ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput VIII 第VIII章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 372A · 12 sectiones

De Noe et arca 8.1

1

Per ostium e transverso in arca positum decenter exprimi partem corporis ignobiliorem; cui ex Apostolo honorem abundantiorem circumdamus. Hoc ipsum cum Ecclesiae membris, tum eidem Ecclesiae ac Synagogae accommodatur.

PL 14, 372A

横に設けられた箱舟の戸口によって、体のいっそう卑しい部分がふさわしく示される。使徒に従い、我々はそれをいっそう豊かな栄誉で包む。これは教会の肢体に、さらには教会と会堂とに当てはめられる。

De Noe et arca 8.2

2

24. Pulchre autem addidit: Ostium ex adverso facies (Gen. VI, 16) , eam partem declarans corporis per quam cibos egerere consuevimus; ut quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdaret.

PL 14, 372A

24. 神は美しく付け加えた。「戸口を向かい側に造れ」(創世記6:16)。それは、体のうち我々が食物を排出するのが常であるその部分を示し、体の中で卑しいと思われる部分を、いっそう豊かな栄誉で包むためである。

De Noe et arca 8.3

3

Quod multo gratius Scriptura expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse legitur. Nam cum istud in Moysi scriptis sive ipse Socrates, sive Plato qui in Aegypto fuit, potuerit, vel legere, vel ab aliis percipere qui legerant; decoro motus invento ostium sibi apertum putavit, ut operatoris nostri consilium praedicaret: laudans eo quod id potissimum decori convenerit, ut ductus quosdam vel exitus cuniculorum nostrorum a tergo averteret; ne in purgationibus ventris conspectus noster offenderetur.

PL 14, 372B

これを聖書は、プラトンの書の中でソクラテスが述べたと読まれるものよりも、はるかに好ましく言い表した。ソクラテス自身か、エジプトにいたプラトンが、モーセの書の中でこれを読むか、読んだ人々から聞き知ることができたのだから、体裁にかなうことが見いだされて心を動かされ、我々の造り主の考えを告げ知らせる入口が自分に開かれたと考えた。何よりも体裁にかなうこととして、我々の坑道〔cuniculus は地下の通路。ここでは腸の管を言う〕のある通路や出口を背後へそらしたことを称賛したのである。排便のとき、我々の目が不快を覚えないようにするためである。

De Noe et arca 8.4

4

At vero Apostolus: Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus; et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem habent (I Cor. XII, 22 et 23) .

PL 14, 372B

だが使徒は、「体の肢体のうち、いっそう弱く見えるものが、かえって必要である」と言って、一つの単純な言葉で哲学の描写を越えた。さらに「体の肢体のうち、いっそう卑しいと思うものを、我々はいっそう豊かな栄誉で包む。我々の見苦しい部分は、いっそう豊かな品位をもつ」(一コリント12:22, 23)と言う。

De Noe et arca 8.5

5

Sobrietatis enim nostrae et temperantiae indicium praecipue illic cognoscitur. Helluones enim aut distenduntur cruditate usque ad periculum, aut plerumque solvuntur visceribus exinanitis.

PL 14, 372C

実際、我々の節度と節制のしるしは、とりわけそこで知られる。大食漢は、消化不良で膨れ上がって危険にまで至るか、あるいはたいていは内臓が空になるまで下してしまうからである。

De Noe et arca 8.6

6

25. Quod pulchre etiam ad Ecclesiae membra Apostolus retulit (Ibid., 27 et seq) . Quae enim inhonesta sunt nostra ac superflua, nisi luxuria, nisi lascivia?

PL 14, 372C

25. 使徒はこれを、教会の肢体にも美しく当てはめた(一コリント12:27以下)。我々の見苦しく余計なものとは、奢侈と放埒のほかに何があろうか。

De Noe et arca 8.7

7

Quibus si quis juventae irretitus tempore, cum ad maturiorem aetatem processerit, veniat ad baptismum, renuntiet superioribus, moresque priores exuat, peccata deponat, consepeliatur cum Domino Jesu Christo, crucifigatur ei mundus, et ipse mundo; nonne is peccatorum remissione donatus, abundantiorem honestatem, quam ille catechumenus, cujus vita innocentior, habere aestimatur?

