De Noe et arca 4.1
Gigantibus qui vixerunt aetate Noe, similes esse homines cultui carnis suae studentes. Qui dicantur filii Dei; et quo pacto Deus dicatur irasci aut moveri: quare etiam irrationabilibus propter hominis peccatum deletis, Noe gratiam apud Deum invenerit.
PL 14, 365Cノアの時代に生きた巨人たちに、自分の肉の世話に熱中する人々は似ている。だれが神の子と呼ばれるのか。神がどのようにして怒り、あるいは動かされると言われるのか。人の罪のゆえに理性なきものまで滅ぼされたのに、なぜノアは神のもとで恩寵を見いだしたのか。
De Noe et arca 4.2
8. Gigantes autem erant in terra in diebus illis (Gen. VI. 4) . Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor: sed ex angelis et mulieribus generatos asserit, quos hoc appellat vocabulo, volens eorum exprimere corporis magnitudinem.
PL 14, 365C8. 「その日々、地には巨人たちがいた」(創世記6:4)。神の聖書の著者は、詩人たちのように、あの巨人たちを地の子らと見せようとするのではなく、天使たちと女たちから生まれたと断言している。この呼び名で、彼らの体の大きさを言い表そうとしたのである。
De Noe et arca 4.3
Et consideremus, ne forte gigantum sint similes homines cultui studentes carnis suae, animae autem nullam curam habentes: sicut illi qui de terra secundum poeticam fabulam orti, mole corporis sui freti, feruntur habuisse contemptum superorum.
PL 14, 366A考えてみよう。自分の肉の世話に熱中し、魂にはまったく気を配らない人々は、巨人たちに似ているのではないか。詩人たちの物語によれば、地から生まれたあの者たちは、自分の体の巨大さを頼みとして、上なる神々を軽んじたと伝えられている。
De Noe et arca 4.4
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
PL 14, 366Aそれとも、魂と体から成りながら、魂がもつ何ものにもまさって貴い精神の活力を避け、この肉の模倣者として、いわば母方の愚鈍さの相続人であることを示す者たちは、別のものと見なすべきだろうか。
De Noe et arca 4.5
Itaque in vanum laborant, coelum votis usurpantes superbis, et terrenis operibus incubantes, qui electione inferioris, et contemptu superioris consortii, tamquam voluntariis obnoxii peccatis graviori condemnantur severitate.
PL 14, 366Aこうして彼らは、高ぶった願いで天を奪い取り、地上のわざに身をかがめて、むなしく労する。下なる交わりを選び、上なる交わりを軽んじることで、自ら進んで犯す罪に服した者として、いっそう厳しい断罪を受ける。
De Noe et arca 4.6
9. Plerumque Angelos filios Dei vocat Scriptura; quia ex nullo homine generantur animae. Itaque viros fideles filios suos dicere non est aspernatus Deus.
PL 14, 366B9. 聖書はしばしば天使たちを神の子と呼ぶ。魂はどの人間からも生まれないからである。それゆえ神は、信仰ある人々を自分の子らと呼ぶことをも退けなかった。
De Noe et arca 4.7
Sicut ergo viri probabilis vitae filii Dei vocantur (Job I, 6) : ita quorum carnalia sunt opera, hos filios dicimus carnis Scripturarum auctoritate (Ps. LXXXI, 6) .
PL 14, 366Bしたがって、称賛に値する生を送る人々が神の子らと呼ばれる(ヨブ記1:6)ように、行いが肉的な者たちを、我々は聖書の権威に基づいて肉の子らと呼ぶ(詩篇81:6)。
De Noe et arca 4.8
Dicit enim Johannes Evangelista: Quia quotquot Dominum Jesum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12 et 13) .
