ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput XVII 第XVII章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 388C · 30 sectiones

De Noe et arca 17.1

1

Clausos aquarum fontes et cataractas indicare causas erroris ad animae sanitatem esse recidendas: dinumerationem temporis quo sedit arca, initio anni, id est, verna tempestate coepisse ac desiisse diluvium; iisdemque numeris crevisse et decrevisse: ostium arcae reseratum, mentem per sensus naturam contemplando ad cognitionem Dei pervenire: demum emissionem corvi, culpae depulsionem ex anima ad quam exstinctis passionibus non revertitur.

PL 14, 388C

閉ざされた水の源と天の水門は、魂の健全のために断たれるべき誤りの原因を示すということである。箱舟が止まった時の算定からは、年の初め、すなわち春の時節に洪水が始まり、また終わったこと、そして同じ数で増し、同じ数で減ったことが示される。箱舟の戸が開かれたことは、精神が感覚を通して自然を観想しつつ、神の認識に至ることを示す。最後に、カラスが放たれたことは、過ちが魂から追い払われ、情念が消え去った魂にはそれが戻らないことを示す。

De Noe et arca 17.2

2

59. Nunc consideremus quid sit quod ait Scriptura divina: Clausi sunt fontes aquarum, et cataractae coeli (Gen. VIII, 2) . Nec obscurum arbitror. His enim causis minuitur diluvium quibus crevit.

PL 14, 388C

59. では、神の聖書が「水の源と天の水門は閉ざされた」(創世記8:2)と言うのは何のことか、考えよう。不明瞭ではないと思う。洪水は、増したのと同じ原因によって減るからである。

De Noe et arca 17.3

3

Erupti erant fontes aquarum, apertae fuerant cataractae coeli, ut undique influentibus aquis terra inundaretur. Debuerant claudi ea ex quibus diluvii origo manavit, ut ejus inciperet esse defectus. Hoc littera sonat.

PL 14, 388D

水の源は噴き出し、天の水門は開かれていた。四方から水が流れ込んで、地が水浸しになるためである。洪水の起こりがそこから流れ出たものは、その洪水の衰えが始まるように、閉ざされねばならなかった。これは字義が告げるところである。

De Noe et arca 17.4

4

Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur: ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.

PL 14, 388D

しかし、より精緻な解釈はこう示す。洪水が魂に流れ込んだのは、精神の悪徳と体の放縦によってであり、そのため、悪意は情念と、情念は悪意と混じり合った。神の言葉が医者として入り、論争の不遜さと情念の苛烈さによって長い病に苦しむ魂を見舞うにあたって、まず病の原因が断たれねばならなかった。

De Noe et arca 17.5

5

Principium enim medicinae est causas languoris incidere; ne diutius ea quae nocent, ad incrementum aegritudinis ministrentur.

PL 14, 389A

医術の始まりは、病の原因を断つことだからである。害をなすものが、さらに病を増すために長く与え続けられることがないようにである。

De Noe et arca 17.6

6

Quod nos etiam lex docet (Levit. XIII, 5 et 6) ; cum enim steterit lepra, ut jam non diffundatur, tunc ait mundam esse leprae stationem quamdam et mansionem. Quidquid enim praeter naturam movetur immundum est.

PL 14, 389A

このことは律法も我々に教えている(レビ記13:5, 6)。すなわち、重い皮膚病が止まり、もはや広がらなくなったとき、その時は、病のある種の静止、とどまりが清いと〔律法は〕言う。自然に反して動くものは何であれ、汚れているからである。

De Noe et arca 17.7

7

Haec igitur est animae sanitas, haec salubritas mentis, ut affluentia cesset erroris, sistatur culpa, ne serpat. Cessante incentivo culpae atque delicti salus tuta est, atque innoffensus vigor animae se refundit.

PL 14, 389A

これこそ魂の健全であり、精神の健やかさである。すなわち、誤りの流入がやみ、咎が止められて、広がらないことである。咎と罪の火種がやめば、健康は保たれ、害されない魂の気力がおのずとみなぎり戻る。

De Noe et arca 17.8

8

60. Et sedit, inquit, arca septimo mense, septima et vigesima mensis (Gen. VIII, 4) . Nisi diligenter intendas, etiam secundum litteram difficilis loci istius comprehensio est. Et primum omnium cavendum, ne quem septimi mensis repetitio crebra perturbet.

