De Noe et arca 19.1
Columba quare dicatur ad vesperam regressa cum olivae ramo in ore: item unde aquas defecisse Noe cognoverit: tandem cur eadem columba post dies septem tertio emissa non reversa sit?
PL 14, 393Aハトはなぜ夕べに、口にオリーブの枝をくわえて戻ったと言われるのか。また、ノアは水が引いたことをどこから知ったのか。最後に、同じハトが七日後に三度目に放たれ、なぜ戻らなかったのか。
De Noe et arca 19.2
67. Regressa est igitur columba ad vesperam, habens folium oleae, et ramum in ore suo (Gen. VIII, 11) .
PL 14, 393A67. 「ハトは夕べに戻ってきた。オリーブの葉を持ち、口に枝をくわえて」(創世記8:11)。
De Noe et arca 19.3
Non otiose posuit et vesperam, et regressam, et habentem oleae folium, et ramulum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere; neque rursus tamquam sine lumine eam fuisse cognoscas, et quibusdam tenebris occultam, sed diurno candore fulgentem exspectasse usque ad occasum diei, et sic ad eum regressam, apud quem etiam vesperi tenebras habere non posset.
PL 14, 393A〔記者は〕夕べのことも、戻ったことも、口にオリーブの葉と小枝を持っていたことも、無意味に記したのではない。それは、徳が、もし得ることのできる者がいても、将来の進歩を避けて逃げるのだと、あなたが考えないためであり、また逆に、徳が光なしにいたのだとか、闇に隠れていたのだとか、あなたが思わないためである。昼の輝きに光りつつ日没まで待ち、そのうえで、そのもとでは夕べにも闇を持ちえない者のもとへ戻ったのである。
De Noe et arca 19.4
Folium quoque quod secum detulit, etsi breve illud folium detulisse videatur, spem eorum quos sui poeniteret erroris, etsi non magnam, aliquam tamen significavit. Folium enim sine virgulto esse non poterat.
PL 14, 393B持ち帰った葉も、小さな葉を持ち帰ったと見えても、自分の誤りを悔いる者たちの望みを、大きくはなくとも何ほどか示した。葉は若枝なしにはありえなかったからである。
De Noe et arca 19.5
Ergo quasi germinantis correctionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas.
PL 14, 393Bそれゆえ、芽生えつつある矯正のしるしとして、大きなものではないにせよ、オリーブの葉を運んできた。それは、オリーブの実を生じる木の葉であり、その実から油が作られ、その油でこの物質の灯火が養われて、闇の暗さが追い払われる、その木の葉である。
De Noe et arca 19.6
Quid autem magis quam lumen familiare virtuti est? Folium ergo et ramulus insigne est correctionis; correctio autem quasi radicem sui poenitentiam habet, quae poenitentia non potest in turbidis, sed in iis qui spiritalem jam sermonem acceperint, germinare.
PL 14, 393C徳にとって光ほど親しいものがあろうか。葉と小枝は矯正のしるしであり、矯正はいわばその根として悔い改めを持つ。この悔い改めは、乱れた者のうちには芽生ええず、すでに霊的な言葉を受けた者のうちに芽生えうる。
De Noe et arca 19.7
In ore quoque non frustra ramulus oleae videtur esse delatus, eo quod virtus et sapientia in sermone sui habeat claritudinem, et ipsa statim specie lumen ejus effulgeat, maxime cum pacifica loquitur; quoniam hunc quoque ramulum pacem petentes praeferre consueverunt.
PL 14, 393C口に小枝が運ばれたのも、理由のないことではない。徳と知恵はその言葉のうちに輝きを持ち、その姿からただちにその光が輝くからであり、とりわけ平和をもたらす言葉を語るときにそうである。平和を求める者たちは、この小枝を差し出すのが常だからである。
De Noe et arca 19.8
Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit: et bonae doctrina virtutis aut ad industriam provocat, et invitat ad praemium bonae sibi conscium disciplinae, aut gerendae poenitentiae, et sequendae conversationis cupiditatem injicit peccatori.
