De Noe et arca 25.1
An oleribus magis quam carnibus vescendum Dominus praeceperit; et quemadmodum nos munierit Moyses contra opiniones philosophorum de anima quorum varia placita referuntur: item qua ratione sit distinguendum inter animae partem rationalem et sensitivam; quidve anima sanguis dicatur?
PL 14, 402C主は、肉よりも野菜を食べるよう命じたのか。またモーセは、魂について様々な説が伝えられている哲学者たちの見解に対して、どのように我々を守ったか。さらに、魂の理性的な部分と感覚的な部分は、どのような理由で区別されるべきか。魂が血と呼ばれるのは何のためか。
De Noe et arca 25.2
89. Quid est etiam quod ait: Sicut olera pabuli dedi vobis omnia (Gen. IX, 3) ? In quo et ii qui simpliciter intelligunt, ut non expendant sermonis examen, non nobis videntur esse contrarii.
PL 14, 402D89. 「野菜の飼料のように、私は汝らにすべてを与えた」(創世記9:3)と彼が言うのは、どういうことか。この点で、言葉を細かく吟味せずに単純に理解する人々も、我々には反対の立場の者とは見えない。
De Noe et arca 25.3
Sunt enim qui putant quod olera ad escam nobis Dei nutu attributa videantur, quo his magis quam carnalibus epulis uti debeamus: ego autem libenter his acquiescerem, ut generi hominum, ad parcimoniam magis et temperantiam, olerum usus inolesceret; nisi viderem ab his qui non libenter accipiunt, posse referri mihi quia non omnia olera escae hominum inveniantur accommoda.
PL 14, 403A野菜は神の意志によって我々に食物として与えられたと見え、それゆえ我々は肉の饗宴よりも野菜を用いるべきだ、と考える人々がいる。私は、人類に倹約と節制のために野菜を用いる習慣が根づくなら、喜んでこれに同意したい。ただし、これを喜んで受け入れない人々から、すべての野菜が人間の食物にふさわしいと見いだされるわけではないと私に反論されうるのを、見ていなければの話である。
De Noe et arca 25.4
Deinde quia non omne hominum genus sapientiae et continentiae amore ducitur, ut continentiam sequi possit. Et ideo quod generale praeceptum est, ad portiunculam paucorum hominum derivare non possumus, omnibus enim hominibus hoc praeceptum datur.
PL 14, 403Aさらに、人類のすべてが知恵と自制への愛に導かれて、自制に従いうるわけでもない。それゆえ一般的な命令を、少数の人々のわずかな部分にだけ引き下ろすことはできない。この命令はすべての人間に与えられているからである。
De Noe et arca 25.5
90. Ideoque consideremus quid dixerit: Sicut olera, inquit, pabuli dedi vobis omnia, non olera omnia dedi vobis ad escam. Utantur igitur qui utuntur carne, tamquam oleribus, non ad distentionem, nec ad arvinam corporis, quam epulae carnis facere consueverunt.
PL 14, 403B90. そこで、彼が何と言ったかを考えよう。彼は「野菜の飼料のように、私は汝らにすべてを与えた」と言ったのであり、「すべての野菜を食物として私は汝らに与えた」と言ったのではない。ゆえに、肉を用いる者は、野菜を用いるように用いよ。腹の膨れのためにではなく、肉の饗宴がもたらすのを常とする体の脂肪のためにでもなく。
De Noe et arca 25.6
Sed quemadmodum et olera non omnia ad escae usum habilia sunt, ita etiam non omne vivum reptile accommodum ad usum epulandi.
PL 14, 403Bだが、すべての野菜が食用に適しているわけではないように、生きている這うものがすべて饗宴の用に適しているわけでもない。
De Noe et arca 25.7
Siquidem ab omnibus venenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo, et in plerisque resecto quod dicitur venenatum naturaliter inesse, reliquam partem ad cibum vindicet; quae etsi non plena periculi, tamen vicina periculo est, et corruptela aliqua necesse est in totius succum se carnis infuderit.
PL 14, 403B実際、我々はすべての毒あるものから遠ざかるべきである。たとえ奢侈がここまで進み、危険よりも快楽をはかり、多くの場合、生まれつき毒があると言われる部分を切り取って、残りを食用に取り上げるにせよ、である。残りは危険に満ちてはいないとしても、危険に近い。何らかの汚染が、肉全体の汁に注ぎ込まれていることは避けがたいからである。
De Noe et arca 25.8
Plerique etiam sagittis venenatis transfigunt cervos et hujusmodi velocia animalia, et postea resecta quadam parte membrorum, reliquo corpore ad cibum utuntur.