PL 14, 389A

60. 「箱舟は第七の月、その月の二十七日に止まった」(創世記8:4)と〔記者は〕言う。注意深くしないと、字義に従ってさえ、この箇所の理解は難しい。まず何よりも、「第七の月」の度重なる繰り返しに惑わされないようにせねばならない。

De Noe et arca 17.9

9

Sic enim scriptum est, sexcentesimo anno secundum Hebraicam veritatem, mense vero primo, septima et vigesima die mensis coepisse diluvium: centum quinquaginta diebus fuisse infusionem aquarum, sedisse arcam in monte septimo mense, septima et vigesima mensis: postea minui coepisse aquas misericordia Dei, centum quinquaginta diebus diminutionem aquarum factam, postea apparuisse capita montium: deinde post quadraginta dies aperuisse ostium arcae sanctum Noe, dimissum corvum non revertisse, dimissam columbam revertisse vacuam, iterum post septem dies dimissam revertisse cum ramo olivae, tertio post septem dies dimissam non revertisse, tunc advertisse Noe quod aqua omnis recessisset.

PL 14, 389B

ヘブライの真実に従えば、こう書かれているからである。六百年目、第一の月〔底本は primo。のち17.13、17.18では第二の月と言う。ミーニュの脚注は、ローマ版が secundo と改めていて、アンブロシウス自身の計算(14章48段落と次の欄)からすれば mense vero secundo と読むのも不合理ではないとする。写本には mense septimo と読むものもあり、脚注は secundum Hebraicam veritatem の句が推測で書き加えられたものと疑う〕の二十七日に洪水が始まったこと。水の流入は百五十日間であったこと。箱舟は第七の月、その月の二十七日に山に止まったこと。その後、神の憐れみによって水が減り始め、百五十日間で水の減少が起こったこと。その後、山々の頂が現れたこと。それから四十日後、聖なるノアが箱舟の戸を開いたこと。放たれたカラスは戻らず、放たれたハトは空しく戻り、七日後に再び放たれて、オリーブの枝を持って戻り、三度目に七日後に放たれたときには戻らなかったこと。そのときノアは、水がすっかり引いたことに気づいたこと。

De Noe et arca 17.10

10

Ac sic annus conclusus ostenditur sexcentesimo primo anno Noe, in secundo anno septima et vigesima mensis.

PL 14, 389C

こうして、一年はノアの六百一年目の、第二の〔底本は in secundo anno「二年目に」。ミーニュの脚注は、ローマ版と写本 Torn. の欄外が in secundo mense「第二の月に」と読むとする。それに拠る〕月の二十七日に閉じられることが示される。

De Noe et arca 17.11

11

Quod igitur ad explanationem apertam pertinet, eodem mense atque eodem die restituitur aequalitas terrae post diluvium, quo corrupta est incipiente infusione diluvii. Veris enim tempore omnis ager viret, et terra parturit fructus.

PL 14, 389C

それゆえ、明白な説明にかかわることとして言えば、洪水の注ぎが始まって地が損なわれたのと同じ月、同じ日に、洪水の後、地の均衡が回復される。春には畑がみな緑になり、地は実を産むからである。

De Noe et arca 17.12

12

Tunc incipiunt gemmare arbores, germinare fructus. Divitem ergo reformavit Dominus et restituit qualitatem.

PL 14, 389C

そのとき木々は芽吹き始め、実は萌え出る。それゆえ主は、豊かな性質を作り直し、回復させた。

De Noe et arca 17.13

13

Mense igitur secundo, hoc est, aprili (primus enim mensis martius est quo habet justus natalem, quando noctium dierumque aequalitas aestimatur, hoc est, octavo, ut Romani putant, vel ut alii, quinto kal.

PL 14, 389C

それゆえ第二の月、すなわち四月に——第一の月は三月であって、義人はその月に誕生日を持つ。昼夜の等しさが数えられる時、すなわちローマ人の考えでは朔日の八日前、ほかの者によれば朔日の五日前に当たるという〔ミーニュは quinto kal. April.) と一続きに刷る。四月朔日(kalendae)の前の日数を言う。略記の点で節が切れ、April.) は次の節の頭にある〕

De Noe et arca 17.14

14

April.) ; mense, inquam, secundo, hoc est, aprili, septima et vigesima mensis coepit diluvium.

PL 14, 389C

四月の〔朔日の前である〕——。第二の月、と私は言うが、すなわち四月の二十七日に、洪水は始まった。

De Noe et arca 17.15

15

Ver igitur initium anni aestimatur, non secundum usum temporis, sed secundum naturae praerogativam; ut quia tunc spes anni inchoat, et incipit se fructus ostendere, tunc videatur anni esse principium.