PL 14, 372C

若い時期にこれらに絡め取られた者が、より円熟した年齢に進んで洗礼に来て、先のものを捨て、以前の習慣を脱ぎ、罪を置き、主イエス・キリストとともに葬られ、彼にとって世が、また彼自身が世にとって十字架につけられるなら、その者は罪の赦しを与えられて、生が無垢なあの洗礼志願者よりも、いっそう豊かな品位をもつと見なされるのではないか。

De Noe et arca 8.8

8

Et ut Apostoli ipsius exemplo utamur, Judaeus erat, persecutor erat: vocatus ad gratiam Christi, coepit esse Apostolus. Et quia plus ei dimissum est, plus coepit diligere, abundantius caeteris apostolis laborare, vas electionis factus, doctor gentium missus.

PL 14, 372D

使徒自身の例を用いよう。彼はユダヤ人であり、迫害者であったが、キリストの恩寵に召されて、使徒となり始めた。より多く赦されたので、より多く愛し始め、他の使徒たちよりも豊かに働き、選びの器となり、諸国民の教師として遣わされた。

De Noe et arca 8.9

9

Nonne etiam apostolorum ipsorum plurimis uberiorem et honestiorem consecutus est gloriam, qui ante et inhonestus et ingloriosus fuit, cum persequeretur Ecclesiam Dei? Pauper iste debilis in Ecclesia ipse te redemit suis votis.

PL 14, 372D

彼は、以前は見苦しく栄光もなく、神の教会を迫害していたのに、使徒たち自身の多くよりも豊かで尊い栄光を得たのではないか。教会の中のこの貧しく弱い者が、自らの願いによって、あなたを贖った〔この一文は前後とのつながりが定かでない。「この貧しく弱い者」をパウロと取り、その祈りが読者を贖ったと解した〕。

De Noe et arca 8.10

10

26. Et ut majora aperiamus mysteria, quid tam ignobile quam gentilis populus? Pauper, ut pote qui nulla haberet eloquia Dei, debilis et utroque pede claudus, qui nec in legem, nec in Evangelium credidisset, vocatus tamen credidit ei, baptizatus accepit gratiam.

PL 14, 373A

26. さらに大いなる奥義を開こう。異邦の民ほど卑しいものがあろうか。貧しく、神の言葉をまったくもたなかったからである。弱く、両足とも不自由で、律法も福音も信じていなかった。それでも召されて彼を信じ、洗礼を受けて恩寵を得た。

De Noe et arca 8.11

11

Itaque quia plus ei dimissum est, plus diligit. Remansit Judaeorum populus, licet uno pede claudus: quamquam et in ipsa lege claudicet. Itaque ille qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia, mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem.

PL 14, 373A

こうして、より多く赦されたので、より多く愛する。ユダヤ人の民は残った。一方の足は不自由であるにせよ。もっとも、律法そのものにおいても足を引きずっているのだが。こうして、最も栄光あるものと見られていた者は、すべてを失った。驚くべき助言者も、賢い建築者も、知恵ある聞き手も。

De Noe et arca 8.12

12

Iste qui ignobilis erat, adeptus omnia fidei titulo, tropaeo martyrum, Angelorum gloriatur consortio. Ergo Plato quod potuit, sermonis nitorem adhibuit: Apostolus autem qui habebat Dei spiritum, revelavit mysterium. Satis dictum est de ostio; quoniam qui retro erant, priores facti sunt.

PL 14, 373A

卑しかったこの者は、信仰の名によって、殉教者たちの戦勝記念によって、すべてを得て、天使たちとの交わりを誇る。したがってプラトンは、できることとして言葉の輝きを加えたが、神の霊をもっていた使徒は、奥義を明らかにした。戸口については十分に語った。後ろにいた者が先になったからである。