De Noe et arca 15.1
Per arcam a foris clausam et in aquis fluctuantem, corpus hominis corio tectum et variis motibus agitatum: per quindecim aquae cubitos queis montes superabantur, humanos sensus: denique per mortem omnis carnis, animae passionibus corruptae interitum adumbrari: superbos autem praecipue delendos cum justus interim exstinctis pravis motibus in corpore quasi incorporeus remaneat.
PL 14, 384C外から閉ざされ水に漂う箱舟によって、皮に覆われさまざまな動きに揺さぶられる人間の体が。山々を越えた水の十五キュビトによって、人間の感覚が。さらに、すべての肉の死によって、情念に損なわれた魂の滅びが、かたどられること。また、高ぶる者が特に滅ぼされること、そのあいだ、義人は悪い動きが消されて、いわば体のない者のように体の中にとどまること。
De Noe et arca 15.2
50. Et clausit Dominus a foris arcam (Gen. VII, 16) . Sermo manifestus est secundum litteram. Claudenda fuit arca, et tuto sepienda munimine; ne eam vaga diluvii fluenta penetrarent.
PL 14, 384D50. 「主は外から箱舟を閉じた」(創世記7:16)。字義によれば言葉は明らかである。箱舟は閉ざされ、守りの備えで安全に囲われねばならなかった。さまよう洪水の流れが入り込まないようにである。
De Noe et arca 15.3
Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
PL 14, 385Aより高い意味の解釈も、不適切ではない。この箱舟が象る人間の体を、皮で囲まれて寒さと暑さから守られていると見なすなら。技術者たる神が、すべての肢体を守るべく、自然の脱ぎ殻のような皮を着せ、周りに注がれる〔底本は circonfuso。circumfuso と読む〕覆いで包んだ。寒さで凍りつかず、夏の暑さで溶けないようにである。
De Noe et arca 15.4
51. Exundavit igitur aqua, et levavit arcam, et ferebatur super summum aquarum. Non immerito exundavit aqua, quando coeli cataractae apertae sunt, et de terra rupti sunt fontes aquarum et flumina. Quod magna emphasi dictum est.
PL 14, 385A51. 「それゆえ水はあふれ、箱舟を持ち上げ、水の頂の上を運ばれた」。天の水門が開かれ、地から水の泉と川が破れ出たとき、水があふれたのは理由のないことではない。これは強い強調をもって言われている。
De Noe et arca 15.5
Ubi enim eruptio, ibi irrevocabilis effusio sit necesse est; nec retineri facilis ingentium prolapsio fluentorum. Manifestum est igitur quod scriptum est.
PL 14, 385A実に、破れ出るところには、取り戻せない流出がなければならず、巨大な流れの崩れ落ちは容易に押しとどめられない。ゆえに、書かれていることは明白である。
De Noe et arca 15.6
Verum si altius spectandum putes, caro nostra diversis agitatur et freti modo fluctuat passionibus, quibus huc atque illuc tamquam super undas molestiarum suarum nunc fame, nunc siti, nunc cupiditate, nunc gaudio, nunc dolore jactatur.
PL 14, 385Bだが、もっと深く見るべきだと考えるなら、我々の肉はさまざまな情念に揺さぶられ、海峡のように波立つ。それらの情念によって、肉は自らの苦難の波の上を、あるときは飢え、あるときは渇き、あるときは欲求、あるときは喜び、あるときは苦痛によって、あちらこちらへ投げ出される。
De Noe et arca 15.7
52. Illud quoque non praetermittendum arbitror, quia Scriptura non praeteriit, quantis numero cubitis aqua super terram fuerit; quindecim enim cubitis super excelsos montes aquam fuisse dixit. Simplex itaque intellectus patet.