PL 14, 393C小枝を持ってきたのは、率直さが、その純粋さと真実さによって、有益なある種の種を我々の耳に注ぎ込むからである。善い徳の教えは、勤勉へと駆り立て、良き規律を自覚する者を報いへと招くか、あるいは、行うべき悔い改めと従うべき生き方への欲求を罪人に植えつける。
De Noe et arca 19.9
68. Unde et praeterea cognoverit sanctus Noe quia defecerit aqua a terra, sicut scriptum est (Ibid.) , considerandum videtur. Primo omnium secundum litteram, quia potuit intelligere utrum siccum, an humidum folium esset allatum.
PL 14, 393D68. また、聖なるノアが、水が地から引いたことを、どこから知ったのかも、書かれているとおり(創世記8:11)、考えるべきと思われる。まず何よりも、字義に従えば、運ばれてきた葉が乾いていたか湿っていたかを知りえたからである。
De Noe et arca 19.10
Deinde quoniam non est hujusmodi columba, ut possit fructus latentes sub aqua eruere. Sed utrum illud folium ante diluvium fuerit exortum, an tempore diluvii, contuendum est tibi.
PL 14, 393D次に、このハトは、水の下に隠れた実を掘り出せるような鳥ではないからである。しかし、あなたは、その葉が洪水の前に生えたものか、洪水の時に生えたものかを、見極めねばならない。
De Noe et arca 19.11
Si ante diluvium, vir justus gavisus est fructum de veteri semine aliquem reservatum, et inde collegit misericordiae insigne divinae, quod jam diluvium removisset, quae fructum demonstraret, cui non potuissent nocere diluvia.
PL 14, 394A洪水の前のものなら、義人は、古い種から何らかの実が保たれたことを喜び、そこから神の憐れみのしるしを集めた。その憐れみはすでに洪水を取り除き、洪水も害しえなかった実を示したのである。
De Noe et arca 19.12
Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique justus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent.
PL 14, 394A洪水の時に葉が生えたのなら、義人は、天の憐れみの新しい種が実を結んだことに、確かに気づいたのである。木々の根が生き、いわば魂を取り戻して古い実を芽生えさせ、慣れた産出へ戻るのであり、先に送られた葉がそのしるしを示した。
De Noe et arca 19.13
69. Sed hoc alta potius interpretatione collegit, quia Dominus Deus noster quamvis acerbis iniquitatis nostrae offensus esset erroribus; tamen antiquae nobis prosapiae patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne.
PL 14, 394A69. しかし、彼はこのことを、むしろ高い解釈から集めた。すなわち、我々の主なる神は、我々の不義の苛烈な誤りに憤っていたとしても、それでも我々のために、古い家系と父祖の徳の何かの種を、たとえわずかでも保っておいて、自分の業と被造物であり人類にかかわるしるしが、ことごとく断たれてしまわないようにした、と。
De Noe et arca 19.14
Unde et Esaias ait: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes essemus (Esai. I, 9) , in alterius nomine civitatis exprimens caecitatis indicium, in alterius sterilitatem.
PL 14, 394Bそれゆえイザヤは言う。「もしサバオトの主が我々に種を残さなかったなら、我々はソドムのようになり、ゴモラに似たものになっていただろう」(イザヤ1:9)。一方の都の名で盲目のしるしを、他方の名で不毛を表している。
De Noe et arca 19.15
Ita enim lingua patria Chaldaei nuncuparunt Sodomam et Gomorrham, caecitatem et sterilitatem significantes. Meritoque Dominus in hujusmodi specie civitatum amputavit magis humana vitia, quam puniendos homines judicavit.
PL 14, 394Bカルデア人は故国の言葉でソドムとゴモラをそう呼び、盲目と不毛を意味したからである。そして主は、この種の都の姿において、人間たちを罰すると定めるよりも、むしろ人間の悪徳を断ったのは当然である。
De Noe et arca 19.16
70. Tertio dimittitur columba post septem dies, atque eadem non regreditur. Unde consideremus, ne id quod supra diximus inveniatur esse contrarium.
PL 14, 394B70. 三度目に、七日後に、ハトは放たれ、そのハトは戻らない。そこで、先に述べたことと矛盾すると分かりはしないか、考えよう。
De Noe et arca 19.17
Si verbo quidem columba, opere autem virtus non revertitur ad justum; ergo destitutus est justus, et defraudatus munere suo? Nequaquam.