PL 14, 403Bまた多くの者は、毒矢でシカやこの類いの足の速い動物を射抜き、のちにその肢体の一部を切り取って、残りの体を食用にする。
De Noe et arca 25.9
91. Quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico esse subjecta; atque ita his utamur tamquam reptilibus cogitationibus, ut agricola oleribus, quae licet obesse non possunt, cibi tamen non habent gratiam fortioris.
PL 14, 403C91. より高い意味に関わることについて言えば、すなわち、理に合わない情念は、野菜が農夫に服しているように、賢者の精神に服すべきだとこそ〔unde magis dictum est の係りは定かでない。「それゆえにいっそう」と取った〕言われたのである。そして我々は、農夫が野菜を用いるように、這うもののような思考を用いるべきである。それらは害を及ぼしえないとしても、より強い食物の滋味はもたない。
De Noe et arca 25.10
Generale enim omnibus et commune praeceptum, non altiora indicit genera virtutum, quae utique paucorum sunt. Sed et si quis virtutum epulas fortiores sibi exhibere non possit, hujusmodi tamen habeat passiones, quae non noceant, sed delectent.
PL 14, 403C万人に共通の一般的な命令は、徳のより高い種類を命じない。それらは確かに少数の者のものである。だが、より強い徳の饗宴を自らに供しえない者でも、害を与えず、むしろ楽しませるような情念をもつべきである。
De Noe et arca 25.11
92. Ideo in principio sanctus Moyses informavit nos atque instruxit de insufflatione animae, ut non laberemur opinionibus diversis philosophorum, qui sibi ipsi constare non possunt.
PL 14, 403D92. それゆえ、はじめに聖なるモーセは、魂の吹き込みについて我々を形づくり教えた。それは、自分自身と一貫しえない哲学者たちの様々な見解に、我々が滑り落ちないためである。
De Noe et arca 25.12
Plerique enim varia senserunt, ut Critias et ejus discipuli, sanguinem esse animam dicentes, istam utique animam qua vivimus, quae est sensibilis, non illam animam quae rationabilis et intelligibilis interioris hominis aestimatur.
PL 14, 403D多くの者が様々に考えた。たとえばクリティアスとその弟子たちは、魂は血であると言ったが、それは我々がそれによって生きる魂、すなわち感覚をもつ魂のことであって、内なる人の理性的で知性的と見なされる魂のことではない。
De Noe et arca 25.13
Hippocrates autem etsi Critiae non improbavit ingenium, nec disputationem ejus redarguit; tamen sententiae non acquievit. Aristoteles ἐντελεχείαν dixit (lib. I de Anima, text. 29 et 30) . Ignem alii esse voluerunt.
PL 14, 404Aヒッポクラテスはクリティアスの才を退けず、その論も論駁しなかったが、その見解には同意しなかった。アリストテレスはエンテレケイア(現実態)と言った(『霊魂論』第1巻、本文29および30)。他の者は〔魂は〕火であるとした。
De Noe et arca 25.14
Nos igitur hujusmodi divisionem teneamus; ut separemus quod est rationabile animae, cujus substantia divinus est spiritus, sicut ait Scriptura: Quia insufflavit in faciem ejus spiritum vitae (Gen. II, 7) .
PL 14, 404Aそこで我々は次の区分を保とう。すなわち、魂の理性的な部分、その実体は神的な霊であるものを切り分けよう。聖書が言うとおりである。「その顔に命の霊を吹き入れた」(創世記2:7)。
De Noe et arca 25.15
Esse autem in ea nutrimentum quoddam vitale quo hoc corpus animatur, esse etiam delectabile.
PL 14, 404Aまた〔我々は認めよう〕、魂の中にはこの体を生かす一種の生命の養いがあり、さらに快楽を受ける部分もあることを。
De Noe et arca 25.16
Illarum igitur et vitalis et delectabilis animae partium substantia sanguis appellatur a quibusdam; licet etiam Scriptura dixerit: Anima totius carnis, sanguis est (Levit. XVII, 11 et seq.) Proprie igitur animam carnis sanguinem appellavit.
PL 14, 404Aそのうち、生命的な部分と快楽の部分、この魂の二つの部分の実体が、ある人々によって血と呼ばれる。聖書も言っている。「すべての肉の魂は血である」(レビ記17:11以下)。ゆえに聖書は、肉の魂を固有の意味で血と呼んだのである。
De Noe et arca 25.17
In carne enim delectatio et passio est, non mens et ratiocinatio. Tamen si diligenter intendas, hic locus illum explanat.
PL 14, 404A肉には快楽と情念があり、精神と思考はないからである。しかし、注意深く見るなら、この箇所はかの箇所を解き明かしている。
De Noe et arca 25.18
Cum enim hoc loco animam sanguinem dixerit, utique significavit aliud esse animam, aliud sanguinem, ut sit animae substantia spiritus vitalis: sed ipsum spiritum vitalem non per se tantum et sine sanguine usum afferre vivendi, sed commisceri sanguini; quia sunt quae vocantur arteriae velut receptacula spiritus, quae non solum aerem purum amplectuntur: sed etiam sanguinem, sed minorem longe sanguinis portionem.
