ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput XXVI 第XXVI章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 405A · 21 sectiones

De Noe et arca 26.1

1

Pejorem bestiis esse qui fratrem, id est, ejusdem naturae consortem occiderit; majus tamen periculum a fratribus ipsis germanis metuendum; eisque fraternum nomen non abrogari, ut eorum magis gravetur impietas.

PL 14, 405A

兄弟、すなわち同じ本性に連なる者を殺す者は、獣よりも悪い。だが、実の兄弟たち自身からこそ、より大きな危険を恐れるべきである。そして彼らから兄弟という名は取り去られない。それは彼らの不敬がいっそう重く責められるためである。

De Noe et arca 26.2

2

Unde morale dogma, cuique a propriis cogitationibus ac verbis cavendum. Qualis in fusi sanguinis auctorem comminatio: qui dictum de homine, ad imaginem Dei fecit eum: quidve addita vindictae causa nos doceat.

PL 14, 405A

ここから道徳的な教えが生じる。各人は自分自身の思考と言葉に対して身を守らなければならない。血を流した者に対する威嚇はどのようなものか。人について「神の像にしたがって彼を造った」と言われた〔底本は qui。続く quidve と並ぶので、quid の誤りと解した〕のは何か。また、付け加えられた報復の理由は我々に何を教えるのか。

De Noe et arca 26.3

3

94. Denique hunc sensum esse posteriora approbant; sic enim ait: Etenim vestrum sanguinem, et animarum vestrarum exquiram de omnibus bestiis, et de manu hominis (Gen. IX, 5) .

PL 14, 405B

94. 実際、この意味であることは、続く箇所が裏づけている。こう言うからである。「まことに、汝らの血と汝らの魂とを、私はあらゆる獣から、また人の手から求める」(創世記9:5)。

De Noe et arca 26.4

4

Bestiali malitiae comparavit, imo etiam acervavit iniquitatem hominis ultra bestiarum feritatem, dicendo: De manu hominis fratris. Etenim bestiae nihil nobiscum habent commune naturae, nullo velut fraterno jure devinctae sunt.

PL 14, 405B

彼は人の不正を獣の悪意になぞらえ、いやむしろ、「兄弟である人の手から」と言うことで、獣の獰猛さを超えて積み上げた。獣は我々と本性において何も共有せず、兄弟の権利のようなもので結ばれてもいないからである。

De Noe et arca 26.5

5

Si nocent hominibus, quasi extraneis nocent. Naturae jura non violant, germanitatis non obliviscuntur affectum.

PL 14, 405B

獣が人に害をなすとしても、それは他人に害をなすようなものである。自然の権利を犯さず、血を分けた情を忘れることもない。

De Noe et arca 26.6

6

Ideo gravius homo peccat qui fratri insidiatur: et Dominus severius vindicaturum se esse promisit dicens: Sanguinem hominis de manu fratris ejus exquiram.

PL 14, 405B

それゆえ、兄弟を陥れる人間はいっそう重く罪を犯し、主はいっそう厳しく報いると約束して言った。「人の血を、その兄弟の手から私は求める」。

De Noe et arca 26.7

7

An non frater est quem rationabilis naturae quidam uterus effudit, et ejusdem matris nobis generatio copulavit? Eadem enim natura omnium mater est hominum; et ideo fratres sumus omnes, una atque eadem matre generati, cognationisque eodem jure devincti.

PL 14, 405C

理性的な本性のある胎が産み落とし、同じ母の生みが我々を結びつけた者が、兄弟でないことがあろうか。実際、本性こそはすべての人間の同じ母である。それゆえ我々は皆、一つの同じ母から生まれ、同じ血縁の権利で結ばれた兄弟である。

De Noe et arca 26.8

8

95. Ideoque et Dominus fratrem appellavit et eum fratrem a quo sanguis fratris exquiritur, significans magis ab his periculum pertimescendum qui fraterno sibi jure sociantur.

