De Noe et arca 11.1
Virum justum sibi ac suis saluti esse; licet nonnumquam studium relaxanti obrepat error. Non semper justum esse apud Deum qui justus sit apud homines. Denique mentem inter passiones quasi patrisfamilias obire officium.
PL 14, 376D義人は自分とその家の者たちの救いであること。ときに、気を緩めた者に誤りが忍び込むことがあっても。人々の前で義人である者が、必ずしも神の前で義人であるとは限らないこと。結局、精神は情念のただ中で家父のごとくその務めを果たすこと。
De Noe et arca 11.2
36. Intra, inquit, tu et omnis domus tua in arcam; quia te vidi justum coram me in generatione ista (Gen. VI, 18). Manifeste fides propheticae sententiae etiam hoc astruitur loco, quia stultus sibi soli stultus est, sapiens autem sibi et plurimis sapit (Prov. IX, 12) .
PL 14, 376D36. 「汝と汝の家の者すべては箱舟に入れ。この世代において、私は汝を私の前に義人と見たからである」と〔主は〕言う(創世記6:18)。預言の言葉の確かさは、この箇所でもまた明らかに裏づけられる。愚か者は自分ひとりにとってのみ愚かであり、知者は自分にも多くの人にも賢いからである(箴言9:12)。
De Noe et arca 11.3
Itaque Noe justi merito etiam domus ejus in diluvio servatur. Sic in mari navigantes, et in bello exercitus, si illis non desit gubernatoris peritia, istis imperatoris prudentia, a periculo tuti sunt aliena ope.
PL 14, 377Aこうして、義人ノアの功績のゆえに、その家の者たちも洪水の中で救われる。海を行く者たちに舵取りの熟練が欠けず、戦う軍勢に将軍の思慮が欠けなければ、彼らは他者の助力によって危険から守られるのと同じである。
De Noe et arca 11.4
Sed quia boni imperatoris bonus exercitus est; ideo etiam in eo laudem justi intelligimus non praeteriri, qui talem instituit domum suam, ut virtutis fulgeret consortio; meritoque invenit salutem cognatio. Nec repugnat, quia postea aut filius, aut uxor offendit.
PL 14, 377Aだが、良い将軍の軍勢は良いのであるから、そこにおいても、自らの家を徳の交わりで輝くように整えた義人の称賛が見過ごされていないことが分かる。親族が救いを得たのも当然である。のちに息子か妻が過ちを犯したことは、これに反しない。
De Noe et arca 11.5
Dormiebat justus, cum erraret filius (Gen. IX, 22 et seq.) . Femina quoque utpote sexus fragilioris mole periculi turbata (Ibid. 19, 26) , quae totum orbem divino incendio perire crederet, quid miraris si virum non potuit sequi, cum ipse justus ab angelis monitus vix evaserit?
PL 14, 377A義人は眠っていたのに、息子は迷った(創世記9:22以下)。女もまた〔ロトの妻のこと。話はノアの家からソドムのロトへ移る〕、より弱い性として危険の重みに動転し、全世界が神の火で滅びると信じていたのだから(創世記19:26)、義人〔ロト〕自身が天使たちに促されてようやく逃れたのに、彼女が夫に従えなかったとして、あなたは何を驚くのか。
De Noe et arca 11.6
Quid autem mirum si homini obrepit error, aut se relaxat intentio? Argue ergo quia et justus inebriatus est. Sed haec loco suo reservanda arbitror (Infra, c. 29) . 37. Nunc quod superest consideremus.
PL 14, 377B人に誤りが忍び込み、あるいは心の張りが緩むことに、何の不思議があろうか。ならば、義人もまた酔ったではないかと責めるがよい。だが、これはしかるべき箇所に取っておくべきだと私は考える(後出、第29章)。37. 今は残っていることを考えよう。
De Noe et arca 11.7
Pulchre enim dixit: Quia vidi te justum coram me in generatione ista. Multi hominibus justi videntur, pauci Deo: aliter hominibus, aliter Deo.
PL 14, 377B神は見事にも言った、「この世代において、私は汝を私の前に義人と見た」と。多くの者が人々には義人と見えるが、神にそう見える者は少ない。人々に対する場合と神に対する場合とは異なる。
De Noe et arca 11.8
Hominibus secundum vitae speciem; Deo secundum puritatem animi, virtutis veritatem; homines quae foris sunt probant: Deus quae intus examinat.
PL 14, 377B人々に対しては生活の外見によって、神に対しては心の清さと徳の真実によって〔義人である〕。人々は外にあるものを是認し、神は内にあるものを吟味する。
De Noe et arca 11.9
Perpense autem addidit: In generatione ista; ut neque superiores condemnaret, neque posteriores excluderet, recteque diluvium factum astrueret interitu generationis ejus quae non haberet consortium aequitatis. Haec secundum litteram.
PL 14, 377Bさらに「この世代において」と、慎重に付け加えた。それは、先の世代を断罪せず、後の世代を除外せず、また公正さの交わりを持たなかったその世代の滅亡によって、洪水が正当に起こったことを裏づけるためである。以上は字義による。
De Noe et arca 11.10
38. Altior autem sensus provocat nos, ut hoc putemus vigorem mentis in anima esse, et animam in corpore, quod est paterfamilias in domo sua. Quod enim in anima mens, hoc anima in corpore. Si mens tuta est, tuta est domus, tuta anima: si anima incolumis, incolumis caro.
PL 14, 377C38. だが、より高い意味は、我々にこう考えさせる。精神の力が魂のうちにあり、魂が体のうちにあるのは、家父が自らの家にあるのと同じだ、と。魂における精神は、体における魂と同じだからである。精神が守られているなら、家は守られ、魂も守られている。魂が無傷なら、肉も無傷である。
De Noe et arca 11.11
Mens enim sobria passiones omnes cohibet, sensus gubernat, sermonem regit. Ideoque bene dicit Dominus justo, intra tu, hoc est, in teipsum intra, in tuam mentem, in tuae animae principale; ibi salus est, ibi gubernaculum; foris diluvium, foris periculum.
PL 14, 377C精神が醒めていれば、情念をすべて抑え、感覚を導き、言葉を治める。それゆえ主は義人に向かって「入れ」と、すなわち「自分自身のうちに、汝の精神のうちに、汝の魂の主導的部分のうちに入れ」と、よく言っている。そこに救いがあり、そこに舵がある。外には洪水があり、外には危険がある。
De Noe et arca 11.12
Si autem intus fueris, et foris tutus es; quia ubi mens sui arbitra est, bonae sunt cogitationes, bonae sunt exsecutiones. Si enim nihil vitii mentem obumbret, sincerae cogitationes sunt.
PL 14, 377Cあなたが内にいるなら、外でも安全である。精神が自らの主であるところでは、思いは善く、実行も善いからである。精神を暗くする悪徳が何もなければ、思いは純粋である。
De Noe et arca 11.13
Si studio sit castitas, cordi sit temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis. Sobrietas enim mentis, medicina est corporis.
PL 14, 377D貞潔が努めのうちにあり、節制が心のうちにあるなら、情欲の炎は燃え上がらず、病のただれも広がらない。精神の節度は体の薬だからである。