PL 14, 389D

それゆえ春が年の始まりと見なされるのは、時の慣用によってではなく、自然の優先権によってである。そのとき年の望みが萌し、実が姿を現し始めるので、そのとき年の初めと見えるのである。

De Noe et arca 17.16

16

Septimus autem mensis secundum numerum is qui September dicitur, computatur; quia etsi a septembri mense annus videatur incipere, sicut Indictionum praesentium usus ostendit (tunc enim seminum jactus), vere tamen ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origo subducitur; et ideo qui alia ratione primus putatur, diversa aestimatione septimus habetur.

PL 14, 390A

順番で数えれば、第七の月は九月と呼ばれる月である。九月から年が始まるように見えても——現今のインディクティオの慣習が示すとおりである(そのとき種まきがあるからである)——、それでも、より豊かな恩寵が現れ始める春から、年の起こりが数えられる。それゆえ、別の理由で第一と見なされる月が、別の算定では第七とされる。

De Noe et arca 17.17

17

Tunc ergo sedit arca, hoc est, in mense septimo, septima et vigesima mensis super montem quadrati. Ex illo minui diluvium coepit.

PL 14, 390A

それゆえそのとき箱舟は止まった、すなわち第七の月、その月の二十七日に、アララトの山の上に〔底本は super montem quadrati(四角いものの山の上に)。ミーニュの脚注は、ローマ版が super montem Ararath と読むとする。訳はこれに拠る〕。その時から洪水は減り始めた。

De Noe et arca 17.18

18

Simul considera quia eisdem numeris quibus aliqua incipiunt, resolvuntur; ut diluvium coepit secundo mense anni, septima et vigesima mensis: centum quinquaginta diebus influxit diluvium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluvium: quadraginta diebus nimia vis coelesti imbre et fontium eruptione exaestuavit, quadraginta diebus aliis exactis postquam visa sunt capita montium, undecimo mense, primo die mensis, dimisit corvum sanctus Noe: ita constat eodem numero quo cumulatum est, diluvium esse imminutum.

PL 14, 390A

同時に、考えてみよ。ものごとは、始まったのと同じ数で解かれる。洪水は年の第二の月の二十七日に始まった。百五十日間、洪水は流れ込み、さらに百五十日間、洪水は退いた。四十日間、過大な力が天の雨と源の噴出で沸き立ち、さらに四十日が過ぎて山々の頂が見えた後、第十一の月の一日に、聖なるノアはカラスを放った。こうして、洪水は積み上がったのと同じ数で減ったことが明らかである。

De Noe et arca 17.19

19

Unde docet nos Scriptura ordinem esse servandum. 61. Quod autem ostium sit arcae quod aperuit justus, secundum corporis rationem supra dictum est. Secundum altiorem autem interpretationem illud dicendum videtur, quod corporis sensus velut ostiorum similes habentur.

PL 14, 390B

ここから聖書は、順序が守られるべきことを我々に教える。61. 箱舟の戸、すなわち義人が開けたそれについては、体の理に従って先に述べた。しかし、より高い解釈に従えば、こう言うべきと思われる。体の感覚は、戸に似たものと見なされている、と。

De Noe et arca 17.20

20

Per hos enim tanquam per ostia ingreditur in nostram mentem velut quaedam sensibilium comprehensio.

PL 14, 390B

これらを通って、戸を通るように、感覚されるもののある種の把握が、我々の精神に入るからである。

De Noe et arca 17.21

21

Ergo mens nostra per hos sensus respicere videtur, et maxime per visionem, quae omnibus sensibus corporis praestabilior aestimatur; quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.

PL 14, 390C

それゆえ我々の精神は、これらの感覚を通して、とりわけ視覚を通して見ていると思われる。視覚は、あらゆる体の感覚にまさると考えられる。光と親しいからである。視覚によって我々は、天、地、海、また太陽、月、星々——それらで天球が飾られている——を眺め、神が世界の造り手であり統べる者であることを悟る。そして、創造者であり、これほど大きな業の造り主である神なしに、これらが生じえたとも、存続しうるとも信じないのである。

De Noe et arca 17.22

22

62. Per hanc igitur fenestram corvum primum justus emisit. Quaerenda causa, nec tamen latet quantum ad litteram pertinet; quia plerique quasi annuntium futurorum corvum aestimant, et voces ejus observant, volatusque rimantur.