PL 14, 405C

95. それゆえ主は、兄弟の血が求められる相手をも兄弟と呼び、兄弟の権利で自らを結びつけている者たちからこそ、いっそう危険を恐れるべきことを示した。

De Noe et arca 26.9

9

Hinc etenim insidiae, hinc pericula frequentiora hominibus comparantur, et ut specialia comprehendamus, quod fratribus specialius in haereditatis divisione frequenter odia succrescunt.

PL 14, 405C

実際ここから、人間にはいっそう頻繁に、策略と危険が生じる。具体例に絞れば、兄弟の間では、とくに遺産の分割においてしばしば憎しみが募る。

De Noe et arca 26.10

10

Deinde si fratri amplius collatum fuerit a parentibus, fratres alii indignantur magis, et gratiam a parentibus collatam parricidio auferre conantur. Ista magis bella suspecta, bella non civium tantum, sed singularum domorum.

PL 14, 405C

さらに、親から兄弟の一人により多くが与えられれば、他の兄弟たちはいっそう憤り、親から与えられた恩顧を近親殺しによって奪おうとする。これらは、いっそう疑うべき戦いであり、市民の間のみならず一軒一軒の家の戦いである。

De Noe et arca 26.11

11

Illos ergo Dominus ad ultionis judicium comprehendit, quos magis insidiaturos sibi esse cognovit.

PL 14, 406A

それゆえ主は、互いに対していっそう陰謀を企てるだろうと知った者たち〔sibi は兄弟どうしが互いに、と取った。主を指すとも読める〕を、報復の裁きへと召し出す。

De Noe et arca 26.12

12

96. Tertium est quod in eo fratrem dixit, non quod dignus pietatis nomine parricida sit: sed quo magis pietatis gravetur vocabulo, atque inde fiat sceleris incrementum, quo justior sit vindicta scelesti.

PL 14, 406A

96. 第三に、彼がこの者を兄弟と呼んだのは、近親殺しが敬虔の名に値するからではなく、むしろ敬虔という呼び名によっていっそう責められ、そこから罪の増しが生じ、悪人への報復がいっそう正しくなるためである。

De Noe et arca 26.13

13

Ergo Dominus Deus noster ultionem promittit: ut vel sic frangatur metu, qui pietatis est oblitus; et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, Dei tamen judicium non possit evadere, sed majori et aeterno supplicio reservetur.

PL 14, 406A

それゆえ、我々の主なる神は報復を約束する。それは、敬虔を忘れた者が、せめてそれによって恐れに打ち砕かれ、殺人者が人々から逃れたとしても神の裁きを免れえず、さらに大きな永遠の刑罰に取っておかれることを知るためである。

De Noe et arca 26.14

14

97. Altiore autem sensu hoc intelligimus, non solum ab extraneorum insidiis, verum etiam a nostris, hoc est, domesticis cogitationibus nobis cavendum. Deinde observandum nobis non solum a malitia mentis, verum etiam ab ipsis sermonibus nostris.

PL 14, 406A

97. より高い意味では、こう解する。我々は他人の陰謀からだけでなく、我々自身の、すなわち家の内なる思考からも身を守らなければならない。さらに、精神の悪意からだけでなく、我々自身の言葉についても警戒しなければならない。

De Noe et arca 26.15

15

Ideoque ait: De multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19) . Ergo hoc significari videtur non solum operis nostri, sed etiam sermonis qui est magis domesticus, rationem Domino esse reddendam.

PL 14, 406B

それゆえ彼は言う。「多弁によって汝は罪を免れない」(箴言10:19)。したがってこれは、我々の行いのみならず、いっそう身内に近い我々の言葉についても、主に弁明をしなければならないという意味に見える。

De Noe et arca 26.16

16

Et ideo diligentius considerandum, ne vel sermone, vel opere contrahamus offensam; quia sicut ore confessio fit ad salutem, sic ore fit lapsus ad mortem. 98. Qui effuderit, inquit, sanguinem hominis, pro sanguine hominis ejus, effundetur (Gen. IX, 6) .

