De Noe et arca 21.1
Cur Noe ut exiret ex arca Dei praeceptum exspectaverit. Quomodo per ordinem quo idem cum suis ingressus atque egressus describitur, abstinentia generationis nec non ejusdem usus designetur? Demum quid ille ordo spiritali intellectu nos edoceat?
PL 14, 396Dノアが箱舟から出るために、神の命令を待ったのはなぜか。彼がその者たちとともに入り、出たと記される順序によって、生殖の慎みとその用とが、どのように示されるか。最後に、その順序は霊的な理解によって、我々に何を教えるか。
De Noe et arca 21.2
75. Et dixit Dominus Deus ad Noe: Exi de arca tu, et uxor tua, et filii tui (Gen. VIII, 16) . Itaque recedente aqua et siccata terra exire potuit Noe de arca. Sed justus nihil sibi arrogat, sed totum se divino committit imperio.
PL 14, 397A75. 「そして主なる神はノアに言った。箱舟から出よ。汝も、汝の妻も、汝の子らも」(創世記8:16)。それゆえ水が退き、地が乾いたので、ノアは箱舟から出ることができた。しかし義人は、何ごとも自分に帰さず、すべてを神の命令にゆだねる。
De Noe et arca 21.3
Et maxime qui coelesti fuerat imgressus oraculo, coeleste debuit, ut egrederetur, exspectare responsum. Verecunda enim justitia est; quia inverecunda iniquitas quae usurpat indebita, nec reveretur auctorem.
PL 14, 397Aとりわけ、天の神託によって入った〔底本は imgressus。ingressus と読む〕者は、出るためにも天の答えを待たねばならなかった。正義は慎み深いからである。不正は恥知らずで、許されないものを奪い、創造者をも畏れない。
De Noe et arca 21.4
76. Nunc quaeramus qua ratione quamdiu ingrediebantur in arcam hic ordo fuit ingredientium, ut primo ipse ingrederetur et filii ejus; deinde ejus uxor, et uxores filiorum ejus: quando autem exierunt, commutatum sit.
PL 14, 397B76. では、入るときはこの順序であったのに、出るときは変わったのは、どういう理由によるのかを尋ねよう。入る者たちの順序は、まず彼自身とその子らが入り、次に彼の妻と子らの妻たちが入る、というものであった。
De Noe et arca 21.5
Nam scriptum est: Exivit ipse, et uxor ejus, et filii, et uxores filiorum ejus (Ibid., 18) . Et littera quidem significat in ingressu abstinentiam generationis, in egressu generationis usum.
PL 14, 397B実際、「彼自身と、その妻と、子らと、子らの妻たちは出た」と書かれている(創世記8:18)。そして字義は、入るときには生殖の慎みを、出るときには生殖の用を意味している。
De Noe et arca 21.6
Tunc enim pater cum filiis prius introivit, et filii cum parente, et postea uxor ejus, et filiorum ejus uxores, id est, non commiscetur sexus in introitu, commiscetur in egressu.
PL 14, 397Bそのとき、父は子らとともにまず入り、子らは親とともに入り、その後に彼の妻と、子らの妻たちが入った。すなわち、入るときは性が混じらず、出るときに混じる。
De Noe et arca 21.7
Aperte igitur velut ordine ipso ingressionis vocem quamdam justus emittit, tempus illud non esse concubitus, neque deliciarum, quo omnibus immineret interitus.
PL 14, 397Bそれゆえ義人は、入る順序そのものによって、明らかに一種の声を発している。あの時は、皆に滅びが迫っていたのだから、同衾や歓楽の時ではない、と。
De Noe et arca 21.8
Unde in Evangelio Dominus ait (Luc. XVII, 26 et 27) , reprehendens quod temporibus Noe manducarent et biberent, uxores ducerent, et filias nuptum traderent; et ideo propter intemperantiam eorum supervenisse diluvium.
PL 14, 397Bそれゆえ福音書で主は、ノアの時代に人々が食べ、飲み、妻を娶り、娘を嫁がせていたことを咎め(ルカ17:26, 27)、そのゆえ、彼らの放縦のゆえに洪水が襲ったと言う。
De Noe et arca 21.9
Moeroris igitur tempus illud, non laetitiae erat. Et inde justus consortio non delectabatur uxoris, vel filii justi petebant copulam conjugalem. Quam enim indecorum, ut quo tempore viventes morerentur, tunc perituri generarentur?
PL 14, 397Cしたがって、あの時は悲しみの時であり、喜びの時ではなかった。ゆえに義人は妻との交わりを楽しまず、また義人の子らも夫婦の交わりを求めなかった〔前の non が vel 以下にも及ぶと取った〕。生ける者たちが死んでゆくその時に、滅びるはずの者たちが生み出されるとは、なんとふさわしくないことか。
De Noe et arca 21.10
Postea autem recte ad seminarium caeterorum successit usus et cura conjugii, cum diluvium recessit.
PL 14, 397Cその後、洪水が退いたとき、他の者たちの苗床のために、結婚の用と配慮が続いたのは当然である。
De Noe et arca 21.11
Itaque non viri cum viris, sed feminae cum viris exeunt; ut virilis in se interdicta permixtio, permissa autem virilis et feminei legitima sorte conjugii copula videretur.
PL 14, 397Cそこで、男と男ではなく、女と男が出る。男同士の交わりは禁じられ、男と女の結合は、適法な結婚の定めによって許される、と見えるようにである。
De Noe et arca 21.12
77. Sensus autem altior hoc habet: ubi periculum est, viriles quaedam et fortiores disceptationes menti adhaereant, et eo se mens quasi quamdam tueatur sobolem filiorum, quo tempestatibus et gravioribus passionibus acies quaedam virilis occurrit.
PL 14, 397C77. より高い意味はこうである。危険があるところでは、男らしい、より強い論議が精神に付き従うべきであり、精神はそれによって、子らというある種の子孫をいわば守る。嵐や、より重い情念に対して、男らしい戦列が立ち向かうからである。
De Noe et arca 21.13
Decurso autem periculo, nihil obest si molliores cogitationes validioribus copulentur; non ut effeminentur a mollioribus fortiores, sed ut molliores sensus velut quibusdam virilibus roborentur, cum omnia consilia nostra ad virtutem, justitiam, integritatem, fortitudinem dirigantur, et quodam usu seminarioque virtutum creari atque adolescere possint validiora consilia.
PL 14, 397Dしかし危険が過ぎたなら、より柔らかな思いがより強いものと結ばれても、妨げはない。それは、より強いものが柔らかいものによって女々しくされるためではなく、より柔らかな考えが、いわば男らしいものによって強められるためである。我々のあらゆる思案が徳、正義、廉直、勇気へ向けられ、ある種の用と徳の苗床によって、より強い思案が生まれ育ちうるのである。
De Noe et arca 21.14
Non est igitur utile, cum vitiorum aliqua confusio est quae mentem occupet, serere aliquas cogitationes, atque generare et parturire mentem.
PL 14, 398Aしたがって、悪徳の何らかの混乱が精神を占めているときに、何らかの思いを蒔き、精神に孕ませ産ませるのは、有益でない。
De Noe et arca 21.15
Cum autem compressae fuerint cupiditates, et mens requieverit, tunc seminario quodam disceptationis accepto, virtutes possunt et bona opera germinari.
PL 14, 398Aしかし、欲望が抑えられ、精神が憩ったとき、そのときこそ、論議のある種の苗床を受け取って、徳と善い業が芽生えうる。