ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput VII 第VII章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 369D · 26 sectiones

De Noe et arca 7.1

1

Arca Noe cum arca foederis comparatur; cujus dimensionibus denotari ostenditur singulas humani corporis partes ad usum aliquem et decorem esse compositas.

PL 14, 369D

ノアの箱舟が契約の箱と比べられる。その寸法によって、人の体のそれぞれの部分が、ある用とある美しさのために組み立てられていることが示される。

De Noe et arca 7.2

2

16. Alibi autem, hoc est, in Exodo etiam deauratur foris et intus arca illa (Exod. XXV, 11) , quae in sanctis est mundi intelligibilis imitatrix imago. Sicut enim pretiosius aurum bitumine: ita illa quae in sanctis est arca, quam ista praestantior.

PL 14, 370A

16. 他方、出エジプト記では、あの箱も外と内が金で覆われる(出エジプト記25:11)。それは聖所にあって、可知的世界を写す像である。金が瀝青よりも貴いように、聖所にあるあの箱は、この箱よりもすぐれている。

De Noe et arca 7.3

3

Denique hic simpliciter ligna posuit: ibi autem ligna quidem, sed imputribilia comprehendit, declarans merita sanctorum.

PL 14, 370A

要するに、ここでは単に木材と記した。あちらでは、木材ではあっても朽ちないものを挙げ、聖なる者たちの功績を示している。

De Noe et arca 7.4

4

Addidit etiam illic supportatoria immobilia esse, quod sanctorum statio stabilis et firma sit; quia vitae probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae declinantes consortia.

PL 14, 370A

あちらではさらに、担ぎ棒が動かないものであると付け加えた。聖なる者たちの立ち位置は安定し堅固だからである。彼らは称賛に値する生の道を徳の導きにしたがって歩み、腐敗の交わりを避けたのである。

De Noe et arca 7.5

5

Haec autem arca, utpote in diluvio, huc atque illuc motu impellebatur incerto; eo quod peccatorum status mobilis sit, et vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur.

PL 14, 370A

だがこの箱舟は、洪水の中にあって当然のことながら、定まらない動きであちらこちらに押しやられた。罪人の境涯は動きやすく、その生は、あふれ出る情念のいわば洪水によって腐敗に服し、定まらない迷いのうちにさまようからである。

De Noe et arca 7.6

6

17. Nec illud praetereundum quod cum dixisset: Et facies arcam trecentorum cubitorum longitudine, et quinquaginta cubitorum latitudine, et triginta cubitorum altitudine, addidit: Colligens facies arcam, et in cubito consummabis eam a summo (Gen. VI, 15 et 16) : ut reliquo corpori mensurae sibi convenientis ad gratiam decore quadraret caput hominis, et tamquam regale arcae adjungeret, ex quo cum sensus omnes ad caeteras partes corporis transfunderentur; tum maxime oculi, velut speculatores et custodes naturae appositi providentia, prope totum orbis nostri statum desuper contuerentur.

PL 14, 370B

17. 次のことも見過ごしてはならない。神は「汝は、長さ三百キュビト、幅五十キュビト、高さ三十キュビトの箱舟を造れ」と言ったのに続いて、「集めて箱舟を造り、上から一キュビトで仕上げよ」(創世記6:15, 16)と付け加えた。それは、残りの体に釣り合う寸法の優美さにかなうように人の頭が方形に収まり、いわば箱舟の王位に当たるものとして付け加えられるためである。頭からは、すべての感覚が体の他の部分へ流れ込み、とりわけ目は、本性の物見また番人として摂理により据えられて、我々の世界のほぼ全体の状態を上から見渡す。

De Noe et arca 7.7

7

Ipsaque mens illic locata secundum plurimorum sententiam, et maxime Salomonis qui ait: Oculi sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14) : quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit, et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis regimen impertiat, responsa proferat, per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere, nec solum quod ante pedes est videre, sed etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae.

PL 14, 370B

精神そのものも、多くの人々の見解、とりわけソロモンの「知者の目はその頭にある」(コヘレトの言葉2:14)という言葉に従えば、そこに置かれている。いわば帝の宮廷に徳の会議を自分のもとに集め、その随員に囲まれて自らもいっそう堅固になり、高い場所からのように体全体を守る統治を施し、答えを出す。この頭によって我々は、自分の背後を振り返るだけ、足もとのものを見るだけでなく、天そのものの秘密までも、知恵の深い眼差しで見ることができる。

De Noe et arca 7.8

8

Ibi igitur summa nostrae salutis, ibi gratia. Inde custodia, inde etiam pulchritudo toti corpori acquiritur, quae primum in vultu vernat. Decet enim praestantiorem esse aulae regalis nitorem, in qua sicut visus major, ita splendor est.

