De Noe et arca 10.1
De tribus causis ob quas muta inanimantia per diluvium subjecta sint poenae, et quemadmodum sensus nostri peccato moriantur; ac Deus testamentum suum cum justo statuerit. 31. Quaecumque, inquit, sunt in terra, morientur (Gen. VI, 17) .
PL 14, 374D物言わぬ生き物〔底本は inanimantia(魂の無いもの)。10.2 の muta animantia に合わせ animantia と読む〕が洪水によって刑罰を受けた三つの理由、我々の感覚が罪によって死ぬしかた、そして神が義人と自らの契約を立てたこと。31. 「地にあるものはすべて死ぬ」と〔主は〕言う(創世記6:17)。
De Noe et arca 10.2
Quid utique muta deliquerant animantia? qua causa subjecta sunt poenae, quae peccandi sensum non habent?
PL 14, 375A物言わぬ生き物は、いったい何の過ちを犯したのか。罪を犯す感覚を持たないのに、なぜ刑罰に服させられたのか。
De Noe et arca 10.3
Sed quemamodum in bello cum imperator ab hoste occiditur, commoritur ejus exercitus, atque omnis comminuitur virtus militaris: sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia.
PL 14, 375Aだが、戦いにおいて将軍が敵に殺されれば、その軍勢も共に死に、軍の力のすべてが砕かれるのと同じように、主なる神がすべての生き物に対して一種の王のごとき権能を与え、あらゆる鳥、野獣、獣を君主の権威をもって治めさせた人間が滅びるとき、家畜も、理性なきあらゆる動物も共に死ぬのは、正義に反しないと見えたのである。
De Noe et arca 10.4
Denique si quando est pestilentia, corrupto coeli tractu, prius ea quae sunt irrationabilia lues dira contaminat, et maxime canes, equos, boves; atque ea inficit quae cum hominibus conversari videntur: sic morbi vis etiam genus humanum implicat.
PL 14, 375B実際、天の気が損なわれて疫病が起こるときには、まず理性なきものを恐ろしい疫が汚し、とりわけ犬、馬、牛を侵し、人間と共に暮らしているとされるものを病ませる。こうして病の力は人類をも巻き込む。
De Noe et arca 10.5
Haec igitur prima causa, ut arbitror, justae assertionis. 32. Secunda illa, quia nemo accusat naturam, cur reliqua corporis nostri membra moriantur solo capite sublato, cum multos videamus amputatis manibus et pedibus supervivere.
PL 14, 375Bこれが、私の考えでは、この主張が正当である第一の理由である。32. 第二の理由はこうである。手足を切り落とされても生き延びる人を多く見るのに、頭だけが取り去られると我々の体のほかの肢体が死ぬことについて、だれも自然を責めはしない。
De Noe et arca 10.6
Sed non eadem caeterorum membrorum est praerogativa, quae capitis; ideoque abscisso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam omnia membra: nec in eo aut operatoris providentia deseritur, aut substantiae humanae fragilitas redarguitur.
PL 14, 375Bほかの肢体の特権は、頭の特権と同じではない。だから、我々の感覚が体の残りの部分へ出てくる源である頭が切り離されると、すべての肢体も共に死ぬ。しかしそのことにおいて、造り主の摂理が見捨てられることも、人間の実体のもろさが咎められることもない。
De Noe et arca 10.7
Similiter ergo nemo nunc arguat, quia caput et principale quoddam caeterorum animalium homo est, quo moriente non debet mirum videri, si caetera commoriantur animalia.
PL 14, 375Cそれゆえ同様に、今もだれも非難してはならない。人間は他の動物たちの頭であり、いわば首位にある者なのだから、その人間が死ぬときにほかの動物たちが共に死んでも、不思議に見えるべきではない。
De Noe et arca 10.8
33. Tertium illud est, quia rationis expertia non propter se, sed propter hominem generata sunt animalia; hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subjectione humana praestaret conditio.
PL 14, 375C33. 第三の理由はこうである。理性を欠く動物は、それ自身のためではなく人間のために生み出されたのである。人間のためにあるべく命じられたのは、その服従によって人間の境遇が優れたものとなるためである。
De Noe et arca 10.9
Denique gratiae hominis attribuit Propheta dicens: Omnia subjecisti sub pedibus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris (Ps. VIII, 8) ; quia propter ipsum illa omnia: alia propter utilitatem, alia delectationis gratia, alia voluptatis.
PL 14, 375C現に、預言者は人間への恩寵に帰して言う、「汝はすべてを彼の足の下に服させた、羊も牛もことごとく、さらに野の家畜、天の鳥、海の魚を」(詩篇8:8)と。それらすべては彼のためだからである。あるものは役に立つため、あるものは楽しみのため、あるものは快楽のために。
De Noe et arca 10.10
Consequens ergo erat, ut cum deleretur homo a facie terrae propter quem facta sunt, etiam ipsa pari delerentur occasu. Haec secundum simplicem lectionis expositionem.
PL 14, 375Cゆえに、そのために万物が造られた人間が地の面から一掃されるとき、万物も同じ没落によって一掃されるのが当然の帰結であった。以上は、読解の単純な説明による。
De Noe et arca 10.11
34. Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt; quia peccator unusquisque quo graviora flagitia commiserit, eo fit insolentior.
PL 14, 375D34. だが、より高く深い解釈は次のことを付け加える。魂が情念の重みで重くたわみ、さまざまな欲求の熱に沈められるかのようになると、地上的な思いと欲望はみな真っ逆さまに転落する。罪人はだれでも、重い悪行を犯すほど、いっそう傲慢になるからである。
De Noe et arca 10.12
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia. Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat.
