ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput XXII 第XXII章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 398A · 19 sectiones

De Noe et arca 22.1

1

Qua de causa Noe aram injussus Deo aedificavit; quidve Deo, et non Domino: quare etiam holocausta e bestiis ac volatilibus mundis obtulerit; et quid sit quod ait Dominus: Recogitans non adjiciam maledicere terram, etc.

PL 14, 398A

ノアはなぜ命じられずに神のために祭壇を築いたのか。なぜ「主」ではなく「神」のためだったのか。なぜ清い獣と鳥から全焼の献げ物を献げたのか。また、主の言う「思い返して、私はもはや地を呪うことを重ねない」等とは何か。

De Noe et arca 22.2

2

78. Et aedificavit, inquit, Noe aram Deo (Gen. VIII, 20) . Qua ratione supra Dominus admonuit quae faceret, et fecit Noe omnia: hoc autem quod non admonitus est fecerit, fortasse requiratur.

PL 14, 398B

78. 「ノアは神のために祭壇を築いた」(創世記8:20)と〔記者は〕言う。先には主が何をなすべきかを告げ、ノアはすべてをなした。ところがここでは、告げられもしないのになしたことの理由が、おそらく問われるであろう。

De Noe et arca 22.3

3

Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur. Itaque nec dilationem passus est.

PL 14, 398B

しかし、主は貪欲な者のように、恩寵への報いを求めるべきではなかったし、義人は、命じられるのではなく自ら差し出される感謝こそ、真の感謝だと悟った。それゆえ彼は、遅れも許さなかった。

De Noe et arca 22.4

4

Etenim grata animi virtus passionem dubitationis excludit: qui autem debitum gratiae ut a se exigatur exspectat, ingratus est.

PL 14, 398B

実際、感謝する心の徳は、ためらいの情念を退ける。借りがある恩を、自分から取り立てられるのを待つ者は、恩知らずである。

De Noe et arca 22.5

5

Quod autem aedificavit, inquit, Deo, et non dixit Domino, sed Deo; secundum nominis interpretationem, non coacta videtur haec actio esse gratiarum quasi Domino; sed virtus justi morigera et grata quasi Deo. Quod imperiale est sequestravit; quod beneficii nominavit.

PL 14, 398B

「神のために築いた」とあって、「主のために」とは言わず「神のために」と言った点については、名の解釈に従えば、この感謝の行いは、主に対するかのように強いられたものではなく、神に対するように従順で感謝に満ちた、義人の徳によるものと見える。命令に属するもの〔主〕は脇に置き、恩恵に属するもの〔神〕を名とした。

De Noe et arca 22.6

6

79. Et sumpsit a bestiis, et a volatilibus mundis, et obtulit, inquit, holocausta (Ibid.) . Littera evidens est quod ea quae incontaminata sunt, debemus offerre, in quibus affectus reluceat offerentis.

PL 14, 398C

79. 「彼は清い獣と清い鳥から取り、全焼の献げ物を献げた」と〔記者は〕言う(創世記8:20)。字義は明白である。汚れのないものを我々は献げるべきであり、そこに献げる者の心情が輝くのである。

De Noe et arca 22.7

7

Altior autem interpretatio hoc habet, quod bestiae mundae videntur sensus esse sapientis; volatilia autem intellectus, qui sunt longe subtiliores atque leviores.

PL 14, 398C

しかし、より高い解釈はこうである。清い獣とは賢者の感覚であり、鳥とは知性であると見える。これらは、はるかに精妙で軽い。

De Noe et arca 22.8

8

80. Nunc vero consideremus diligentius quid sit quod ait: Et dixit Dominus Deus: Recogitans non adjiciam maledicere terram propter opera hominum; quia permanet cor hominis diligenter super mala a juventute (Ibid., 21) .

PL 14, 398C

80. では次に、〔記者が〕「主なる神は言った。思い返して、私はもはや人間の業のゆえに地を呪うことを重ねない。人間の心は若い時から、悪いことに熱心にとどまるからである」(創世記8:21)と言うのは何かを、いっそう注意深く考えよう。

De Noe et arca 22.9

9

Non ergo adhuc percuteret omnem terram, sicut fecit, omnibus diebus terrae. Etsi vindicaverat in hominum genus; tamen cognoverat quia vindicta legis ad timorem proficit, et cognitionem doctrinae, magis quam ad naturae commutationem, quae corrigi in aliquibus potest, in omnibus mutari non potest.

PL 14, 398C

それゆえ神は、地のすべての日々にわたって、かつてしたようには、もはや全地を打つことはしないであろう。人類に報復したとはいえ、律法の報復は、本性の変化よりも、恐れと教えの認識に資することを知っていたからである。本性は、一部の者においては矯正されうるが、すべての者において変えられうるものではない。

De Noe et arca 22.10

10

Vindicavit ergo Dominus, ut timeremus: pepercit, ut reservaremur. Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati; simul quia si quis peccata cupiat saepius vindicare, asper magis quam censorius habetur.