PL 14, 370C

したがって、そこに我々の救いの頂があり、そこに恩寵がある。そこから守りが、またそこから美しさが体全体にもたらされ、それはまず顔に芽吹く。王の宮廷の輝きがいっそうすぐれているのは当然である。そこでは視る力が大きいように、輝きもまた大きいからである。

De Noe et arca 7.9

9

18. Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem. Quam deformes sunt vultus caecorum!

PL 14, 370C

18. というのも、人の姿の中である用のために組み立てられていると見えるもの一つ一つを見るなら、目は見るため、耳は聞くため、鼻は嗅ぐため、口は話すためであるように、これらは用を果たすとともに、美しさをもたらすのである。盲人の顔はなんと醜いことか。

De Noe et arca 7.10

10

Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole non habet suum decorem? Tristes sine sole dies ducimus, noctes sine luna non placent; ipsi enim sunt quidam mundi oculi.

PL 14, 370D

人の顔が目を欠いて醜いとして、何の不思議があろうか。天そのものでさえ、太陽がなければ自らの美しさをもたないのだから。太陽のない日々を我々は陰鬱に過ごし、月のない夜は好ましくない。これらは世界の目だからである。

De Noe et arca 7.11

11

Detrahe stellarum lumina, et quaedam est in coelo ipso caecitatis deformitas. Pili ipsi qui orbem oculorum praetexunt, et velut quamdam aciem praetendunt, ne sorde aliqua vel pulveris caligine pupilla laedatur; et ipsi excipiunt si quid fuerit illatum quod oculum possit laedere.

PL 14, 370D

星の光を取り去れば、天そのものにも盲目の醜さが生じる。眼球の縁に張られた毛も、いわば一列の戦列を前に広げており、何かの汚れや塵の曇りで瞳が傷つかないようにしている。何か目を傷つけうるものが運び込まれても、それを受け止める。

De Noe et arca 7.12

12

Si lippitudine intercidant, quam dedecet, si palpebra contractior fuerit, si radantur supercilia quae praetiosorum monilium specie velut intexta gemmis refulgent!

PL 14, 371A

ただれ目で抜け落ちるなら、いかに見苦しいことか。まぶたが引きつったり、眉が剃り落とされたりするなら、なおさらである。眉は貴重な首飾りの姿のように、宝石を織り込んだかのごとく輝くのに。

De Noe et arca 7.13

13

19. Aurium quoque ut necessarius usus, ita decora species: quas si quis truncaverit, toti vultui infert deformitatem.

PL 14, 371A

19. 耳もまた、必要な用があるのと同様、美しい姿をもっている。これを切り落とす者は、顔全体に醜さをもたらす。

De Noe et arca 7.14

14

In quibus ita elaboravit opus suum natura; ut ipsi anfractus cavernarum mira providentia sinuati, plurimum utilitatis afferant, ne repente feriat secreta capitis sonus.

PL 14, 371A

それらにおいて本性は、その作品をこのように仕上げた。洞の曲がりくねりそのものが、驚くべき摂理によって湾曲しており、頭の奥を不意に音が打つことがないようにするのに、大いに役立つ。

De Noe et arca 7.15

15

Denique saepe multos improviso clangore consternari videmus, et attonitos aut vocis alicujus aut tumultus sono expavescere. Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus, velut quodam glutino auditum ligant.

PL 14, 371A

実際、思いがけない轟音に多くの人が仰天し、ある声や騒ぎの音に呆然として怖れおののくのを我々はしばしば見る。同じ曲がりくねりの間に生じる耳垢は、いわば糊のように聴覚を結びとめる。

De Noe et arca 7.16

16

Simul si vehementior pulsus fuerit alicujus sonus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam improvisus interna concutiat. Vermiculi quoque si aurem penetrare tentaverint, quodam sordium visco tenentur.

PL 14, 371B

同時に、何かの音がより激しく打ちつけたなら、砕かれて遅くなり、不意に来て内部を揺さぶるよりも、前触れとして和らげるようになる。小さな虫が耳に入ろうとしても、耳垢の粘りに捕らえられる。

De Noe et arca 7.17

17

20. Nares simae contra naturam videntur: jam si incisae fuerint, quomodo potest vita subsistere, sublato spirandi meatu; quemadmodum pecudis magis facies, quam vultus hominis aestimatur?