PL 14, 406B

それゆえ、言葉によっても行いによっても咎を招かないよう、いっそう注意深く考えなければならない。口で告白がなされて救いに至るように、口で過ちがなされて死に至るからである。98. 「人の血を流す者は、人の血のために、彼のものが流される」〔ejus が何を指すか明記されていない。次節の解釈から、彼自身が血のように流される意と取った〕(創世記9:6)。

De Noe et arca 26.17

17

Non erravit locutio, sed emphasis est, id est, exaggeratio facta verborum est, eo quod is qui effuderit sanguinem hominis, ipse quasi sanguis effundetur, quod spem ei posteritatis eripiat; quia sicut sanguis effusus in terram, hac atque illac spargitur, ita impiorum anima corporeae fragilitatis more solvatur (Job. XXXIII, 28) ; quia et de anima dictum est mortem ejus esse corruptionem, eo quod gratiae coelestis munere defraudetur, et velut collisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat.

PL 14, 406B

この言い回しは誤っておらず、エンパシス(強調)、すなわち言葉の誇張である。人の血を流した者自身が、いわば血のように流される、ということである。彼から子孫の希望が奪われるからである。地に流れた血があちらこちらに散るように、不敬な者の魂も体の脆さのままに散らされる(ヨブ記33:28)からである。また魂についても、その死は朽ちることだと言われており、それは天の恩寵の賜物を奪われ、いわば悪意の岩礁に砕かれて、自らの健全さの体〔corpus は文字どおり「体」と訳した。意味はやや不明〕を損なうからである。

De Noe et arca 26.18

18

99. Movet etiam plerosque quod dixerit: Ad imaginem Dei fecit hominem (Gen. IX, 6) : et non dixerit: Ad imaginem meam, cum ipse sit Deus. Sed intellige et Patrem esse, et Filium esse.

PL 14, 406C

99. 「神の像にしたがって人を造った」(創世記9:6)と彼が言い、自身が神であるのに「私の像にしたがって」と言わなかったことも、多くの者を悩ませる。だが、父がいること、子がいることを理解せよ。

De Noe et arca 26.19

19

Et licet per Filium omnia facta sunt, tamen legimus quia Pater fecerit omnia, et fecerit per Filium, sicut scriptum est: Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24) . Sive ergo Pater dicit, ad imaginem Verbi fecit: sive Filius dicit, ad imaginem Dei Patris fecit.

PL 14, 406C

万物は子を通して造られたが、それでも我々は、父が万物を造り、子を通して造ったと読む。こう書かれているとおりである。「汝は万物を知恵によって造った」(詩篇103:24)。それゆえ、父が語るなら「言葉の像にしたがって造った」のであり、子が語るなら「父なる神の像にしたがって造った」のである。

De Noe et arca 26.20

20

Et ideo familiarem quamdam et domesticam Deo demonstrat hominis esse naturam, id est rationabilis hominis secundum quod ad imaginem Dei creati sumus; eaque causa inultum non esse apud Deum quod in domesticum animal sibi videat crudeliter et impie esse commissum.

PL 14, 406C

こうして彼は、人の本性が神にとって親しく身内のものであることを示す。すなわち、我々が神の像に造られたという点で、理性的な人の本性は身内のものである。そのため、自分の身内の生き物に対して残酷で不敬な行いがなされたと神が見るなら、それは神のもとで報復されずにはすまない。

De Noe et arca 26.21

21

100. Causa ergo vindictae addita facit, ut primum excludamus philosophorum quorumdam opiniones, qui negant Deum habere curam super homines: deinde scientes praerogativam nostrae ultionis apud Deum manere, neque in alios committamus quod divino judicio vindicandum sit; neque mortem ipsi vehementius pertimescamus, cum sciamus necati hominis innocentis apud Deum nullum esse contemptum.

PL 14, 407A

100. こうして付け加えられた報復の理由によって、第一に、神は人間に配慮しないと言う一部の哲学者たちの見解を、我々は排除する。次に、報復の権は神のもとにとどまると知って、神の裁きによって報いられるべきことを他人に対して行わず、また罪なく殺された人が神のもとで少しも軽んじられないと知るがゆえに、我々自身も死をむやみに恐れない。