae ordinem servant. Nam si naturalis ordo ac mensura confunditur, tunc necesse est sequatur interitus.
PL 14, 400A我々の体も、寒さと暑さ、湿りと乾きによって、ある種の自然の秩序を保つ。自然な秩序と度が乱れれば、必ず滅びが続くからである。
De Noe et arca 23.6
Ergo certum ordinem temporum Dominus, remota confusione diluvii, ad perseverantiam mundi promittit futurum. 83. Altior autem sensus hoc habet, ut per semen intelligamus principium, per messem intelligamus finem. In utroque salutis est causa.
PL 14, 400Aそれゆえ主は、洪水の混乱を取り除いて、世界が続くように、確かな季節の秩序があるだろうと約束する。83. しかし、より高い意味はこうである。種によって始まりを、刈り入れによって終わりを理解する。そのどちらにも、救いの原因がある。
De Noe et arca 23.7
Alterum sine altero imperfectum est; quia ubi principium est finis quaeritur, nec potest esse sublato fine principium, et finis in principium recurrit.
PL 14, 400B一方は他方なしには不完全である。始まりのあるところでは終わりが求められ、終わりが除かれては始まりはありえず、終わりは始まりへ戻るからである。
De Noe et arca 23.8
Ergo semper in eadem recursurum dum in hoc mundo est, genus memorat humanum, ut cum incipit annus, finiatur: cum finitur, incipiat, non medio mundus tempore resolvatur.
PL 14, 400Bそれゆえ〔聖書は〕、人類がこの世にあるかぎり、つねに同じところへ戻ってくることを述べる。年が始まるときに終わり、終わるときに始まり、世界が時の中ほどで解体されないようにである。
De Noe et arca 23.9
Ita et mens quando aliquid videtur incipere, ad finem usque contendat, et operis sui terminum quaerat.
PL 14, 400B精神もそうである。何かを始めると見えるとき、終わりまで努め、自分の業の限りを求めるべきである。
De Noe et arca 23.10
Quando finit aliquod opus, non quasi consummato opere ferietur: sed in alia recurrat opera, et semper incrementa virtutis exerceat; quando quidem videt quod in fructus suos semper terra revocetur, qui diversi aut vere et aestate, ut in partibus Orientis, aut aestate autumnoque nascantur, ut in partibus Occidentis.
PL 14, 400Bある業を終えるときは、完成したかのように休むのではなく、別の業へ戻り、つねに徳の進歩を実践するべきである。地がつねにその実りへ呼び戻されるのを見るのだから。その実りは、東方の地方のように春と夏に、あるいは西方の地方のように夏と秋に実る。
De Noe et arca 23.11
84. Alio tempore terrarum seminaria partus suos edunt: alio autem tempore fructus arborum carpimus. Dividui ergo fructus sunt necessarii, et voluptuarii: necessarii ex seminibus terrarum; at vero ex arborum fructibus voluptuarii.
PL 14, 400C84. 地の苗床はある時期に産物を出し、木々の実は別の時期に我々が摘む。それゆえ実は二つに分かれ、必要なものと快楽のためのものとがある。必要なものは地の種から、快楽のためのものは木々の実からである。
De Noe et arca 23.12
Itaque corpus nostrum tamquam vere, hoc est, aere, cibo pascitur naturali. Ἀέρ autem Graeco nomine, ver Latino dicitur. Ideo Scriptura de partibus Orientis, et maxime Aegypti per quam transivit Hebraeus, vel ex partibus Phoeniciae sumpsit exemplum.
PL 14, 400Cそれゆえ我々の体は、春のように、すなわち空気のように、自然な食物で養われる。アエール(空気)はギリシア語の名であり、ラテン語では ver(春)と言う。それゆえ聖書は、東方の地方、とりわけヘブライ人が通り過ぎたエジプトの地方、あるいはフェニキアの地方から、例を取った。
De Noe et arca 23.13
Anima autem voluptuariis, hoc est sapientiae fructibus alitur: cui iterum, ut corpori nostro contrarium frigus et aestus, ita timor et iracundia videntur adversa.
PL 14, 400C魂は、快楽のためのもの、すなわち知恵の実によって養われる。体にとって寒さと暑さが相反するように、魂にとっても、恐れと怒りが敵対するものと見える。
De Noe et arca 23.14
Sed quia in corpore est, necesse est et iracundiam habeat et timorem, nec potest sine hac esse corporeae necessitate naturae. Et ideo mens sapientis moderamina justa dispensat; ne iram et timorem permisceat, et fiat confusio quaedam in animo illius atque diluvium.
PL 14, 400Dしかし魂は体の内にあるから、怒りと恐れを持たざるをえず、体という本性の必然のゆえに、これなしではありえない。それゆえ賢者の精神は、正しい節度を配分する。怒りと恐れを混ぜ合わせ、その心の中に、混乱と洪水のようなものが生じることのないようにである。
De Noe et arca 23.15
85. Die quoque et nocte quod ait, per diem intelligis illuminantem virtutem, per noctem recognoscis tenebrosam insipientiam. Itaque et in timore tamquam in frigore potest esse illuminans virtus.
PL 14, 401A85. 「昼と夜」と言ったことについては、あなたは昼によって照らす徳を理解し、夜によって暗い無知を認める。それゆえ、恐れの中にも、寒さの中のように、照らす徳がありうる。
De Noe et arca 23.16
Similiter et iracundiam potest reprimere temperantia; ut in timore aliqui non penitus resolvantur, et magis timorem dirigant ad opera virtutis.
PL 14, 401A同様に、怒りも節制が抑えうる。恐れの中で人が全く崩れてしまわず、むしろ恐れを徳の業へ向けるようにである。
De Noe et arca 23.17
Verbi gratia, si persecutor insistat, ut plus Deum timeas, et perpetua magis supplicia, quam praesentia putes esse vitanda, quae dum times, accendaris ad gloriam, perfidiae iratus et sceleri. Rursus iracundia succensus divino commotionem timore modereris.
PL 14, 401Aたとえば、迫害者が迫るなら、あなたはいっそう神を恐れ、現在の刑罰よりも永遠に続く刑罰のほうを避けるべきだと考えるようにし、それを恐れつつ、不信と悪事に怒って、栄光へと燃え立つようにするがよい。また逆に、怒りに燃えたときは、神への恐れによってその激情を和らげるがよい。