PL 14, 394Cもし言葉の上ではハトが、実際には徳が、義人のもとに戻らないのなら、義人は見捨てられ、自分の賜物を奪われたのか。決してそうではない。
De Noe et arca 19.18
Numquam enim vir hujusmodi a virtute disjungitur, nec cum ex ore emittit justitiam, disputationemque alterius virtutis inducit, virtute se exuit, et imitanda aliis aequitate dispoliat: sed vice solis alios illuminat, cum radios suae lucis emittit.
PL 14, 394Cこのような人は、決して徳から切り離されない。口から正義を送り出し、他者の徳の論議を導き入れるときも、徳を脱ぎ捨てはしないし、他者が見倣うべき公正を奪われもしない。むしろ太陽のように、自らの光の光線を放つとき、他の人々を照らす。
De Noe et arca 19.19
Ignis nempe calefacit appropinquantes, ita ut calorem naturae suae ipse possideat. Numquid deficit lux diei, cum totum mundum illuminat claritate? Habet inoffensum cursum suum, illibatamque naturam.
PL 14, 394C火は、近づく者を暖めるが、自らの熱という本性は自分が保つ。昼の光は、全世界を輝きで照らすとき、衰えるだろうか。その歩みは害されず、本性は損なわれない。
De Noe et arca 19.20
Sic et ista in columbae specie virtus, cum adhuc ferveret diluvium, secundum avem tamen in terris, secundum virtutem in hominum passionibus revertitur ad justum; quia in iniquorum pectoribus virtus ut posset haerere, non potuerat invenire.
PL 14, 394C同じく、ハトの姿をしたこの徳も、洪水が、鳥にとっては地上で、徳にとっては人間の情念の中で、なお沸き立っていたときは、義人のもとに戻る。不義の者たちの胸の中には、徳が宿りうる場所を、見いだせなかったからである。
De Noe et arca 19.21
Et ideo in illo secundo diversorio sui regrediens haeret atque requiescit. At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum; et cum aqua coelestis doctrinae exundet, potus exuberet, non putant esse potandum.
PL 14, 394Dそれゆえ、自分のあの二番目の宿へ戻り、そこにとどまり憩う。しかし、情念の洪水が静まり、聞かれた言葉と見いだされた教えにあずかろうと多くの者が努めたとき、徳の教えはもはや一人の財産ではなく共通の善となり始め、知恵の杯として、以前は渇いていても飲もうとしなかった多くの者に汲まれる。今、ユダヤ人たちの胸の中で洪水が沸き立っているとおりである。天の教えの水があふれ、飲み物が豊かなのに、彼らは飲むべきでないと考えている。
De Noe et arca 19.22
Evangelium legitur, virtus exit de sermone coelesti, tractat Sacerdos in Ecclesia. Sed ne forte intra arcam positus solus non possit audiri, interdum et egressus Ecclesiam, ubi Judaeus occurrerit, monet, exemplum affert coelestium Scripturarum.
PL 14, 395A福音書が朗読され、徳が天の言葉から出ていき、司教が教会で説く。しかし、箱舟の内に置かれているだけでは聞かれないかもしれないので、時には教会を出て、ユダヤ人に出会ったところで、これに勧め、天の聖書の例を示す。
De Noe et arca 19.23
Claudunt aures, ne vel invitos fons abluat, et verbi Dominici humor aspergat. Si qui vero credideriut, currunt ad fontem, doctrinam expetunt, insinuari sibi Evangelium concupiscunt, nec satiantur assiduitate potandi.
PL 14, 395A彼らは耳を閉ざす。泉が、嫌がる者までも洗い、主の言葉の潤いが振りかかることのないようにである。しかし信じた者〔底本は credideriut。credideri(n)t と読む〕がいれば、泉へ走り、教えを求め、福音が自分に注ぎ込まれることを切望し、飲み続けても飽くことがない。
De Noe et arca 19.24
Ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant. Quem fontem? Audi dicentem: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37 et 38) .
PL 14, 395Aこうして彼らは、以前は逃げることを求めていた知恵の泉に、競って満たされることを望む。どの泉か。こう語る者に聞け。「渇く者は私のもとに来て飲め。私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:37, 38)。