PL 14, 390C

62. それゆえ義人は、この窓を通して、まずカラスを放った。理由が尋ねられねばならないが、字義に関するかぎり、それは隠れてはいない。多くの者は、カラスをいわば未来の告げ知らせ手と見なし、その声を観察し、飛び方を探るからである。

De Noe et arca 17.23

23

Sensus autem altior significat quod mens justi quando mundare se incipit, quae tenebrosa sunt, et immunda, et temeraria primo a se repellit.

PL 14, 390C

しかし、より高い意味は、義人の精神が自らを清め始めるとき、暗いもの、汚れたもの、軽率なものをまず自分から追い払うことを意味する。

De Noe et arca 17.24

24

Siquidem omnis impudentia, atque culpa tenebrosa est, et mortuis pascitur, sicut corvus: lumini autem vicina virtus quae mentis puritate et simplicitate resplendet.

PL 14, 391A

実際、あらゆる破廉恥と咎は暗く、カラスのように死んだものを餌とする。これに対し、精神の純粋さと率直さで輝く徳は、光に近い。

De Noe et arca 17.25

25

Et ideo tamquam emittitur et fugatur culpa, et separatur ab innocentia, ut nihil remaneat in viri justi mente tenebrosum. Denique egressus corvus non revertitur ad justum; quia fugitans omnis culpa est aequitatis, nec probitati videtur et justitiae convenire.

PL 14, 391A

そしてそれゆえ、咎はいわば放たれ、追い払われて、無垢から切り離される。義人の精神に暗いものが何も残らないためである。事実、出て行ったカラスは義人のもとへ戻らない。すべての咎は公正から逃げるものであり、廉直と正義にそぐわないと見えるからである。

De Noe et arca 17.26

26

Denique evasisse se credit injustus tamquam de vinculis, cum justus ab ejus se consortio separaverit, diluvii cujusdam et corruptelae familiaris, ut corvus qui cum siccitatem terrae nusquam inveniret, non reversus, est, sed remansit.

PL 14, 391A

事実、不義の者は、義人が彼との交わりから——洪水のようなもの、家に巣くう堕落のようなものから——離れたので、鎖から逃れたかのように、自分が逃れたと信じる。それはカラスが、地の乾きをどこにも見いださず、戻らず〔底本は non reversus, est, sed remansit と句読が崩れている。non reversus est と読む〕、とどまったのと同じである。

De Noe et arca 17.27

27

63. Considerandum etiam quare non regressum dixerit corvum, donec siccaret aqua a terra (Gen. VIII, 7) , quasi vero postea sit regressus. Sed haec locutio familiaris est Scripturae divinae.

PL 14, 391A

63. また、「水が地から乾くまで」(創世記8:7)カラスは戻らなかったと記者が言ったのはなぜか、考えねばならない。まるでその後には戻ったかのようである。しかし、この言い回しは神の聖書に特有のものである。

De Noe et arca 17.28

28

Siquidem et in Evangelio habes scriptum de sancta Maria, quod non cognoverit eam Joseph donec peperit filium, cum utique nec postea cognoverit (Matth. I, 25) . Deinde quae est locutio ista, ut diceret, donec siccaret aqua a terra, non terra ab aqua?

PL 14, 391B

福音書にも、あなたは聖なるマリアについて、ヨセフは子を産むまで彼女を知らなかったと書かれているのを見る。それはその後も知らなかったのである(マタイ1:25)。さらに、「水が地から乾くまで」と言い、「地が水から〔乾くまで〕」と言わなかったのは、どういう言い方か。

De Noe et arca 17.29

29

Et quidem usus loquendi etiam hoc habere consuevit: tamen nonnulli ante nos aestimaverunt, eo quod immoderata quaedam videatur vis exprimi passionum hac locutione verborum; quia turbidis passionibus ac procellosis consummatur anima, deficientibus autem et velut arescentibus virtutem resumat.

PL 14, 391B

実際、語法はこのような用法をも持つのが常である。それでも、我々より前の何人かは、この言い回しによって、情念の何か限りない力が表されていると考えた。魂は荒れた嵐の情念によって滅ぼされるが、それが衰え、いわば干上がるとき、徳を取り戻すからである。

De Noe et arca 17.30

30

Non redit igitur culpae species in animam justi, quasi siccam et mortuam derelinquens, et cui jam nocere non possit.

PL 14, 391B

それゆえ過ちの姿は、義人の魂に戻らない。〔義人の魂を〕干からびて死んだものとして見捨て、もはや害をなしえないものとして。