PL 14, 385B52. 私は、このことも見過ごしてはならないと考える。聖書が、水が地の上にいくキュビトあったかを見過ごさなかったからである。十五キュビトで高い山々の上に水があったと言う。単純な理解は明らかである。
De Noe et arca 15.8
Allegoria autem quinque sensus complectitur, qui sunt in corpore nostro velut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obrumbrant, et plerumque incursantur bestiis, et exagitantur condensa et opaca eorum.
PL 14, 385Bだが寓意は五つの感覚を含む。それは我々の体のなかの高い山々のようで、この情念の肉を覆い隠し〔底本は obrumbrant。obumbrant と読む〕、しばしば獣に襲われ、その茂みと暗がりは荒らされる。
De Noe et arca 15.9
Unde et Dominus per nationum credentium fidem veniens ad Ecclesiam suam, venit a Libano sicut ait Habacuc propheta dicens: Dominus a Libano veniet, a monte umbroso et opaco (Hab. III, 3) . Ecclesia quoque venit a Libano, sicut habent Cantica Canticorum.
PL 14, 385Bそれゆえ主も、信じる諸国民の信仰を通して自らの教会に来るとき、レバノンから来る。預言者ハバククは言う、「主はレバノンから来る、陰になった暗い山から」(ハバクク3:3)。教会もレバノンから来ると、雅歌にある。
De Noe et arca 15.10
Ita enim legimus: Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano. Transibis et pertransibis a principio fidei, a cubilibus leonum, et montibus pardorum (Cant. IV, 8) , quo gentiles populi, qui velut bestialium passionum graves patiebantur incursus, nunc altitudine fidei, et sublimitate devotionis meant.
PL 14, 385Cこう読むからである。「ここへ来い、レバノンから、花嫁よ。ここへ来い、レバノンから。汝は渡り、さらに渡るであろう、信仰の初めから、獅子の巣から、ヒョウの山々から」(雅歌4:8)。そこへ、獣の情念の重い襲撃に耐えていた異邦の民が、今や信仰の高さと献身の崇高さによって歩んでゆく。
De Noe et arca 15.11
Per hos igitur montes Christus advenit, comprimens Evangelicis disputationibus feroces istius corporis motus, atque illam altitudinem cordis, et se extollentem superbiam obedientia et humilitate sui destruens: meritoque fructus mansuetudinis ferre coeperunt, quos ante gravium diluvia passionum subruebant.
PL 14, 385Cこれらの山々を通して、キリストは来た。福音の論証によってこの体の荒々しい動きを抑え、心の高ぶりと自らを持ち上げる傲慢を、自らの従順と謙遜によって砕いた。そして、以前は重い情念の洪水が掘り崩していた者たちは、当然のこと、柔和の実を結び始めた。
De Noe et arca 15.12
De numero autem cubitorum sic quidam ante nos aestimaverunt, quod quinque sensus triplicem collectionem habeant; eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus quod tangendi substantiae subjacet, tangit.
PL 14, 385Dキュビトの数については、我々より前のある人々がこう推測した。五つの感覚は三重の集まりを持つ、と。視覚は見えるものを見、聴覚は聞こえるものを聞き、嗅覚は嗅がれるものを嗅ぎ、味覚は味わわれるものを味わい、触覚は触れることの実体に属するものに触れるからである。
De Noe et arca 15.13
Ideo quinque sensus tripliciter aestimati sunt, vel secundum illud: Scribe tibi tripliciter (Prov. XXII, 20) . Ego tamen commodius puto illud, ut sensus terreni hominis atque animalis et spiritalis accipiam, quos illa diluvii fluenta transcenderint.
PL 14, 385Dこうして五つの感覚が三重に数えられた、あるいは「汝は自分のために三重に書け」という言葉に従ってである(箴言22:20)。しかし私は、むしろ、地的な人、魂的な人、霊的な人の感覚と解するのがよいと思う。洪水の流れはそれらを越えたのである。
De Noe et arca 15.14
53. Merito mortua est omnis caro quae movebatur. Quod et secundum litteram liquet, et proprie ac naturaliter carnis corruptelam indicio procellosae commotionis expressit. Commotio enim vitiosa non est nisi per affectus corruptionem.