PL 14, 371B

20. しし鼻は本性に反するように見える。ましてや鼻が削がれたなら、息の通り道が取り去られて、命はどうして保たれえようか。しかも顔は人の顔というより、家畜の顔のように見なされるのではないか。

De Noe et arca 7.18

18

21. Capilli capitis quam grato amictu caput vestiunt, velut quidam aulae regiae stipatores; ne cerebrum aura laedat, aut imber feriat, aut sol adurat.

PL 14, 371B

21. 頭の髪は、なんと快い衣として頭を覆っていることか。王宮の護衛のように、脳が風に傷つけられず、雨に打たれず、日に焼かれないようにする。

De Noe et arca 7.19

19

Quos ita tamen dedit natura, ut pro sexu aut prolixiores placeant, aut recisi; et pro aetate, aut plerumque pro temporis et anni qualitate.

PL 14, 371B

しかも本性はこれを、性別に応じて長いほうが好まれ、あるいは切ったほうが好まれ、また年齢に応じて、あるいはたいていは時節と季節の性質に応じて、そうなるように与えた。

De Noe et arca 7.20

20

In senibus grata canities, in pueris prodigiosa: delectat tonderi aestate pressius, hyeme indulgentius: mulieribus ornamento est coma, dedecori est viris.

PL 14, 371C

老人には白髪が好ましく、少年には異様である。夏はより短く刈り、冬は長めに残すのがよい。女には髪が飾りであり、男には恥である。

De Noe et arca 7.21

21

Denique Apostolus evidentius expressit hoc dicens: Nam ipse natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si capillos habeat, gloria est illi (I Cor. XI, 14, 15) .

PL 14, 371C

使徒はこのことをいっそうはっきり言い表している。「本性そのものが汝らに教えている。男が髪を伸ばすなら、それは彼にとって恥であり、女が髪をもつなら、それは彼女にとって栄光だと」(一コリント11:14, 15)。

De Noe et arca 7.22

22

22. Quid de ipsa regia loquar, per quam aulici sermones prodeunt, quidam mentis nostrae indices, animique internuntii? Quid de ipso dentium ordine, qui cum suo opere toti quidem corpori vires ministrent, tum etiam modulatores sunt vocis ipsius?

PL 14, 371C

22. 王宮そのもの〔すなわち口〕について何を言おうか。そこから宮廷の言葉が出て行く。それは我々の精神の指標、心の使者である。歯の並びについて何を言おうか。歯はその働きで体全体に力を与えるとともに、声そのものを調える者でもある。

De Noe et arca 7.23

23

De quibus si qui ceciderint, vox claudicat. 23. Haec de capite prolixius diximus; quia oportuit sensus omnes in summo locari, unde omnia per reliquas partes officia dividerentur.

PL 14, 371C

その歯のいくつかが抜け落ちれば、声はよろめく。23. 頭についてはこれだけ長く述べた。すべての感覚が頂に置かれるべきであり、そこから諸々の務めが残りの部分に分けられるからである。

De Noe et arca 7.24

24

Capiti autem nostro a tergo cervix proxima, dextera laevaque brachia sunt, quae arcem imperialem tamquam fida tuentur custodia. Denique haec in nobis validiora quae propiora capiti, haec praestantiora.

PL 14, 371D

さて、我々の頭の背後には首が接し、右と左には腕があって、帝の城塞を忠実な警護のように守っている。実際、頭に近いこれらは我々のうちでより強く、よりすぐれている。

De Noe et arca 7.25

25

Pectus quoque velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis, compassionisque consors, cui sua omnia vel salubria, vel adversa transfundat.

PL 14, 371D

胸もまた、知恵のいわば聖所のようなものであり、胃は、医者たちが言うように、いわば証人であって、頭の秘密を知る者、共感の分かち手であり、頭は自らの益あるものも害あるものもすべて、そこへ注ぎ込む。

De Noe et arca 7.26

26

Latera, naticae, femora, et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant; pedumque gressus qui etsi exiliores videntur, fiunt tamen latiores cum incedimus.

PL 14, 372A

脇腹、尻、腿、すねは、その姿そのものが寸法の幅を示す。足の歩みも、細く見えるが、我々が歩くときは広がる。