PL 14, 404Bすなわち、この箇所が魂を血と言ったとき、魂と血は別のものだと示したのであり、魂の実体は生命の霊であるが、その生命の霊そのものは、それだけで血なしに生きる用を与えるのではなく、血と混ざり合っている、ということである。動脈と呼ばれるものが、霊の受け皿のようなものとしてあり、それは純粋な空気だけでなく血をも含むが、血の割合ははるかに少ないからである。
De Noe et arca 25.19
Gemina enim cum vasa sint, aliud est venae quae φλὲψ graece appellatur, aliud arteriae. Vena plus habet sanguinis, quam spiritus, hoc est, φλὲψ· arteria minus habet sanguinis, multo amplius spiritus. Jam temperatio pro diversitate naturae est hominum singulorum.
PL 14, 404B管は二種類あるから、一つはギリシア語でフレプスと呼ばれる血管、もう一つは動脈である。血管は、すなわちフレプスは、霊より血を多く含む。動脈は血が少なく、霊がはるかに多い。釣り合いは、人それぞれの本性の違いに応じて異なる。
De Noe et arca 25.20
93. Altior autem sensus delectare te debet, qui significat sanguinem animam ideo dictum, quia sanguis calidus et ignitus est, sicut est virtus. Quicumque igitur studio fuerit virtutis accensus, et vaporem laudis assumpserit, omnes delicias ventris excludit.
PL 14, 404C93. より高い意味は、あなたを喜ばせるはずである。それは、血が魂と言われたのは、血が熱く火のようであり、徳もそうだからだと示している。ゆえに徳への熱意に燃え、称賛の熱を身に受けた者は、腹のあらゆる快楽を締め出す。
De Noe et arca 25.21
Ea igitur cogitationum quae sunt carnalia atque terrena, in virtutis, inquit, ardore positi rejicietis, quasi inhabilia spiritali cibo.
PL 14, 404Cそれゆえ、思考のうち肉的で地上的なものを、徳の熱のうちに置かれた諸君は、と彼は言う、霊的な食物にふさわしくないものとして退けるであろう。
De Noe et arca 25.22
Non enim carnem manducabat, hoc est, terrenum aliquod cogitabat, qui dixit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34) , studia hominibus virtutis inspirans, et cupiditatem divinae cogitationis infundens.
PL 14, 404C「私の食物は、天にある私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)と言った者は、肉を食べていたのではなく、すなわち何か地上的なことを考えていたのではなく、人々に徳への熱意を吹き込み、神的な思考への欲求を注いでいたのである。
De Noe et arca 25.23
Ergo terrenae cogitationes et infirmae, quasi eviratae et sine usu sanguinis habentur. Et ille eviratus dicitur, qui sanguinis plurimum amiserit, etenim sanguinis effusione frigescit.
PL 14, 404Cそれゆえ、地上的で弱い思考は、いわば去勢されたもの、血の働きを欠くものと見なされる。また、血を大量に失った者が去勢された者と言われる。血を流すと体が冷えるからである。
De Noe et arca 25.24
Quisquis igitur diligens virtutum est, cibos ablegat et rejicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae. Quisquis autem negligentior tamquam lubricum et aquosum vitae istius fuerit cursum secutus, quasi amissis vestigiis in uterum decidit et ventrem.
PL 14, 404Dそれゆえ、徳を熱心に求める者は、自然に足りるだけの分を知るほかは、体の食物を退け、捨てる。これに対し、より怠惰な者は、この生の滑りやすく水のような行程を追い、足跡を失ったかのように、胎と腹に落ち込む。
De Noe et arca 25.25
Itaque ea quae sunt terrena desiderat, cibi coelestis alienus: et qui non possit dicere: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20) .
PL 14, 404Dこうして彼は地上的なものを欲し、天の食物から縁遠く、「我々の生活は天にある」(フィリピ3:20)と言えない者となる。
De Noe et arca 25.26
Ideoque ut ad secretos provocaret, ait idem: Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptelam ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in observatione religionis et humilitate cordis, non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis (Coloss. II, 21 et seq.) .
PL 14, 405Aそして、〔世から〕隔てられた者となるよう促すために〔secretos は男性複数で、「隔てられた者たち」と取った。「奥まった事柄」の意とも読める〕、同じ者〔使徒〕は言う。「触れるな、汚すな、味わうな。これらは使うことでそのまま朽ちるものであり、人間の戒めと教えによるものである。それらは、宗教の遵守と心の謙遜においては知恵の道理をたしかにもつが、体を甘やかすことにおいても、満腹と肉の世話のための何らかの尊重においても、そうではない」(コロサイ2:21以下)。