De Noe et arca 28.1
Enumeratis tribus Noe filiis, generationem Cham ideo prius esse memoratam, ut ejus peccatum amplificetur, et ex eodem profecta impia generatio demonstretur: quod moraliter de mala passione improbae passionis genitrice intelligendum.
PL 14, 408Cノアの三人の子が数え上げられたあと、ハムの系図がまず記されたのは、彼の罪が重くなるため、また彼から出た不敬な系統が示されるためである。これは道徳的には、悪しき情念が不正な情念を生むものであることと解すべきである。
De Noe et arca 28.2
105. Qua ratione autem cum supra tres filios Noe computaverit, Sem, Cham, Japheth (Gen. IX, 18) , hoc loco unius comprehenderit medii filii generationem? Hoc est quod ait: Cham autem pater erat Chanaan: isti tres erant filii Noe (Ibid., 19) .
PL 14, 408C105. では、先にノアの三人の子、セム、ハム、ヤフェト(創世記9:18)を数えたのに、この箇所でなぜ中の子の系図だけを含めたのか。それがこの言葉である。「ハムはカナンの父であった。これら三人がノアの子である」(創世記9:19)。
De Noe et arca 28.3
Et maxime cum illi duo justi, iste medius injustus. Injusti ergo prius generatio, quam justorum comprehenditur.
PL 14, 408Cしかも、かの二人は義人で、この者は中の子で不義人である。それゆえ不義人の系図が、義人たちの系図より先に含められている。
De Noe et arca 28.4
Neque enim possumus negare quod scriptum est: sed ad coacervandum delictum ipsius addita ejus est generatio; quia cum haberet filium et pater esset, solus ipse patrem non cognovit, qui magis cognoscere debuisset.
PL 14, 408D書かれていることを否定することはできない。だが、彼の系図が付け加えられたのは、その罪を積み上げるためである。子をもち、父でありながら、彼だけが父を知らなかったからである。知るべきであった彼こそが。
De Noe et arca 28.5
Et ideo improbum habere meruit filium, quia improbus fuerat patri. Simul significat ex illo Chanaan Chananaeos fuisse, qui post multas generationes a populo justo oppressi cesserunt in ejus possessionem.
PL 14, 408Dそれゆえ、父に対して不正であったから、不正な子をもつにふさわしくされたのである。同時に彼は、カナンからカナン人たちが出たこと、彼らが多くの世代の後に正しい民に圧迫されて、退き、その〔正しい民の〕所有に帰したことを示す。
De Noe et arca 28.6
Auctorem ergo Chananaeorum Chanaan fuisse manifestum est, qui fuit filius hujus Cham qui impius in patre exstitit. 106. Altior autem sensus nominum interpretatione signatur. Cham enim calor est, Chanaan turbatio eorum.
PL 14, 408Dゆえに、カナン人たちの始祖がカナンであり、それは父に対して不敬であったこのハムの子であったことは明らかである。106. より高い意味は、名の解釈によって示される。ハムは熱、カナンは彼らの混乱だからである。
De Noe et arca 28.7
Qui enim calet, continuo movetur et perturbatur; ideoque evidentissime declaratur non tam hominem patrem hominum fuisse: sed passionem malam improbae passionis generatricem, quae esset a patris moribus, hoc est, ab usu virtutis aliena.
PL 14, 409A熱くなる者はたちまち動かされ、かき乱される。それゆえ、人間が人間の父であったというよりは、悪しき情念が不正な情念を生む母体であり、それが父の習わし、すなわち徳の習慣から遠いものであった、ということが、きわめて明白に示される。