De Noe et arca 1.1
[0361] Noe virum justum, qui ad renovandum semen hominum relictus fuit, omnium imitationi proponendum esse; ut et nos ab omni istius mundi sollicitudine, atque operibus iniquitatis requiescamus.
PL 14, 361A義人ノアは、人類の種を新たにするために残された者であり、万人が見倣うべきものとして示される。それは我々もまた、この世のあらゆる心労と不義の業から休むためである。
De Noe et arca 1.2
1. Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus. Nam cum ipsa prophetia (Hier. XVII, 9) dixerit nihil difficilius quam hominis interiora comprehendere, quanto magis difficile viri justi mentem cognoscere?
PL 14, 361A1. 我々は、聖なるノアの生涯、振る舞い、行状、また精神の高みを、できることなら解き明かそうと取りかかる。預言そのもの(エレミヤ17:9)が、人の内奥を理解することほど難しいものはないと言ったのだから、義人の精神を知ることは、なおさら難しいではないか。
De Noe et arca 1.3
Etenim quem Dominus Deus ad renovandum semen hominum reservavit, ut esset justitiae seminarium; dignum est, ut nos quoque describamus eum ad imitationem omnium, et requiescamus in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam quotidie diversis exagitationibus sustinemus.
PL 14, 362Aというのも、主なる神が人類の種を新たにするために取っておいた者、正義の苗床となるはずだった者について、我々もまた万人が見倣えるよう彼を描き出し、我々が日々さまざまな動揺のうちに耐えているこの世のあらゆる心労から、彼のうちで休むことは、ふさわしいからである。
De Noe et arca 1.4
Pudet filiis supervivere, taedet cum tot adversa audiamus charissimorum, lucem hanc carpere: ipsarum Ecclesiarum diversos fluctus tempestatesque vel praesentes subire, vel animo recipere, quis tam fortis ut patienter ferat?
PL 14, 363A子らに生き残るのは恥ずかしく、最愛の者たちの数多くの不幸を聞かされながら、この光を享けることには倦む。諸教会そのもののさまざまな波と嵐を、現に身に受けるか、心に受けとめるかして、耐え忍べるほど強い者がだれかいようか。
De Noe et arca 1.5
Et ideo nobis quoque affectanda haec requies fuit; ut dum Noe sanctum majore intentione consideramus, reficiamur et nos, sicut omne genus in illo requievit ab operibus suis atque moestitia. 2. Unde et Noe dicitur, quod Latine dicitur justus vel requies.
PL 14, 363Aだからこそ、この休息は我々もまた求めるべきものであった。聖なるノアをいっそう熱心に思い見るとき、我々もまた力を回復し、あらゆる類いの者が彼のうちで、自分たちの働きと悲しみから休んだように休むのである。2. それゆえ彼は「ノア」と呼ばれ、それはラテン語で「義人」または「休息」と言われる。
De Noe et arca 1.6
Denique et parentes ejus dixerunt: Quia hic faciet nos requiescere ab operibus, et a tristitia, et a terra cui maledixit Dominus Deus (Gen. V, 29) .
PL 14, 363A実際、彼の両親も言った。「この者は我々を、働きから、悲しみから、主なる神が呪った地から休ませるであろう」(創世記5:29)。
De Noe et arca 1.7
Quod utique si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluvium sub eo factum sit, non requies hominibus, sed interitus videatur illatus; nec remissio malorum, sed cumulus miseriarum.
PL 14, 363Bこれを、すでに起こったことに結びつけて考えるなら、彼のもとで洪水が起こった以上、人々にもたらされたのは休息ではなく滅びであり、災いの軽減ではなく惨めさの積み上げであるように見えよう。
De Noe et arca 1.8
Verum si justi viri mentem consideres, advertas justitiam solam esse, quae aliis potius nata est, quam sibi; non quod sibi utile est quaerat, sed quod omnibus: haec nos requiescere facit ab operibus iniquitatis, haec revocat a tristitia; quia dum ea quae justa sunt gerimus, nihil timemus purae conscientiae securitate, non dolemus gravem dolorem.
PL 14, 363Bだが、義人の精神を思い見るなら、あなたは気づくだろう。正義だけが、自分のためよりむしろ他人のために生まれたものであり、自分に益あることでなく万人に益あることを求める。これこそが我々を不義の業から休ませ、悲しみから呼び戻す。というのは、正しいことを行っているとき、我々は清い良心の安らぎによって何も恐れず、重い苦痛を覚えないからである。
De Noe et arca 1.9
Nihil enim est quod majoris doloris sit, quam culpae reatus. Requiescamus etiam ab omni cura terrenae conversationis, quae corpus nostrum atque animam frequentibus vexat doloribus, vitamque atterit.
PL 14, 363B罪責の自覚ほど大きな苦痛はない。地上の暮らしのあらゆる気苦労からも、我々は休もう。それは我々の体と魂をたび重なる苦痛で悩ませ、命をすり減らす。