ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput XXVII 第XXVII章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 407A · 16 sectiones

De Noe et arca 27.1

1

Promittitur diluvium numquam ejusmodi futurum esse, ut terram omnem corrumpat; idque ad animi passiones traducitur. In arcu qui dicitur ponendus in nubibus, non intelligendam iridem ostenditur, sed divinae virtutis intensionem ac remissionem.

PL 14, 407A

洪水は、地をことごとく滅ぼすようなものとしては二度と起こらないと約される。これが魂の情念に引き移して解される。雲の中に置かれると言われる弓〔arcus は創世記の訳では「虹」だが、この章は弓と虹を区別して論じるので「弓」と訳し、虹は iris=イーリスと呼ぶ〕においては、イーリス〔虹〕を理解してはならず、神の力の張りと緩みを理解すべきことが示される。

De Noe et arca 27.2

2

101. Non erit, inquit, diluvium, ut corrumpat omnem terram (Gen. IX, 11) . Dubium videtur: utrum enim, diluvium non erit, intelligendum sit quod diluvium corrumpat terram; hoc enim diluvia facere consuerunt: an vero non erit tale diluvium quo terra omnis corrumpatur, quod posteriora aperiunt, cum dicit omnem terram non corrumpendam?

PL 14, 407B

101. 「洪水は、全地を滅ぼすようなものとしては起こらない」(創世記9:11)。疑問が生じる。「洪水はない」というのは、洪水が地を滅ぼす〔ゆえに洪水そのものがない〕と解すべきか――洪水とはそれをするのが常だからである――それとも、全地が滅ぼされるような洪水はない、と解すべきか。後の箇所は、全地は滅ぼされないと言うことで、後者を開いている。

De Noe et arca 27.3

3

Ostendit enim diluvia quidem esse futura, sed non talia quibus possit omnis terra corrumpi. 102. Sensus autem hoc altior habet, quod jam providentia futura sit Domini, ne tantum sit diluvium corporalium passionum, ut anima omnis intereat.

PL 14, 407B

実際、彼は、洪水は起こるが、全地が滅ぼされうるようなものは起こらないと示している。102. より高い意味はこうである。魂がことごとく滅びるほどの、体の情念の洪水が起こらないよう、すでに主の摂理が働くことになる。

De Noe et arca 27.4

4

Et quidem non audeo dicere quia videtur Dominus statuere, quod nullius anima possit penitus interire. Quid enim de parricida dicimus? Quid etiam de homicida? Quid de adultero? Quid de praevaricatore? Quas ei partes animae ad veniam reservamus?

PL 14, 407C

しかし私は、主が、誰の魂も完全には滅びえないと定めたように見える、などと言う勇気はない。近親殺しについてはどうか。殺人者についてはどうか。姦淫する者は。背く者は。彼らに、赦しのために魂のどの部分を残しておくのか。

De Noe et arca 27.5

5

Unde magis illud arbitror quod provocet Dominus Deus, ut etiam si quis leviores alias habeat passiones, non penitus divinam desperet gratiam, nec omnimodis victurum se esse diffidat.

PL 14, 407C

だから私はむしろ、主なる神が次のように促していると考える。すなわち、たとえほかの比較的軽い情念をもつ者でも、神の恩寵に完全には絶望せず、決して生きられないなどと疑わないように、と。

De Noe et arca 27.6

6

Sed etiam si est luxuriosus, nec potest studium vitare luxuriae, ab adulterio tamen studeat temperare; sit epulandi delectatio, non stuprandi sit.

PL 14, 407C

だが、たとえ放縦であって奢侈への熱を避けられなくとも、少なくとも姦淫は控えるよう努めよ。饗宴の快楽はあってもよいが、淫行の快楽はあってはならない。

De Noe et arca 27.7

7

Etiam si nescio quis avarus qui aliena diripuit, ejecit pupillos, eliminavit viduas, vel postea tamen in poenitentiam regressus restituat quod abstulit.

PL 14, 407C

たとえ誰かが強欲で、他人の物を奪い、孤児を追い出し、寡婦を追放したとしても、後にでも悔い改めに戻って、奪ったものを返すがよい。

De Noe et arca 27.8

8

Denique Zachaeus ideo veniam meruit, quia non solum restituturum se, sed quadruplum promisit quibus aliqua sustulisset, pauperibus quoque medietatem sui patrimonii donaturum.