PL 14, 366B福音記者ヨハネは言う。「主イエスを受け入れた者はみな、彼は彼らに、神の子となる権能を与えた。その名を信じる者、血からでもなく、肉の意志からでもなく、男の意志からでもなく、神から生まれた者たちに」(ヨハネ1:12, 13)。
De Noe et arca 4.9
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
PL 14, 366Bそれゆえ、のちにあなたは、主が怒ったと読む。主は考えていた、すなわち知っていたにもかかわらずである。地の領域に置かれ、肉を担う人は、罪なしではありえないと(実際、地はいわば誘惑の場所であり、肉は腐敗への誘いである)。それでも彼らは、理性を受け入れうる精神と、体に注ぎ込まれた魂の力をもちながら、何の考慮もなく転落へ突き進み、そこから自らを呼び戻そうとしなかった。
De Noe et arca 4.10
Neque enim Deus cogitat sicut homines, ut aliqua ei nova succedat sententia; neque irascitur quasi mutabilis: sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum nostrorum acerbitas, quae divinam meruerit offensam; tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam.
PL 14, 366C神は人間のように考え、何か新しい決定が神に生じるのではない。変わりやすいもののように怒るのでもない。これらが読まれるのは、我々の罪の苦々しさが、神の怒りに値したものであることを言い表すためである。まるで罪責がそこまで増し加わり、本性として怒りにも憎しみにもいかなる情念にも動かされない神でさえ、憤りへと駆り立てられたかのように見えるほどだ、ということである。
De Noe et arca 4.11
10. Minitatus est praeterea quod deleret hominem: Ab homine, inquit, usque ad pecus, et a reptilibus usque ad volatilia coeli delebo (Gen. VI, 7) . Quid laeserant irrationabilia?
PL 14, 366C10. さらに神は、人を滅ぼすと脅した。「人から家畜に至るまで、這うものから天の鳥に至るまで、私は滅ぼそう」(創世記6:7)。理性なきものたちが何を害したというのか。
De Noe et arca 4.12
Sed quia propter hominem illa facta erant, eo utique deleto propter quem facta sunt, consequens erat ut etiam illa delerentur; quia non erat qui his uteretur.
PL 14, 367Aだが、それらは人のために造られたのであるから、そのために造られた人が滅ぼされた以上、それらも滅ぼされるのは当然の帰結であった。それらを用いる者がいなくなったからである。
De Noe et arca 4.13
Sensu autem altiore illud manifestatur, quia homo mens est quae est rationis capax; homo enim definitur animal vivum, mortale, rationale.
PL 14, 367Aもっと深い意味では、次のことが示される。人は理性を受け入れうる精神だからである。実際、人は「生きた、死すべき、理性的な動物」と定義される。
De Noe et arca 4.14
Principali igitur exstincto, etiam sensus omnis exstinguitur; eo quod nihil reliqui ad salutem supersit, cum salutis fundamentum virtus defecerit. Ad condemnationem autem caeterorum, et ad expressionem pietatis divinae dicitur Noe apud Deum gratiam invenisse.
PL 14, 367Aしたがって主導的な部分が消されれば、すべての感覚もまた消される。徳が救いの土台として失われたとき、救いのために残るものは何もないからである。そして、ノアが神のもとで恩寵を見いだしたと言われるのは、他の者たちの断罪のため、また神の慈愛を言い表すためである。
De Noe et arca 4.15
Simul ostenditur quod hominem justum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius generis reservatur seminarium, qui non generationis nobilitate, sed justitiae et perfectionis merito laudatur.
PL 14, 367A同時に、こう示される。義人は、他人の罪に覆い隠されることがない。彼自身が全人類の苗床として取っておかれるからである。彼は生まれの高貴さではなく、正義と完全さの功績によって称えられる。
De Noe et arca 4.16
Probati enim viri genus virtutis prosapia est; quia sicut hominum genus homines, ita animarum genus virtutes sunt. Etenim familiae hominum splendore generis nobilitantur: animarum autem clarificatur gratia splendore virtutis.
PL 14, 367B是認された人の家系とは、徳の血筋である。人類の種族が人々であるように、魂の種族は諸徳だからである。人々の家柄が生まれの輝きによって高貴にされるのに対し、魂の気品は、徳の輝きによって輝かされる。