PL 14, 386A53. 「動いていたすべての肉は死んだ」は当然である。これは字義でも明らかであり、嵐のような動揺という印で、肉の腐敗を固有に、また自然に言い表した。悪徳の動揺は、情の堕落によるのでなければ生じないからである。
De Noe et arca 15.15
Movet enim voluptates caro, et ipsa voluptatibus commovetur. Talis autem commotio corruptelam creat. Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat.
PL 14, 386A肉は快楽を動かし、自らも快楽に動かされる。そのような動揺は腐敗を生む。ゆえに腐敗の原因は、この世の動揺であり、それによって各人の魂は堕落する。
De Noe et arca 15.16
Cum enim vitiosae passiones mentem movent, corruptela generatur; cum excitant studia virtutum, disciplinae profectus est. Omnis igitur qui erat in arida, mortuus est: nec enim poterant non mori quos tanti diluvii unda demerserat.
PL 14, 386A悪しき情念が精神を動かすときには腐敗が生じ、徳への熱意が〔精神を〕呼び覚ますときには、教えの進歩がある。「乾いた地にいたものはみな死んだ」。それほど大きな洪水の波に沈められた者たちが、死なずにいられるはずがなかったからである。
De Noe et arca 15.17
Hoc secundum scriptum seriemque verborum. Caeterum si allegoriam quaeras, non dubium est quia exemplo ligni aridioris quod simul ut lambere coeperit, ignis exurit: ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
PL 14, 386Bこれは書かれた文言とその連なりによる。だが寓意を求めるなら、疑いなく、より乾いた木の例のようである。その木は、火がなめ始めるとたちまち燃え尽きる。それと同じく、魂も、さまざまな徳の露で潤わず、知恵の杯と正義の泉と貞潔の灌漑で灌がれなければ、命の根が枯れたもののように欲求の火に焼き尽くされ、あるいは肉の流出に打たれて倒れる。
De Noe et arca 15.18
Unde semper epulari debet animus bonorum operum cogitationes, ut prudentiae succo mens inebriata pinguescat; quo non facile diluvii corporalis cedat injuriae, atque arido incuriae situ evirata moriatur.
PL 14, 386Bそれゆえ、心は善いわざの思いをいつも宴としなければならない。精神が思慮の汁に酔って肥え、体の洪水の害に容易に屈せず、また怠慢の乾いた荒廃のなかで男らしさを奪われて死ぬことのないようにである。
De Noe et arca 15.19
Ideoque nos admonet Dominus a fonte sapientiae non recedere, pocula virtutis haurire; ne quis sole iniquitatis arescat, et procellam persecutionis sustinere non possit (Baruch. III, 20 et seq.) .
PL 14, 386Bだから主は、我々が知恵の泉から離れず、徳の杯を汲むよう促す。だれも不義の太陽に枯れて、迫害の嵐に耐えられなくならないようにである(バルク3:20以下)。
De Noe et arca 15.20
Scriptum est enim: Quod si in humido hoc faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31) ? 54. Delevit, inquit, Deus omne quod erat super faciem terrae (Gen. VII, 23) . Scripti evidens explanatio.
PL 14, 386C「もし湿った木でこれをするなら、乾いた木では何が起こるのか」と書かれているからである(ルカ23:31)。54. 「神は、地の面の上にあったものをことごとく消した」(創世記7:23)。書かれたことの明白な説明である。
De Noe et arca 15.21
Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat: quales describit Esaias Judeae filias, oculorum micantes nutibus, et alta se cervice jactantes (Esai. III, 16) .