PL 14, 375D実に、悪は慣れと訓練によって増し、罰を受けないことによって大胆さが育つ。こうして罪人は、あらゆる廉直への顧慮から遠ざかり、その者のうちで、地上的なものはことごとく、致命的な罪の苦さによって死ぬ。その罪の苦さは、罪人を真の絶えることのない死によって滅ぼすのである。
De Noe et arca 10.13
Nemo enim gravius moritur, quam qui peccato vivit. Moriuntur in eo singulae passiones: moritur visus qui peccatum annuntiat, qui mulieri fallaci intendit, qui capitur alieni vultus decore, quem oculi meretricis ligaverint, quem aspectus illaqueaverit fornicariae.
PL 14, 376A罪に生きる者ほど重く死ぬ者はいない。その者のうちで、個々の情念が死ぬ。罪を告げ知らせる視覚が死ぬ。偽りの女に目を向け、他人の顔の美しさに捕らえられ、遊女の目に縛られ、淫婦の眼差しに罠にかけられた視覚である。
De Noe et arca 10.14
Annon videtur mori, qui sibi libidinis telum impresserit, qui spontaneus in foveam mortis irruerit?
PL 14, 376A自らに情欲の矢を突き立て、自分から進んで死の穴に飛び込む者は、死んでいるように見えないだろうか。
De Noe et arca 10.15
Moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem annuntiat, cum inserit animis verba meretricis quae seducit juvenem multo blandimento sermonis; laqueis autem labiorum suorum illigat eum. Moritur vox silentio, si non confiteatur Deo.
PL 14, 376A聴覚もまた死ぬ。悪事を語り伝え、誘う姦夫の言葉を告げ知らせ、遊女の言葉を心に植えつけるときに。その遊女は多くの甘い言葉で若者を惑わし、唇の罠で彼を縛る。声は、神に告白しないなら、沈黙によって死ぬ。
De Noe et arca 10.16
Moritur multiloquio; quia scriptum est: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19) . Moritur per iracundiam, cum praetergreditur mensuram ultionis. Omnis namque postremo sensus moritur, si minister sit iniquitatis.
PL 14, 376B多弁によっても死ぬ。「多く語れば罪を免れない」と書かれているからである(箴言10:19)。怒りによっても死ぬ。復讐の度を越えるときである。結局、すべての感覚は、不義の僕となるなら死ぬのである。
De Noe et arca 10.17
35. Et ideo quia terrena omnia moriuntur diluvio, solus autem justus in aeternum manet, ad ipsum dicitur: Statuam testamentum meum ad te (Gen. VI, 18) ; quia ipse divinae est haeres gratiae, ipse coelestis possessor haereditatis, beatissimorum consors bonorum.
PL 14, 376B35. こうして、地上的なものがすべて洪水で死に、義人だけが永遠にとどまるので、彼に向かって「私は汝に対して私の契約を立てよう」と言われる(創世記6:18)。彼自身が神の恩寵の相続人であり、天の相続財産の所有者であり、このうえなく幸いな善の共有者だからである。
De Noe et arca 10.18
Et homines quidem cum moriuntur, patrimonium suum testamento transcribere solent; nec cedit haereditas, donec vivit testator: Deus autem cum sit sempiternus, transfundit justis divinae haereditatem substantiae; et ipse non indigens donat sua sine ullo donationis dispendio, quem non gravant suorum consortes bonorum, magisque fruitur eo quo nos utimur.
PL 14, 376B人は死ぬとき、遺言〔testamentum は「契約」と「遺言」の両義をもつ〕によって財産を譲るのが常であり、遺言者が生きているあいだは相続は発生しない。しかし神は永遠であるから、神の実体の相続財産を義人たちに注ぎ、自らは何も欠くことなく、与えるにあたって何も減らすことなく自分のものを与え、自らの善の共有者たちに重荷を負わされることもなく、むしろ我々が用いているものをいっそう享受する。
De Noe et arca 10.19
Denique Dominus Jesus pauper factus est, cum dives esset, ut nos illius inopia ditaremur: qui Testamentum utrumque suo consummavit sanguine; ut nos vitae suae cohaeredes, et mortis faceret haeredes, quo et vitae haberemus consortium, et mortis beneficium.
PL 14, 376Cところで、主イエスは、富んでいたのに貧しくなった。我々が彼の貧しさによって富むためである。彼は両方の契約〔旧約と新約〕を自らの血で成就し、我々を彼の命の共同相続人とし、死の相続人ともした。それは我々が命の交わりと死の益とを持つためである。
De Noe et arca 10.20
Multum autem tribuit justo, dicendo: Statuam testamentum meum ad te; eo quod rationabilis et fidelis vir sit testamentum Dei.
PL 14, 376C彼は義人に多くを与えている、「私は汝に対して私の契約を立てよう」と言うことによって。理性ある、信仰ある人こそ神の契約だからである。
De Noe et arca 10.21
Ipse est enim haereditas, ipse possessio, in quo virtus divini testamenti est, in quo fructus judicii, in quo haereditas promissionis, de quo David dicit: Ecce haereditas Domini, filii merces fructus ventris (Ps. CXXVI, 3) . Sed jam salva expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus.
PL 14, 376C実に、彼自身が相続財産であり、所有であり、そのうちに神の契約の力があり、裁きの実があり、約束の相続財産がある。彼についてダビデは言う、「見よ、主の相続財産は子ら、報いは胎の実」(詩篇126:3)。だが、より深い奥義の説明はそのままにして、残りへ進もう。