PL 14, 407D

実際、ザアカイが赦しにふさわしいとされたのは、返すだけでなく、何かを奪った人々には四倍にして返すと約束し、さらに財産の半分を貧しい人々に与えると約束したからである。

De Noe et arca 27.9

9

103. Consideremus etiam diligentius quid sit, quod ait: Arcum meum ponam in nube, et erit signum testamenti aeterni inter me et inter terram: et erit cum innubilavero nubes super terram, parebit arcus meus in nube, et memor ero testamenti mei (Gen. IX, 13 et seq.) .

PL 14, 407D

103. 彼が言うことを、さらに注意深く考えよう。「私の弓を雲の中に置く。それは私と地との間の永遠の契約のしるしとなる。私が雲を地の上に集めるとき、私の弓は雲の中に現れ、私は私の契約を思い起こす」(創世記9:13以下)。

De Noe et arca 27.10

10

Non enim sicut plerique arbitrantur, arcum istum dicit quem aiunt homines esse, quo pluviarum signa aliqua declarentur, in quo colores diversi tamquam radiorum solis nunc rutilantium, nunc lumine lucentium clariore figurantur: unde et pluvia futura significatur, eo quod inconstantia quaedam serenitatis versicolora specie demonstretur.

PL 14, 407D

彼は、多くの人が思っているような、人々が言う、雨の何らかのしるしを示す弓のことを言っているのではない。そこには、ときに赤く輝き、ときにいっそう明るい光で輝く太陽の光線のような様々な色が形づくられ、そこから、晴れ間の何らかの不安定さが多彩な姿で示されることにより、来たるべき雨が知らされる。

De Noe et arca 27.11

11

Arcum hunc irim quidam appellant: sed absit ut hunc arcum Dei esse dicamus. Hic enim arcus qui iris dicitur, per diem videri solet, nocte non apparet.

PL 14, 408A

この弓をイーリスと呼ぶ者もいる。だが、この弓を神の弓だと言うことは、あってはならない。イーリスと呼ばれるこの弓は昼に見えるのが常で、夜には現れない。

De Noe et arca 27.12

12

Etiam per ipsum diem, si obductus aer tetris nubibus fuerit, nec sic quidem videtur, ni forte cum graviores nubes se coeperint relaxare.

PL 14, 408A

その昼の間でさえ、空気が暗い雲に覆われていれば、それでも見えない。たまたま、重い雲が緩み始めるときを除いて。

De Noe et arca 27.13

13

104. Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae jaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur; sed sit quaedam mensura, et quoddam divinae virtutis examen.

PL 14, 408A

104. そこで我々は、矢を射る弓が張られたり緩められたりするように、聖書はある種の張りと緩みを示しているのではないかを見てみよう。それによって、過度の張りのために万物が根こそぎ裂けることがなく、何らかの節度、神の力のある種の秤量があるのである。

De Noe et arca 27.14

14

Est ergo virtus invisibilis Dei quae et specie istius arcus extendendi et remittendi moderatur pro divina voluntate, misericordia, potestate, quae neque omnia confundi nimia solutione, neque dirumpi nimia irruptione patiatur.

PL 14, 408B

ゆえに、神の見えない力があり、それがこの弓の形で張りと緩みを、神の意志、慈しみ、権能に応じて調整する。その力は、あまりに強い緩みによってすべてが混乱することも、あまりに強い裂け目によって砕けることも許さない。

De Noe et arca 27.15

15

Quam ideo in nubibus dicit poni, quia tunc maxime opus est divinae auxilio providentiae, quando agmina nubium in procellas tempestatesque coguntur. Ideoque dicit: Arcum meum ponam in nube, non sagittam ponam. Arcus enim instrumentum jaculandae sagittae est.

PL 14, 408B

彼がこれを雲の中に置かれると言うのは、雲の群れが嵐と暴風へと集まるとき、神の摂理の助けが最も必要だからである。それゆえ彼は言う。「私の弓を雲の中に置く」、矢を置くとは言わない。弓は矢を射るための道具だからである。

De Noe et arca 27.16

16

Itaque non ipse arcus vulnerat, sed sagitta. Et ideo Dominus in nube arcum magis quam sagittam ponit, id est, non illud quod vulneret; sed quod habeat terroris indicium, vulneris effectum habere non soleat.

PL 14, 408B

したがって傷つけるのは弓自体ではなく矢である。それゆえ主は、雲の中に矢よりも弓を置く。すなわち、傷つけるものではなく、恐れのしるしをもつが、傷の効果はもたないのが常であるものを置くのである。