PL 14, 386Cだが寓意は、我々に提示されたものとして、傲慢を示す。この地上のもろい実体のなかで自らを高ぶらせ、神のものを忘れ、人間的なものを見下し、横柄な人のまさにその姿と歩みを歪める傲慢である。イザヤが描くユダヤの娘たちがそのようである。目を光らせて合図し、首を高く反らせて歩く(イザヤ3:16)。
De Noe et arca 15.22
Sunt enim hujusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, cervice resupina: qui solum quidem vestigiis pedum perstringant, toto autem se librent corpore, et inani suspendant examine: in priora gressu procedant, ad posteriora verticem reclinantes: coelum spectent, terram autem fastidiant, tamquam cervicis dolore suffixi, ut eam inclinare non possint.
PL 14, 386Cそのような者たちは、眉を上げ、心を膨らませ、胸を反らせ、首をのけぞらせている。地面をわずかに足跡でかすめるだけで、全身で揺れ、空虚な秤のように宙に浮く〔inani suspendant examine の examen は「秤の舌」の意かと解した〕。前へ進みながら頭は後ろへ反らし、天を見て地を嫌う。まるで首の痛みに突き刺されたかのように、それを曲げることもできない。
De Noe et arca 15.23
Hos igitur delevit de libro vitae Deus dicens: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11) : nec inter merita sanctorum commentis adhaerere facit coelestibus.
PL 14, 386D神は、命の書から彼らを消した。「だれでも自分を高める者は低くされる」と言って(ルカ14:11)。そして、聖なる者たちの功績の間に、彼らが作りごとによって天のものにつながることを許さない。
De Noe et arca 15.24
55. Omnibus igitur qui extra arcam fuerunt, interemptis, derelictus est Noe solus in arca cum iis qui cum ipso erant (Gen. VII, 23) . Non indiget interpretatione sermo simplicior. Concurrit intellectus cum littera.
PL 14, 386D55. 「それゆえ、箱舟の外にいたすべての者が殺されたのち、ノアだけが箱舟に、彼とともにいた者たちと共に残された」(創世記7:23)。単純な言葉は解釈を要しない。理解と字義が一致する。
De Noe et arca 15.25
Altior autem et interior significatio demonstrat justum virum, amatoremque sapientiae, tamquam arborem fructuosam, internecatis quae escam ejus solebantarrodere, comam obumbrare, coarctare processus ramorum, velut exsortem irrationabilium passionum solum remansisse cum suis.
PL 14, 387Aだが、より高く内的な意味は、義人、知恵を愛する者が、実り豊かな木のように、その食べ物をかじり、枝葉を覆い、枝の伸びを狭めるのが常であったもの〔底本は solebantarrodere。solebant arrodere と読む〕が滅ぼされたのち、理性なき情念を免れた者として、自らの者たちとともに独り残ったことを示す。
De Noe et arca 15.26
Sui autem sunt purae animi disceptationes, quae virtuti adhaereant. Et bene addidit in arca remansisse, quasi vix credibile amputatis corporalibus passionibus videretur eum adhuc versari in corpore: quo licet jam terrenis careret contagiis, incorruptam licet, corporis tamen adhuc substantiam reservabat: et velut incorporeus in corpore, superferebatur diluvio, non absorbebatur; corpus quidem gerens quasi in arcae positus interno, sed qui corpus ipsum, insuperabilis passionibus, quasi incorporeus, in medio tantorum motuum gubernaret.
PL 14, 387A彼の者たちとは、徳につながる心の純粋な思索である。「箱舟に残った」と付け加えたのも適切である。体の情念が断たれたあとでは、彼がなお体のうちにとどまっていることが、ほとんど信じがたく見えるかのようだからである。そのため、すでに地上的な汚れを免れ、朽ちないものとはいえ、なお体の実体を保っており、体のない者のように体のうちにいて、洪水の上に運ばれ、飲み込まれなかった。彼は箱舟の内に置かれたかのように体を帯びていたが、そのような体そのものを、情念に打ち勝たれることなく、体のない者のように、これほど多くの動きのただ中で導いたのである。