PL 14, 398D

それゆえ主は、我々が恐れるように報復し、我々が生き残るように赦した。一度だけ、恐れの模範として報復し、あとは赦した。罪の苦さがつねに支配しないためである。また、罪をたびたび罰したがる者は、厳正というより苛酷だと見なされるからでもある。

De Noe et arca 22.11

11

Ideoque dicit Dominus: Non adjiciam ultra maledicere terrae, propter opera hominum, id est, quia pietatem suam circa universitatem hominum voluit declarare, et tamen securitatem et negligentiam quamdam mentibus humanis afferre non debuit, in paucos vindicat, plures reservat.

PL 14, 399A

そこで主は言う。「私は、人間の業のゆえに、地を呪うことをこの先重ねない」。すなわち、人間すべてへの自らの慈しみを示そうとしながらも、人間の精神に、ある種の安心と怠慢をもたらすべきではなかったので、少数に報復し、多数を残すのである。

De Noe et arca 22.12

12

Deinde cum dicit: Non adjiciam, ostendit quod allevet magis aerumnas hominum quam ingravet, sciens quod penitus peccata hominum auferri non queant.

PL 14, 399A

次に「重ねない」と言うとき、主は、人間の災厄を重くするよりもむしろ軽くすることを示す。人間の罪が根こそぎには取り除かれえないと知っているからである。

De Noe et arca 22.13

13

Tamquam in proverbio: Si quis reti subtili haurire cupiat aquam, sic qui malitiam ex pectoribus hominum conatur auferre. 81. Non adjiciam, inquit, maledicere terrae propter peccata hominum; quia permanet sensus hominis diligenter super mala a juventute.

PL 14, 399A

諺にいうとおりである。「目の細かい網で水を汲もうとする者がいるなら、人間の胸から悪意を取り除こうと努める者は、それと同じである」。81. 「私は、人間の罪のゆえに、地を呪うことをこの先重ねない。人間の考えは、若い時から悪いことに熱心にとどまるからである」と〔主は〕言う。

De Noe et arca 22.14

14

Vide quomodo studiose nos delinquere Deus significet, dicendo permanere super mala sensum hominis diligenter: quo dicto significare videtur diligenter cor hominis ad peccata propendere, et inesse principali nostro lubricum delinquendi, et quod pejus est, studium non deesse.

PL 14, 399B

見よ、神は、人間の考えが悪いことに熱心にとどまると言うことで、我々がいかに熱心に罪を犯すかを示している。この言葉によって、人間の心が熱心に罪へ傾くこと、我々の主導的な部分には罪を犯す滑りやすさがあり、さらに悪いことに、その熱意が欠けていないことが、示されていると見える。

De Noe et arca 22.15

15

Ideo enim ait, diligenter, quasi solliciti simus, ne immunitas culpae nobis possit obrepere. Deinde non in unum malum dixit, sed super mala.

PL 14, 399B

「熱心に」と言ったのは、あたかも我々が、咎を免れた状態が我々に忍び寄ってしまうことのないよう気遣っているかのようだからである。次に、一つの悪にではなく、「悪いこと〔複数〕に」と言った。

De Noe et arca 22.16

16

Et, a juventute, addidit; ex illa enim aetate crescit malitia, licet alibi legerimus quod non sit sine peccato nec unius diei infans (Job. XIV, 5) .

PL 14, 399B

また「若い時から」と加えた。その年齢から悪意は増すからである。たとえ別の箇所で、一日の嬰児さえ罪なしではないと我々が読んだとしても(ヨブ記14:5)。

De Noe et arca 22.17

17

Sed et infantia sine peccato non sit propter corporis infirmitatem, diligentia autem et studium peccandi incipiat a juventute; ut puer quasi infirmus peccet, juvenis tamquam improbus, qui studiose cupiat peccata committere, et in criminibus glorietur.

PL 14, 399B

ただし、嬰児期が罪なしでないのは体の弱さのゆえであり、熱心さと罪を犯す意欲は若い時から始まる、ということであろう。子どもは弱い者のように罪を犯し、若者は不埒な者のように、熱心に罪を犯すことを望み、悪行を誇るのである。

De Noe et arca 22.18

18

Apud plerosque enim innocentia pro ignavia, et culpa pro laude habetur. Ita se luxuria et deliciis et adulteriorum affectibus juvenes jactare consuerunt. Crescit ergo cum aetatibus culpa.

PL 14, 399C

多くの者においては、無垢は怠惰と、咎は称賛と見なされるからである。こうして若者たちは、放蕩と歓楽と姦淫の情動を誇るのが常である。したがって、咎は年齢とともに増す。

De Noe et arca 22.19

19

Omne igitur genus hominum jam non consumendum declarat, cum dicit: Non adjiciam percutere omnem carnem: sed in parte vindicta servatur.

PL 14, 399C

それゆえ主は、人類のすべてをもはや滅ぼすべきでないと宣言する。「私はもはや、すべての肉を打つことを重ねない」と言うときにである。ただ、報復は一部に保たれている。